← Table of contents
Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae

DISSERTATIO III.

Reading edition

DE VOCIBUS πρὶν γεννηθῆναι οὐκ ἦν ANATHEMATISMI NICAENI.

Decoration.
Decoration.

Symbolo Ecclesiae Catholicae, celeberrima vocula homoüsion locupletato, subjunxerunt Patres Nicaeni anathematismos quosdam, qui Arianae perfidiae praecipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum vi confirmatae, nunc explicandum est.

Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera esse summum Deum, neque idcirco duos esse Deos, quia Christus esset Filius Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo Filius, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei, haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicae convellendae; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione Filii tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi, sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo «extitisse ante generationem suam,» eo certantibus cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientibus quod Filium aeternum esse non dicerent.

Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Hippolyto solum et Theophilo, sed Post-nicaenis etiam Hilario et Zenoni Veronensi in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, aliis visum est. Scilicet incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba constat ab haereticis saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua de Sent. Dion. 1.) frustra petitis, «tandem eo audaciae processerunt, ut etiam Patres calumniarentur.» Nimirum primo ad Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos usus convertere caeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et caeterorum locos in medium protulerunt, quo comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in Defensione sua Fidei Nicaenae, illato crimine ita liberat, ut ultro tamen confiteatur illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Verbum in tempore fuisse genitum. Plures scilicet iis placuisse putat Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, quo res universas crearet. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicaeae habitum tum post, «Verbum exstitisse antequam gigneretur;» cujus rei inter alia testimonia adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo ipso quod condemnarent eos qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam, liquido significasse contra, Verbum ante generationem suam exstitisse. Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, «quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa.» Def. N. F. III, 9, §. 2.

Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur argumentum ex absurdo, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli genitus confici crederent, Christum existendi initium habuisse. Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset Filius.

Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur;—utrum verba ista, «priusquam gigneretur non erat,» sint simplex propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei contrariae, «erat priusquam gigneretur,» id quod Bullo placuit; an potius, ut nobis videtur, γνώμη quaedam, quam Aristoteles vocat, ἐνθυμηματικὴ, propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta, non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur alia quaedam, nempe Filium ab aeternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus, et Catholicos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem hanc, «exstitisse Filium antequam gigneretur;» de hac certamen inter se instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus nego.

1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem haeresin primum Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo habere. Socr. I, 5. Quibus e contrario collocabimus Anathematismi Nicaeni clausulas; «Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2) antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est etc. etc..., anathematizat Catholica Ecclesia.» Quorum cum duae plenissime respondeant duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam quoque respondere tertiae? id est, «antequam gigneretur non erat» idem velle atque illud «si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi initium;» id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria lege junior Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab Arianis esse reclamatum, «Filium scilicet esse prius quam gigneretur?» Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt haeretici illos qui dicerent «eum qui prius erat, postea genitum esse aut creatum in Filium.» Athan. de Syn. 16, quos vult Bullus quosdam esse Catholicos. Hi autem plane non sunt Catholici, sed sectatores Marcelli et Photini, ut constat, cum ex Euseb. Eccles. Theol. I, 1. II, 9. p. 114, b. Contr. Marcell. II, 9. tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; «Execramur eos qui illum simplex (ψιλὸν) Dei Verbum non subsistens appellant, Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; hujusmodi sunt sectatores Marcelli et Scotini (Photini) Ancyrogalatarum.» Athan. de Syn. 26. Quare non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis lacessebat.

2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, «Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» et «Unumne est non factum an duo?» Athan. Orat. I, 22. et interrogatio illa de «mutabili,» quam cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit Athanasius: «Nam libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem in utramque partem se movendi et vergendi?» Athan. Orat. I, 35. Scilicet voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.

3. In Orat. I. §. 32. scribit Athanasius ἀγένητον illud sive non-factum serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum captionum: «Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, non fuit antequam gigneretur, vocabulum non facti etc. cogitaverunt, ut, cum apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent vocabula, nempe, ex nihilo est, aliquando non fuit.» Quo in loco quamvis non disertis verbis dicat «Non factum unumne an duo?» pro «Antequam gigneretur non erat» esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc voluisse. Atqui constat formula non-factum vel ἀγένητον, ut ea quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, «Nisi duo sint non-facta vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet existendi;» id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis «Antequam gigneretur non erat», nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam inter ἀγένητον et ἀγέννητον, de qua loquitur Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam de Decr. Nic., a Damasceno notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;—sed hoc obiter.

4. Praeterea dubium non est quin «Non erat priusquam gigneretur» apud Athanasium idem valeat atque alterum illud «Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» Scilicet quod Ariani contra Filium effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem posse contorqueri. «Num qui est Deus,» interrogat, «cum antea non esset, postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?» Orat. I, 25. At illud «Qui est eumne qui nondum esset etc.» (ὁ ὢν τὸν μὴ ὄντα etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo ductum; ergo ejusmodi est, «Priusquam gigneretur non erat.» Quod plane confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac, quod, omisso «Si Filius, ergo habet initium existendi,» ipsius Arii, et «Priusquam gigneretur non erat,» Anathematismi, Alexander Epistola sua supponit ὁ ὢν τὸν μὴ ὄντα etc. «Quod est eumne qui non esset etc.» Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli Thesaur. 4. p. 29. fin.

5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quae nobiscum faciunt in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, «Non erat antequam gigneretur,» argumentum erat, ut confirmamus, contra Filii aeternitatem, tum responsuri essent Catholici, «Vere dictum est Christum non esse antequam gignitur; esse non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno Patre;» id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. «Res creatae fieri coeperunt, (γίνεσθαι)» scribit; «at Dei Verbum, cum principium ex quo sit, (ἀρχὴν) nullum habeat, merito nec esse nec fieri caepit, sed semper fuit. Opera igitur principium (ἀρχὴν), cum fiunt, habent; quod quidem principium rebus, quae fiunt, prius est; Verbum autem, cum non sit ex numero rerum quae fiunt, ipse potius rerum principium habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod fiunt mensuram habet (ἐν τῳ γίνεσθαι), eosque Deus ab aliquo principio per Verbum facere incipit, quo perspicuum sit illos non fuisse priusquam gignerentur (πρὶν γενέσθαι); at Verbum non in alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt, principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in Patre, a quo genitus est, non autem creatus.» Orat. II, 57. Neque absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex Orat. I, 10. ubi pro πρὶν γεννηθῇ supponit Athanasius πρὶν ποιηθῇ; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesim suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba πρὶν ποιηθῇ, ut sua, alicubi adhibuisse, Attamen, «Quis hominum, sive graecus sive barbarus,» scribit Athanasius, «quem Deum confitetur, unam ex rebus creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?» Orat. I, 10. Idem profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo γεννηθῇ in κτισθῇ; et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret. «Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium, antequam gigneretur, aut crearetur, aut destinaretur, aut fundaretur, non fuisse.» Theod. Hist. I, 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse: «Manifestum omnibus est, illud quod factum est, non fuisse antequam fieret.» Athan. de Syn. 17.

6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem tamen habent solutionem. E.g. «Qui fieri potest,» rogat, «ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fierent?» Orat. II, 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium «Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem» Esse. Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo suo, ut confirmavimus, non ipsam Arianae formulae propositionem simpliciter negant, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non «Quo pacto non est creatus, nisi erat antequam gigneretur,» sed, «Quo pacto non est creatus, si illorum argumentum verum est, non erat antequam gigneretur?» Neque alibi Orat. I, 20. cum dicit, «Si non fuerit Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas,» vult, non «Nisi fuerit re» sed «Si verum sit illud, Non fuit Filius» etc. Itaque, non multo post idem dicit de Deo Patre, quo vanissimos sophistas suo sibi gladio jugulet, «Estne Deus etiam priusquam gignitur?» non certe quasi in Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.

7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem, non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus. Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, in Filio docet, «Generatio cum essentia ipsa concurrit atque a principio exstitit;» quod contra fit in hominibus, qui quidem, «ut Levi in lumbis Abrahae,» cum «partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus, partim ex non entibus,» illud scilicet complent «Fuit antequam gigneretur;» quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit de eadem re magnus theologus: «Quaestionem hanc tuam absurditatis multum, difficultatis nihil habere aio.» Tum captionibus verborum quibusdam aliis prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, «Ineptius est» dicit, «id quod a principio erat, utrum ante generationem esset (πρὸ τῆς γεννήσεως) necne, in quaestionem vocari.» Orat. 29, 9.

8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31. n. 3. verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius ille vindex catholicae veritatis, «Verbum in principio Deum, et hoc principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur.» Cujus simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu de Filii generatione: «Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur.» At Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est, Diss. 1, 2. §. 6. Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum. Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; «regeneratum autem pridem,» ut ipsius verbis utar, «et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum» conceptis verbis «audivisse,» de Syn. 91. postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod de Trinitate conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam «antequam gigneretur non erat,» in sophismatis loco luculentissime ponit. «Adjiciant haec,» de eo scribit, «arguta satis atque auditu placentia; Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non qui erat, natus est,» de Trin. XII, 18. Neque aliter illi formulae occurrit; «Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius,» 15. quod quidem nihil aliud est nisi negatio illius «Fuit antequam genitus est.» Pergit, ut Gregorius: «Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est.» 21. Quid potest esse disertius? Porro pro «fuit ante quam natus est,» supponit, «semper natus fuit;» e. g. «Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo.... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse antequam nasci.» 30. Concludit, Athanasii sensum vel clarioribus retractans verbis; «Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam nascitur, vel fuisse vel non fuisse, non subjacet.» 31.

9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui argumentato, «Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem ... Qui est, generatione non indiget,» respondit sanctissimus Praesul, «Eunomium, quoniam animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam transferre; et quoniam genitus est, dicere, ante generationem non fuisse.» contra Eun. II, 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista, cum «aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit.» ibid. 15.

Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba quae Bullo Catholica videntur, «Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;» quasi ulla traditione Patrum aut Doctorum auctoritate nobis commendentur. Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugerit, Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans ad Orationem secundam contra Arianos capp. 61-64.

Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae, quae Ariani objiciebant Ecclesiae, «Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua,» ut in Versione LXX Interpret. leguntur, provehitur sanctus Doctor ad verba Apostoli, «Primogenitus omnis creaturae;» quae proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod ante saecula fuit Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu συγκαταβάσει e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.

Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et bonitatis, Filium, qui «in principio erat apud Deum,» in cogitationem venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam appelletur. «Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam Arianam vixerunt,» ad Athanasium autem provocat, «illam τοῦ λόγου ex Patre progressionem (quam et συγκατάβασιν, hoc est, condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum τὸν λόγον a Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis dici confessi sunt.» Defen. F. N. III, 9. §. 1. At Athanasium in hac progressione et condescensione Verbi voluisse natum denuo esse quodammodo Verbum, et proinde appellatum esse «Primogenitum omnis creaturae» profecto non puto; contra «Primogenitum» illud, non relationis alicujus, quae intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam signatam voluit, quo typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus artifex, sese contemplans atque intuens tanquam unicum exemplar suum, ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius, ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.

Primum, verbum συγκατάβασις, sive condescensio, (quod adeo non generationis in se habet ullum sensum, ut testibus Vesselio et Suicero de Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus usurpetur,) quid velit apud Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: «Quo res factae non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta ejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est, etc.» §. 78. Quid hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit sanctus Doctor ita loquentem: «Omnia quidem in me et per me facta sunt: quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum substantiam quidem cum Patre aderam, me vero ad res factas condescendens, meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno corpore non secum discordaret sed concordaret.» §. 81.

Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium autumasse, ne ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut ne sanctissimam creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam perventura est. «Verbum,» scribit, «cum principio Demiurgus esset creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi,» graeca fortius currunt quam latina, φιλανθρωπίᾳ πατρικῇ συγκαταβὰς ἀντελάβετο, καὶ κρατήσας αὐτα εἰς οὐσίαν ἤνεγκε. Orat. II, 64. Quare operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine donatus est; συγκαταβάντος τοῦ λόγου, pergit sanctus doctor, υἱοποιεῖται καὶ αὐτὴ ἡ κτίσις δι' αὐτοῦ. Ex quo fit, ut non modo per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. «Nam,» ut alibi docet uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse jucundissimum est, «Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi, sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae statum effugerunt.» de Incarn. V. D. 5. Itaque nihil fere est creatum, quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus, superadditam creationi suae, Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, γενητὰ seu γεννητὰ, non ποιήματα et ἔργα, quo sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et principium stabilitatis. «Res factae,» docet, «cum sint opera, genitae dici nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in Spiritu participes.» Orat. I, 56.

His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis, et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.

Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo, dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. «Decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur.» In illud Omnia. 2. Quid quod, cum carnem sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas, quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non elevans quod in se bonum est.

Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia evangelica, possit illustrari. «Cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem» dicit Lactantius, Instit. IV, 25. «Quidquid facturus erat Deus in creatura» docet Augustinus, «jam Verbo inerat, nec esset operibus, nisi esset in Verbo.» In Ps. 44, 5. Alio loco Filius ab eodem appellatur, «ars quaedam Omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium.» de Trin. VI, 11. Cyrillus autem Alexandrinus: «Unigenitus» scribit «secundum naturam; primogenitus propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit, et ex eo qui semper est, germinet.» Thesaur. 25. p. 238. Similiter ab Athenagora Filius vocatur ἰδέα καὶ ἐνέργεια omnium rerum materialium; ἡ ἰδέα ὅπερ λόγον εἰρήκασι, a Clemente Alex. Strom. V, 3. ἰδέαν ἰδεῶν καὶ ἀρχὴν λεκτέον τὸν πρωτότοκον πάσεως κτίσεως, testatur Origenes,Contr. Cels. VI, 64 fin. κατεσφραγίσθημεν, docet Cyrillus Alex. εἰς τὸ ἀρχέτυπον τῆς εἰκόνος. in Joan. p. 91. οἱὸν ἀπὸ τινος ἀρχῆς, concinit Gregorius Nyssenus, Catech. p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus, multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: ἔικων καὶ τύπος πρὸς ἀρετὴν, Orat. I, 21. τύπον τινὰ λαβόντες et ὑπογραμμόν, III, 20. ἐν αὐτῷ ἦμεν προτετυπωμένοι, II, 76 init. τύπον εικονος ενθειναι, 78, init. πρωτότοκος εἰς ἀπόδειξιν τῆς τῶν πάντων διὰ τοῦ υἱοῦ δημιουργίας καὶ υἱοποιήσεως, III, 9 fin. τὴν τοῦ ἀρχετύπου πλάσιν ἀναστήσασθαι ἑαυτῷ. Contr. Apoll. II, 5.

Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet πρωτότοκος atque ἀρχὴ τῆς κτίσεως, et μονογενὴς πρωτεύων ἐν τη κτισει, et πρωτότυπον γέννημα, μόνος γεννητὸς ἐν τοῖς γενητοῖς, et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo «De Divinitate Christi;» neque quicquam facit ad probandum, quod voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse qui dicerent, fuisse Filium antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae, id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et Ballerinii tractaverunt.

Decoration.
Decoration.
Decoration.
Decoration.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings