DISSERTATIO IV.
Reading edition
DE VOCIBUS ἐξ ἑτέρας ὑποστάσεως ἢ οὐσίας ANATHEMATISMI NICAENI.

Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicaeni eos anathemate feriunt «qui Dei Filium ex alia hypostasi vel usia esse sentirent,» vocabula hypostasis et usia rem unam significent an duas. In hac diversitate judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse poenitebit. Si hypostasin volumus ab usia distinctam, Bullum habemus auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.
Bullus, in Defensione sua Fidei Nicaenae, credit, si eum recte interpretor, duas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis usiae et hypostasi in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex usia Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex hypostasi Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque locum habeant in illo Anathematismo.
Petavius contra, de Trin. IV, 1. hypostasin tunc temporis idem velle atque usiam arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam; eo maxime quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus hypostasis ab usia diversus nulla esset publica Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (Ep. Pont. Rom. pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (Dion. Alex. §. 15.) Huetius, (Origenian. II, 2. n. 3.) Thomassinus (de Incarn. III, 1.) et Morinus, (de Sacr. Ordin. II, 6.) Maranus autem, (Praef. ad Basil. §. 1. t. 3. Maur.) Natalis Alexander, (Saec. 1. Diss. 22. circ. fin.) Burtonus (Testimonies to the Trinity, n. 71.) et Routhius (Relliqu. Sacr. vol. III, p. 189.) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.
Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum hypostasi et usiae unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.
Provocat etiam ad Anastasium testantem, Hodeg. 21. (22. p. 243?) Patres Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno inscriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium ibid. c. 10. p. 164. Vid. quoque c. 9. p. 150. c. 24. p. 364. ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis, cum mentio sit trium hypostasium, trium autem similiter usiarum nulla in patribus sit mentio, perspicuum est hypostasim tunc expressisse notionem aliquam, quam usia non exprimeret. Accedit quod Athanasius ipse de tribus hypostasibus loquitur, In illud Omnia 6. Expos. Fid. 2. Vid. quoque Incarn. c. Arian. 10. Orat. iv, 25. init.
Hoc de testibus ipsis: nunc de haeresibus duabus, quae ex his vocibus tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semi-arianos inter usiam et hypostasin; ex hypostasi Patris esse Filium concessisse, ex usia negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex usia Patres negant esse Filium, ferit Semi-arianos; quando eos qui ex hypostasi, (credo virum doctum hoc velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.
1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex hypostasi Patris esse Filium? Concedatur hic Semi-arianos dixisse «ex alia usia,» at quinam dixerint «ex alia hypostasi?» Ariani? rejecerunt isti ex usia utique, sed de hypostasi, tanquam diversa ab usia, ne verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo. Haec autem jacienda erant, severe non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex usia non esse eos qui negarent ex hypostasi. Quaerimus duo genera haereticorum; et non designat ullos homines, qui negarint ex hypostasi, ex usia non negarint.
2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex hypostasi sensu illo peculiari personae, quem usia non habet, hoc unico probat argumento, quod tres illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos anathemate feriunt qui dicerent Filium esse «ex alia hypostasi et non a Deo,» praetermissis verbis «ex alia usia,» quae inde concludit esse propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit «ex alia usia,» ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, de Syn. 35. quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit «ex alia hypostasi et non ex Deo,» idem velle atque «ex alia hypostasi vel usia.» Accedit quod Athanasius quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant, de Decr. 20. fin. plane omittit hypostasin; quasi, dum usia staret in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere hypostasin.
3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo demonstretur Semi-arianos revera reprobasse «ex usia;» cum plane constet contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. «Certissimum» esse confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas protulerunt, scilicet Semi-arianos, «nunquam fassos, nunquam fassuros fuisse Filium ex usia Patris progenitum.» Fateor eum hac in re habuisse Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. «Horum Semi-arianorum,» scribit, «quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis ... ut ne ipse quidem Athanasius satis illam exploratam habuerit.» de Trin. 1, 10. §. 7.
Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. «Viros qui alia quidem omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem homoüsio ambigunt, non ut inimicos spectari par est ... Cum enim confiteantur ex usia Patris et non ex alia hypostasi esse Filium .... non longe absunt ab homoüsii voce recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, qui de fide scripsit.» De Synod. 41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de Semi-arianorum doctrina testatur, quod hypostasin et usiam idem plane facit fidelissimus hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere «homoüsion» profiteri, quia jam profiterentur «ex usia,» quod ipsorum tessera «homoeüsion» non satis posset muniri.
Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae Semiarianis Ancyrae vel Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur, «Non creatura est Filius genitus, sed a natura Patris indiscreta substantia est.» de Syn. 27.
Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos «ex usia Patris» Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus (ἐνεργείαις) divinis, quorum una esset actio γεννητικὴ seu generativa, alia κτιστικὴ seu creatrix; unde colligerunt Filium esse, non ex usia, sed per actionem illam generativam, ἐξ ὁμοιότητος, ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et «ex usia» non obscure significant; υἱὸν ὅμοιον, dicunt, καὶ κατ' οὐσίαν ἐκ τοῦ πατρὸς p. 825. b. ὡς ἡ σοφία τοῦ σοφοῦ υἱὸς, οὐσία οὐσίας, p. 853. c. κατ' οὐσίαν υἱὸν τοῦ Θεοῦ καὶ πατρὸς. p. 854. c. ἐξουσίᾳ ὁμοῦ καὶ οὐσίᾳ πατρὸς μονογενοῦς υἱοῦ. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum γνήσιος ibid. et Athan. de Synod. 41., ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.
Quod quidem ex collatione illa quoque colligetur, inter Semi-arianos et Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360. habita, cum Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam «homoüsion» illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur «ex usia.» Cum enim Anomoei homoüsion condemnatum vellent, Silvanus Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, «Si Deus Verbum non est ex nihilo,» respondit, «neque creatum, neque alterius usiae, homoüsius igitur est Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum Genitore naturam habet.» Hist. II, 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii, notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum citare, tamen omittere verba «ex alia hypostasi,» tanquam supervacanea, cum «ex alia usia,» jam memorasset.
Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus provocare ad illorum confessionem an. 358, quo probemus quid an. 325 de Filii generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines, quia «ex usia» confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum Nicaenorum tempore, haeretici licet, a simplici Arianorum vesania refugerunt. Esto igitur dubium, ut Bulli causam oremus ultro, Semi-arianos Nicaenos «ex usia» recepisse; tamen certum ne est eos contra recepisse «ex hypostasi?» Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis «ex usia» abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere «ex hypostasi.» Quae cum ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad testes veniendum est.
Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis, nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius, dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis hujus, Basilium protinus sequamur; hypostasin et usiam inter se differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni viro, gravissimo licet, aliis adversantibus testibus, certe non est confidendum.
Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de hypostasi et usia esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in Anathematismo. Nam commutant illa inter se; hypostasin omittunt; omissa autem, tamen Anathematismum tanquam omnibus numeris absolutum aestimant. Praeterea Hilarius in Fragm. II, 27. cum velit Anathematismi verba latine vertere, «ex altera substantia vel essentia» scribit. Cujus simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, «ex alia hypostasi et usia» c. 7.
Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua ad Afros, ad vocem ipsam paene definiendam ex proposito aggreditur; «Hypostasis est usia, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod Hieremias vocat existentiam, cum dicit etc.» §. 4. Quamvis autem alibi loquitur de tribus hypostasibus, aliud illud est; nam quia hypostasis, numerali diserte addito, vult persona, non inde continuo perspicuum est quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est hypostasium, hypostasin personam velle; sed in Anathematismo Nicaeno non legimus «tres hypostases,» sed «hypostasin vel usiam;» quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus hypostasibus locutus, tamen hypostasin in singulari sumptam usiam interpretatur (vid. e. g. Orat. III, 66. IV, 1. f. 33 fin.) ita Patres quoque Nicaeni, «hypostasin» proferentes et usiam adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed apposita voluerunt.
Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: «Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim nisi usiam novit.» Ep. XV, 4. Quid quod de tribus hypostasibus disputans, liberiora haec profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis hypostasis «persona» sonuisset. «Si jubetis, condatur nova post Nicaenam fides; et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi.» Certe si Basilius validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis Athanasius, vehemens Hieronymus.
Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus congregales, idem testantur apud Epiphanium: «Hanc hypostasin Patres usiam vocarunt.» Haer. 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam Epistolae Sardicensi assutam invenimus: «unam esse hypostasin, quam ipsi haeretici usiam appellant.» Theod. Hist. II, 6.
Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et Gregorium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat, asseverantius quam consultius de sensu hypostasi esse testatos. Esto; at Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si enim Occidens unam hypostasin praedicaverat, tres usias Semi-ariani, ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium hypostasium, unius usiae confessione.
Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandria de hypostasi paulo ante Concilium Nicaenum, quam tamen «ne verbo quidem dignatum est Concilium illud.» Hist. III, 7. id quod aliter se habet, si inter hypostasin et usiam a Concilio distinctum est.
Concilium denique Alexandrinum an. 362. habitum, cum decerneret integrum esse hypostasin vel pro usia vel pro persona adhiberi, non solum eo ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim hypostasi sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus, ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in «veteri vocabuli usu» illo ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum ante Concilium Nicaenum collocat, Hist. III, 4, 5 et tabula Sardicensi, in qua unius hypostasis doctrina ex traditione Catholica repetitur.
Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant, rariora licet, quae de eodem vocabulo in saeculis ante-nicaenis traduntur. Socrates hic audiendus est: «Qui Graecam inter Graecos philosophiam tradiderunt, usiam quidem pluribus modis definierunt; hypostasis vero nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus quidem Grammaticus, in Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phaenice ea vox insidias significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini in dolio subsidentem appellet hypostasin. Verum licet ab antiquis philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores ea frequenter usos fuisse pro usia.» Hist. III, 7. Ex Ante-nicaenis, plurimus est Origenes in vocabulo hypostasis; idque, contextu verborum interprete, ut significetur «persona». Loquitur porro de tribus hypostasibus; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita tamen ut hypostasim cum usia confundat; item Athanasius, ut supra dictum est, (Orig. in Joan. II, 6. Dionys. ap. Basil. de Sp. S. n. 72. Euseb. ap. Socr. I, 23. Athan. In illud Omnia. 6.); de duabus Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. in Cels. VIII, 2. Ammon. ap. Caten. in Joan. X. 30. Alex. ap. Theod. I, 3. p. 740.) Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses ne verborum ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum hypostasis exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi quod Maranus hypostasin «summo consensu» receptam esse putat ab Oriente a Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem «apud Catholicos Dionysii aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases.»
Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus vocabulis usia et hypostasi in Anathematismo suo usi sint Nicaeni Patres. Respondet Coustantius, hypostasin primo scriptam ab illis fuisse, deinde usiam provida mente adjectam, ne scilicet hypostasin prave verterint Sabelliani, quasi voluerit persona. Crediderim praeterea hypostasin priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub Latinorum magisterio habito, vocabulum substantia, seu hypostasis, quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos, loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem hypostasis et usias cum Patre et Filio. Theod. Hist. II, 17; longe aliter atque Concilium Oecumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres hypostases commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de substantia sive hypostasi, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque, quanquam hypostasis pro usia in Epistolam Synodalem non inducebatur, tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinam Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem tres divulsas (μεμερισμένας) i. e. tres substantias condemnabat, quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, «Si eo quod tres sunt hypostases, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint, aut Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant.» ap. Basil. de Sp. S. 72. Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres hypostases confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens hypostases in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.
Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis Confessionibus Semi-arianorum, omittatur «ex usia;» quia scilicet mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua de Decr. Concil. Nic. scribens ad Graecos, omittit hypostasin, usiam retinet. Neque absimili ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa hypostasi Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum Nicae in Thracia, non solum usiam, ut in aliis confessionibus Arianorum, sed hypostasin etiam omittit; quo scilicet Latinis necesse esset, non solum graecum «homoüsion» sed latinum «unius substantiae» rejicere.
Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam magis probabilem judicari hypothasin, quae ad universa facta, de quibus agit, facillime accommodatur, quid nobis ea quae jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi ut concludamus, vocabulis hypostasi et usia Anathematismi Nicaeni unam rem, non duas significari?
NIHIL OBSTAT—Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.
NIHIL OBSTAT—Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.
IMPRIMATUR—Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.
IMPRIMATUR—Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.
N O T E S
[1] Theod. Eran. II, p. 136. Justin. ad Menn. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr. Cap. III, 3. Concil. Later. Sect. 5. Agath. Ep. ad Impp.
[2] Vid. voces σκόπος, κανὼν, ἀλήθεια, διάνοια, etc. Orat. 1, 37 init. 44. init. 46. init. II, 1 init. 5 init. 31 init. 33 init. 35 init. 44 init. 63, 65 init. 70 init. III, 7 fin. 18 med. 28 fin. 29 init. 35, 58. fin. etc.
[3] Vid. ἀλλοτριοούσιος Orat. I, 20 ὁμοίας οὐσίας ibid. 21, 26. III, 26. ὁμογενής, I, 56. ὁμοφυής; ibid. 58. Cf. de Syn. 5. ubi ὁμοιούσιον reprobat. Cf. item argumentum, non ad consubstantialitatem, sed ad aeternitatatem Filii a voce εἰκὼν ductum, Orat. 1, 20 cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de Decret. 20, et 23. Greg. Naz. Orat. 36.
[4] Plutarch. Cic. 5.