Note 329 — PART II THE DIVINE COMEDY COMPARED WITH OTHER MOSLEM LEGENDS ON THE AFTER-LIFE (continued 2)
Harold Sunderland translation
Lull, in Liber de Gentili (Op. Omn., Mayence Edit., vol. II, 89) is clear on this point:—
“Dixit Sarracenus: Verum est quod inter nos diversi diversimode credant gloriam Paradisi; nam quidam credunt habere gloriam (secundum quod ego tibi retuli) et hoc intelligunt secundum litteralem expositionem, quam ab Alcora accipiunt, in qua nostra lex continetur, et a proverbiis Mahometi, et etiam a proverbiis et a glosis et expositionibus Sapientum exponentium nostram legem. Aliae tamen gentes sunt inter nos quae intelligunt gloriam moraliter, et spiritualiter exponunt eam, dicentes quod Mahometus metaphorice gentibus absque rationali intellectu et insipientibus loquebatur; et ut eos ad divinum amorem posset trahere, refferebat eis supradictam gloriam; et id circo hi tales, qui credunt hujusmodi gloriam, dicunt quod homo in Paradiso non habebit gloriam comedendi et jacendi cum mulieribus et habendi alias supradictas res; et hujusmodi sunt naturales philosophi et magni clerici....”
The following are passages from Martin’s Explanatio Simboli (Edit. of March, in Anuari del Institut d’estudis Catalans, Barcelona, 1910, p. 52):—
“Quoniam vero aliqui sapientes sarracenorum ... ponentes beatitudinem hominis tantum in anima....” Ibid. 53: “Quod autem in errorem induxit sapientes sarracenorum ... videtur processisse ex Alcorano; quum ibi contineatur quod post resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi, potus et coitus; que, in veritate, si in alia vita essent, intellectum a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde, quia visum est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt ..., ponentes tamen beatitudinem hominis in anima.” Ibid. 53 (in his explanation of the last article of the symbol, “vitam eternam”): “Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum, ad corporales delectationes, necnon et earum comparationem ad invicem, ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu IX, capite VII de promissione divina, loquens de felicitate animae....” Ibid. 54: “Item, Algazel firmat idem in libro Intentionum physicarum (this should be philosophicarum)....” Ibid. 54: “Eandem etiam sententiam confirmat in libro qui dicitur Vivificatio scientiarum, in demonstratione quod gloriosior et excellentior delectationum, cognitio Dei excelsi, et contemplatio vultus ejus (referring to Ihia, IV, 219). Et in libro qui dicitur Trutina operum, in capitulo probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat Alpharabius in libro de auditu naturali, tractatu II circa finem, et in libro de intellectu. Ex his patet, quod etiam apud philosophos sarracenorum, beatitudo eterna consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione.”