SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PAPAE LEONI DECIMO, Thomas Linacer Medicorum Minimus. S. D.
Thomas Linacre translation

Non hanc tibi lucubratiunculam meam Beatissime Pater quasi tuis aptam studiis dignamve offero, quem totum totius christianae Reip. gubernaculis incumbere omnes scimus, sed quod studiosis eam futuram non ingratam sperem. quibus quidquid vsui esse potest, tibi quoque fore iucundum non dubito. Accedit quod quum recens in me collatae non vulgaris munificentiae tuae, qua me quoque sicut reliquos quicunque te olim comitabamur in ludum beare es dignatus, non immemorem me aliquo saltem officii genere declarare volui: vnum hoc inter facultates meas quo id efficere conarer literarium perspexi genus. quod et mihi cui pene praeter literas nihil est, et tibi qui in literis es eminentissimus maxime visum sit congruens. In quo genere Galeni hic, se obtulit libellus, breuis omnino, sed non minus philosophis quam medicis necessarius. Qui breuitate sua simul officium meum minus erat moraturus, simul meae in uertendo, quantulaecunque, certe tenuis facultatis gustum aliquem tibi praebiturus. Perexigua (fateor) res, nimisque impar quae pro tante benignitatis vel Mnemosyno ad sacram presertim Celsitudinem tuam mittatur. Verum et cuius ipse vicem in terris geris pauperculae mulieris duo minuta probauit: et mola salsa litare eos, qui thura non haberent, proditum non ignoras. Sunt sane mihi plura maioraque in manibus, quae vt primum per valetudinem et ministerii mei officia licebit, si tibi haec non displicere intelligam, sub nomine tuo (modo id non graueris) aedentur. Non quo iis operae precium tibi vllum me facturum autumem, quod scilicet mihi de meo ingeniolo sperare non licet, sed quo iis ex praefatione nominis tui, quod merito literatis omnibus est charissimum, gratiam aliquam autoritatemque captem. Permultum sane si qui erunt qui ex vigiliis meis fructum aliquem percipient, Sanctitati tuae debituris, qui tam insigni beneficentia studiorum meorum ocio consulueris. Deum opt. Max. precor diu te nobis seruet atque incoepta tua omnia secundet. Londini. Anno Christianae salutis. M. D. XXI. Nonis Septembris.