III. Decree Concerning The Prayer Sacrosanctae Et Individuae Trinitati, Etc.
Reading edition
Urbis et Orbis. Decretum. Cum Sacrae huic Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae in una Melden. inter alia exhibitum fuisset dubium enodandum “An ad lucrandam Indulgentiam vel fructum orationis Sacrosanctae et individuae etc. necessario flexis genibus haec oratio sit dicenda, vel an saltem in casu legitimi impedimenti ambulando, sedendo recitari valeat?” Eminentissimi Patres in generalibus Comitiis die 5 Martii superioris anni apud Vaticanas Aedes habitis respondendum esse duxerunt. “Affirmative ad primam partem, negative ad secundam”. Facta itaque Sanctissimo Domino Nostro Pio PP. IX. relatione per me infrascriptum S. Congregationis Secretarium die 12 ejusdem mensis, Sanctitas Sua votum Eminentissimorum Patrum approbavit. In audientia vero Sanctissimi die 12 [pg 395] Iulii ejusdem anni ab Eminentissimo Cardinali praefatae S. Congregationis Praefecto habita, eadem Sanctitas Sua ex speciali gratia clementer indulsit, ut Oratio Sacrosanctae etc. pro lucranda Indulgentia a Sa. Mem. Leone PP. X. adnexa, seu fructu dictae orationis, etiam non flexis genibus recitari possit ab iis, qui legitime impediti fuerint infirmitatis tantum causa. Praesenti valituro absque ulla Brevis expeditione, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae ex Secretaria ejusdem S. Congregationis Indulgentiarum die 7 januarii 1856.—Loco ϯ Signi.—F. Cardinalis Asquinius, Praef.—A. Colombo Secretarius.