CHARTVLARIVM SANCTI PETRI DE BVRGO. (continued 2)
Reading edition
XLIX.
3 Septembre 1285.
[Sententia prioris et correariorum in causa criminali]A.
Habemus unum instrumentum sententiæ diffinitivæ in capitulo ratæ in causa criminali, continens in effectu quod domini Bernardus prior, Joannes de Viriaco & Chabertus de Alexiano, canonici & conrearii ecclesiæ Sancti Petri de Burgo, per deffinitivam sententian deposuerunt & privarunt Joannem de Lugro canonicum & Guillelmum Odonis clericum a canonia, prebenda & clericatu, & beneficiis quæ obtinent in dicta ecclesia, quia invenerunt manifeste illos latrones malæ vitæ & conversationis. Receptum per magistrum Petrum Falqueti notarium, sub anno Domini Mo CCLXXXVo & die lunæ post sanctum Julianum.
L.
30 juin 1293 & 12-16-23 mars 1297.
[Attestationum publicatio de prioris et canonicorum jurisdictione, imperio et coertione in homines Burgi]A.
Ecclesia habet magnum quoddam instrumentum in quo sunt quinque pellæ publicationis attestationum testium pro jurisdictione prioris & capituli Burgi optimum effectuale, continens quod dom. Hugo de Ruppe presbyter, procurator dominorum Hugonis de Peyraudo prioris & canonicorum ecclesiæ Sancti Petri de Burgo Valentiæ, tradidit dom. Girardo de Passavent & Petro Galberti præposito de Crista, canonicis Valentiæ & Dyensis salutem in Domino charitatem. Causam quæ vertitur ex una parte seu verti speratur inter vos, & priorem & canonicos ecclesiæ Sancti Petri de Burgo Valentiæ ex altera, super mero imperio in homines dict. prioris & canonicorum, vobis & cuilibet vestrum simpliciter & de plano sine judiciario strepitu, omni mora & dilatione postpositis, committimus examinandam, audiendam & fine debito terminandam, ita quod, si ambo vestrum interesse simul nequiveritis aut nolueritis, alter vestrum plus prædictum negotium exequatur. Datum Nantuati, die martis post dominicam qua cantatur Reminiscere, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, cum appositione sigilli nostri.--Qua littera a dictis commissariis perlecta & dicto mandato in se suscepto, præfatus procurator exhibuit eisdem instrumentum ejus procurationis receptum per Petrum Valerii notarium, sub anno Domini Mo CCLXXXXIIJo, in crastinum beatorum Petri & Pauli apostolorum.-- Postea, anno Domini Mo CCLXXXXVJ & XVIJ calendas aprilis, coram eisdem commissariis præfatus procurator comparuit, procuratorio nomine dict. dominorum prioris & capituli, dicens quod Lantelmus Aynardi, conrearius Valentiæ, nomine domini Episcopi & pro ipso spoliavit præfatos dom. priorem, canonicos & capitulum possessione seu quasi exercitio jurisdictionis meri imperii, videlicet quendam latronem, quem curia dicti prioris justi(fi)caverat suspendendo in territorio & districtu dict. prioris & capituli, dictus correarius per violentiam & cum armis secum detulit, & furcas dicti prioris combuxit seu comburi fecit & dictum latronem iterum ad furcas dicti domini episcopi suspendi fecit, in præjudicium & gravamen ipsorum prioris & capituli. Igitur dict. procurator tradidit dictis commissariis intentionem sequentem, super qua petit testes suos & probationes recipi & examinari, cujus intentio(nis tenor) talis est:--Intendit probare dom. Hugo de Rupe presbyter, procuratorio nomine dom. Hugonis de Peyraudo prioris & capituli ecclesiæ Sancti Petri de Burgo Valentiæ, quod tam dict. prior quam prædecessores ejus nomine ipsius ecclesiæ possederunt & adhuc possident per se vel per alios, per spacium temporis immemoratum, pacifice & quiete exercicium seu jus exercendi jurisdictionem criminalium quæstionum, tangentium etiam merum imperium in suburbio prædicto, in habitantibus delinquentibus in jurisdictione & districtu dict. prioris & canonicorum, puniendo delinquentes ibidem tam morte naturali quam criminali & civili, exceptis hominibus jacentibus in jurisdictione & districtu dom. episcopi & præpositi Valentiæ & in dicto suburbio delinquentibus; item, quod de prædictis est vox & fama in dicto suburbio & vicis circunstantibus: protestans quod non astringit se ad omnia prædicta probanda, sed ea solum quæ sibi sufficiant de prædictis.--Et facta dicta probatione a dicto procuratore, petit idem procurator nomine quo supra per eosdem commissarios decerni & declarari præfatos priorem & capitulum spoliatos fuisse a possessione seu quasi dicti suspensi, & dict. suspensum per dict. correarium eisdem fore restituendum & ad hoc compellandum per dictos commissarios, & in posterum prohiberi ne dictos priorem & capitulum in talibus & consimilibus in posterum præsumat perturbare seu etiam inquietare.--Dom. Guillelmus Truchardi testis juratus, interrogatus super dicta intentione, dixit quod ipse vidit, etc. Super qua intentione fuerunt producti & examinati, & inde publicati decem octo testes, qui inter cætera deposuerunt se vidisse in furcis prioris positis in Montata suspensum unum hominem & duos homines, & etiam hominem facientem falsam monetam, & hominem qui ducebatur ad patibulum propter homicidium unius hominis, sed prior illum dedit cuidam puellæ Petronillæ nomine in maritum, & comburi quandam mulierem quæ occiderat Claremontem badellum prioris, & scindere pedem unius hominis, & fustigare unum hominem, & etiam in homines. Fuit facta hæc attestationum publicatio per dictos auditores, ad instantiam Hugonis prioris Burgi & dom. Joannis de Viriaco conrearius (sic) ipsius ecclesiæ, apud Valentiam, in domo habitationis dom. Girardi de Passavent canonici Valentin, & Dyensis, testibus præsentibus Michaele Lamberti locumtenente correarii Valentiæ, dom. Petro, etc., & recepta per magistrum Stephanum de Moyrenco notarium, anno Domini millesimo CCLXXXXVJo, die sabbati ante dominicam qua cantatur Lætare Jerusalem.
LI.
27 avril 1297.
[Sententia de restitutione hominis suspensi]A.
Aliud instrumentum Ecclesia habet sententiæ latæ super negotio in articulo supra proxime contento, continens quod cum quæstio verteretur inter dom. Joannem Valentinum & Dyensem episcopum ex una, & dom. Hugonem de Peyraudo priorem Sancti Petri de Burgo Valentiæ & dom. Hugonem Rocha presbyterum, procuratorem dicti prioris & capituli dictæ ecclesiæ, parte ex altera, super eo quod dicti prior & dom. Hugo dicebant quod jurisdictio mera & mixtum imperium, & omnis cohertio tam civilis quam criminalis infra Burgum & extra per totam terram dict. prioris, ecclesiæ & communiæ eorumdem, pertinet communiter ad præfatos priorem & capitulum, & eidem asserebant illis injuriatum fuisse per nobilem Lantelmum Eynardi correarium Valentinum & per alios familiares dicti dom. episcopi, quia Joannem Vaner latronem, suspensum in furcis dictæ ecclesiæ, per curiales dicti prioris & ecclesiæ propter sua delicta a dictis furcis removerunt cum armis & per violentiam, & alibi in furcis dicti dom. episcopi eundem suspenderunt in grande præjudicium & gravamen dict. prioris & canonicorum; dicto correario & Petro Sotono procuratore dicti dom. episcopi in contrarium asserentibus & dicentibus, quod merum & mixtum imperium ad priorem & canonicos minime pertinebat. Tandem domini Girardus de Passavent & Petrus Galberti canonici Valentinensis & Dyensis, judices dati a dicto dom. episcopo, ad eorum sententiam diffiniendam processerunt sic: Cum nobis constet per agitata in judicio coram nobis prædict. priorem & canonicos intentionem suam legitime probasse, prædictum suspensum habitantem in terra & jurisdictione ipsorum prioris & canonicorum pronunciamus fore restituendum eisdem ipsumque suspensum eisdem restituimus per diffinitivam sententiam sententialiter cognoscendo. Ita facta fuit hæc pronunciatio Valentiæ, in domo episcopali Valentinensi, in præsentia dicti dom. episcopi, & recepta fuit per magistrum Stephanum de Moyrenco notarium, anno Domini millesimo CC. LXXXX. septimo, sabbatho post octabas Paschæ.
LII.
6 avril 1305.
[Confirmatio præpositi de compositione cum domo Leoncelli]A.
NOS Amedeus Basteti de Cruciolo prepositus Valentinus notum facimus universis..., quod nos visis & diligenter inspectis quibusdam compositionibus olim habitis inter predecessores nostros in prepositura predicta ex una parte, & religiosos viros abbatem & conventum Lyoncelli Cytercensis (sic) ordinis ex altera, in quibus invenimus quod prefatus abbas & conventus nobis & successoribus nostris faciunt & facere tenentur annis singulis quatuor libras Viannenses usualis & currentis monete in civitate Valencie, & duos caseos de melioribus caseis ipsius domus Lyoncelli ad valorem sex soludorum Viannensium, pro quibusdam mansis, terris, nemoribus, pratis, pascuis, venationibus cuniculorum que a nobis tenent in emphyteosim perpetuam sub annuo censu predicto, prout in prefatis compositionibus & licteris inde confectis plenius continetur; predict. compositiones & licteras nos predict. prepositus ratas habentes penitus atque firmas, ad petitionem religiosorum virorum fratris Martini Rocha prioris & fratris Poncii Guidonis cellararii dicti monasterii Lyoncelli, ex certa scientia... tenore presentium approbamus, ratificamus ac etiam confirmamus, promictentes bona fide ... observare & complere.... In cujus rei testimonium & roboris firmitatem sigillum nostrum presentibus est appensum, anno Domini millesimo tercent. quinto, octavo idus aprilis.
LIII.
27 avril 1311.
[Commissio episcopi super remissione nocentis]A.
Commissio per dominum episcopum Valentiæ, data abbati Sancti Ruffi & abbati Sancti Felicis, cognoscendi super remissione per capitulum Burgi fieri petita de Stephano Amidonis, notario jurato curiæ officialis Valentiæ, per curiam ipsius dom. episcopi arrestato, quia in quodam instrumento sigillo curiæ officialatus Valentiæ sigillato signoque ipsius Stephani consueto signato vitium falsitatis dicitur commisisse, anno Domini Mo CCC.XIo & die xxviio aprilis.
LIV.
12 mars 1313 & 29 juillet 1329.
[Remissio pontonarii portus Rodani correario Burgi]A.
IN Xpisti nomine, amen. Per hoc publ. instrumentum evidenter cunctis appareat, quod anno Domini millesimo tricentesimo duodecimo, videlicet duodecima die mensis martii, indictione undecima, cum citatus seu adjornatus esset, ut dicitur, Johannes dictus Ruffus nunc pontonarius portus Rodani Valentie coram conreario Valentie, dom. Guillelmus de Cheveluco canonicus & conrearius ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie comparuit coram Perrino Durnasii nepote & locumtenente nobilis viri dom. Conradi Durnasii conrearii Valentie: qui dict. dom. Guillelmus allegavit & proposuit quod predict. adjornatus non tenebatur comparere nec procedere coram dicto conreario, quia non erat de juridictione dom. episcopi seu conrearii Valentie, ymo est & erat de juridictione conreariorum dicte ecclesie Sancti Petri, cum ipse sit & esset pontonarius portus Rodani Valentie & in omnes pontonarios dicti portus omnimodam juridictionem habent & habere debent & habuerunt eciam temporibus retroactis dicti conrearii. Et ad fidem faciendam ... exibuit ... quandam litteram sigillatam sigillo bone memorie dom. Humberti episcopi Valentie...; qua quidem littera diligenter inspecta..., auditis eciam testimoniis multorum astancium..., predict. locumtenens, assistente sibi dicto judice, remisit & deliberavit dict. adjornatum predicto dom. Guillelmo conreario ... pugniendum: cognoscendo ipsum & alios pontonarios quos dicta ecclesia habet in dicto portu esse de juridictione ecclesie Sancti Petri. De qua remissione.... Actum in domo dicta de vicaria, in qua tenetur curia Valentie, presentibus testibus dom. Jacobo Vagnardi canonico Valentie, magistro Aymone de Bersenay jurisperito, Francisco Bonthosi de Stella notario, Johanne de Turnone, Bonthoso Mayresii, Stephaneto dicto Panderoba badello curie Valentie, Guigone de Berlaut, Jacobo Vagnardi & pluribus aliis fide dignis. Et ego Johannes de Peciaco, clericus Gebennensis diocesis, ... notarius & dicte curie Valent. juratus,... ad requisitionem dicti dom. Guillelmi de Cherveluco conrearii dicte ecclesie, notam recepi de qua hoc pres. publ. instrumentum scribi feci, & licet semel redditum fuerit conreario dicte ecclesie, de mandato venlis & discreti viri dom. Petri Chambonis canonici & officialis Valentie & ad requisitionem dom. Jacobi Eloysserdi, canonici & nunc conrearii dicte ecclesie Sancti Petri, asserentis aliud instrumentum reperire non posse, pres. instrumentum scribi feci ... & tradidi sigillo curie Valentie sigillandum. Actum de mandato michi facto per dict. dom. officialem in curte domus sue quam inhabitat, die XXIX mensis julii anno Domini MoCCCoXXIXo, presentibus testibus discretis viris dom. Johanne Chanays canonico dicte ecclesie & Armando Vayroudi de Cornacio.
LV.
7 février 1316.
[Debitum anniversariorum ecclesie Burgi contra Bertrandum de Chasta, de Turnone A.
NOS Durantus de Sancto Salvatore doctor decretorum, cannonicus Romanensis & officialis Valentinus, notum facimus ... quod constitutus Bertrandus de Chasta, habitator Turnonis, in presencia Stephani Cotini notarii & curie Valent. jurati..., ad peticionem dom. Franconis de Tolaudo presbiteri in ecclesia Sancti Petri de Burgo, recipientis ... ad opus aniversariorum ecclesie predicte..., recognovit se debere & vere debet predict. aniversariis & conreariis eorumdem, septem libras & tres solidos bonorum Turonensium pro pensionibus non solutis temporibus preteritis, quas tenetur facere dict. aniversariis..., quam pecunie summam promisit dict. Bertrandus... solvere & reddere ... prefato dom. Franconi ... hinc ad proximum festum Resurrectionis Dominice, aut ejus certo nuncio vel mandato, & eidem restituere ... omnia dampna, interesse, costas & gravamina...: cum omni renunciatione.... Testibus presentibus: Johanne de Chasta, filio dicti Bertrandi, & Peronono porterio dom. Johannis de Viriaco archidiaconi Valentini. Actum in domo dicti dom. archidiaconi de Burgo, die veneris post festum Purificacionis beate Marie virginis, anno Domini Mo CCCo XVo. Datum cum apposicione sigilli curie Valentine....
LVI.
20 avril 1325.
[Restitutio juris tenendi macellum in Burgo]A.
Restitutio per dominum Guilhelmum episcopum Valentiæ facta capitulo ecclesiæ Burgi & dom. præposito Valentiæ, de spoliatione tenendi macellum in Burgo & ibi percipiendi certa jura per ejus officiarios & correarium Valentiæ despoliatis, prout plenius constat fuseque patet per instrumentum receptum per magistrum, sub anno Domini MoCCCXXVo & die xxa mensis aprilis.
LVII.
18 août 1325.
[Carta venditionis vineæ de dominio ecclesiæ Sancti Petri]A
IN Xpisti nomine, amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis appareat, quod anno Dominice Incarnationis millesimo tricentesimo vicesimo quinto, videl. decima octava die mensis augusti..., Matheus Berins habitator Valentie, sciens ... vendidit & tradidit ... Jacobo Payrolerii civi Valentie ... inperpetuum quamdam vineam cum fructibus ibidem pendentibus, sitam in territorio Burgi Valentie, in loco dicto in manso Garnerii, prout confrontatur a parte boree vinee dom. Guillelmi Armandi presbiteri, & a parte orientis vinee Johannis Girardi condam, & a parte occidentis vie publice per quam itur de dicto Burgo versus Castrum Novum ad rippam Yssere...; & hoc pro precio in universo octo librarum bonorum Viennensium, de quo precio confessus fuit dict. venditor sibi fuisse plenarie satisfactum...; cedens & transferens...; renuncians.... Verum cum predicta vinea vendita sit de dominio ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie, sub annuo censu trium cartalium vini puri & septem denariorum Viennensium censualium, dict. venditor devestiens se in manu discreti viri dom. Johannis de Chasta canonici & conrearii ipsius ecclesie..., dict. conrearius predict. venditionem laudavit & confirmavit &..., recepto primitus a predicto emptore placitamento inde debito..., per tradicionem cujusdam baculi manualiter investivit eundem: salvo jure & dominio dicte ecclesie ac eciam jure alieno. Acta sunt hec in dicto Burgo, in curte domus dom. Bartholomei condam, ante molendinum dictum de Malo Consilio, presentibus testibus Petro Valerii notario & Johanneto Franconis de dicto Burgo. Et ego Johannes de Peciaco, clericus Gebennensis dyocesis,.. notarius & capituli ecclesie predicte juratus, presens instrumentum tradidi sigillo ejusdem ecclesie Sancti Petri sigillandum....
LVIII.
26 juin 1330.
[Sententia correariorum Burgi in causa criminali]A.
Aliud Ecclesia habet instrumentum cujusdam sententiæ diffinitivæ in causa criminali ratæ, sic: Quod Joannes Bajuli, Castri Novi Isaræ, Stephanum Bruni de Burgo in terra posita juxta Helemosinam cum ense suo taliter in capite maliciose & acriter percussit quod post sex dies obiit. Igitur magister Stephanus Pagani per correarios curiæ capituli Burgi commissus, visis atestationibus testium pro utraque parte productorum, dict. Johannem Bajuli a morte & ex causa mortis ipsius Stephani per suam sententiam diffinitivam absolvit, & de vulnere illato condempnavit in XXV. libris, & ad restituendum damnum passum ratione dicti vulneris, videlicet servitiis, servitoribus & aliis rebus necessariis restituendis quibus pertineat exigere & per dictum Joannem restituere propter prædicta. Receptum per mag. Stephanum de Moyrenco notarium, anno Domini MoCCC.XXX & XXVIa junii.
LIX.
2 mars 1332.
[Assignatio pensionis pro missa quotidiana in ecclesia Burgi]A.
IN Xpisti nomine, amen. Noverint universi ... quod cum Humbertus de Saliente, de Burgo Valentie, olim instituerit in ecclesia Sancti Petri de Burgo predicto unam missam singulis diebus imperpetuum celebrandam, & assignaverit certam pensionem per capellanos dicte ecclesie singulis annis percipiendam super domibus ipsius Humberti sitas Valentie, ante furnum novum dictum de Sancto Felice, prout predicta in testamento ipsius Humberti dicuntur contineri; hinc est quod anno Dominice Incarnationis millesimo tricent. tricesimo primo, videlicet secunda die mensis marcii,... Petrus Penchenati civis Valentinus, executor testamenti & ultime voluntatis predicti Humberti, una cum dom. Johanne de Disisia presbitero, cupiens & affectans pensionem predictam predict. sacerdotibus pro dicta missa celebranda in tuto ponere, ad hoc ne in futurum valeat deperire..., voluntate & assensu dicti dom. Joh. de Disisia consocii & quoexecutoris sui,... ascensavit... & tradidit, cum voluntate eciam & consensu dom. Guillelmi de Deiadjutorio & Johannis Bruni presbiterorum in dicta ecclesia procuratorumque aliorum sacerdotum,... Johanni Baratonis & Alasie ejus uxori habitatoribus Valentie.... imperpetuum medietatem seu quasi majoris domus ipsius Humberti condam, in qua sunt duo soleria: que domus sita est Valentie, ante furnum novum appellatum de Sancto Felice, videlicet illam medietatem seu partem que confrontatur a parte boree alteri medietati ejusdem domus per ipsum Petrum ascensate Jacobo de Augusta & Andrevone ejus uxori, & a parte venti domui Johannis Bergoyn, & a parte occidentis domui dom. Johannis Hugonis presbiteri in ecclesia Valentina, & a parte orientis vie publice; ascensavit, imquam,... cum omnibus juribus,... stillicidiis,.... & appendiciis, sub annuo censu mortuo seu sub annua pensione triginta & duorum solidorum bonorum Viennensium solvendorum.... predict. sacerdotibus ... in exhonerationem & pro attenuatione pensionis annue assignate pro dicta missa celebranda,... videl. medietatem in festo beati Johannis Baptiste & aliam medietatem in subsequenti festo Natalis Domini, & de tali moneta de qua viginti denarii valeant unum Turonensem grossum de argento veterem domini Regis Francie cum o(bolo) rotunda de bono pondere & legali, seu quilibet Turonensis grossus de argento vetus dom. Regis Francie cum o.rotunda de bono pondere & legali valeat viginti denarios monete predicte. Cedens igitur & transferens...; promittens de evictione...; renuncians...; asserens etiam idem P. Penchenati predict. partem dicte domus esse de dominio sacristie in ecclesia Valentina, sub annuo censu duorum denariorum Viennensium censualium...; rogans.... Acta sunt hec Valentie, in curte domus Petri Ruffi de Cartaleto quam inhabitat,.... presentibus testibus ad hoc vocatis: Matheo Bergoyn & dicto Petro de Cartaleto, Petro de Noydent notario, Hugoneto Lamberti civibus Valentinis & Humberto Cerclerii de Turnone.
LX.
12 septembre 1335.
[Moderatio sententiæ contra presbyterum ecclesiæ Burgi]A.
Sententia moderationis continens quod chorearii ecclesiæ Burgi dominum Joannem de Desisia presbyterum ecclesiæ suprascriptæ a beneficio, clericatu & privilegio Ecclesiæ, propter maleficia quæ in Petrum Ruffi de Montilisio perpetraverat, privaverunt; sed post ipsi chorearii moderando pronunciaverunt dict. dom. Joannem remanere posse in suo beneficio & gaudere clericatu & privilegio Ecclesiæ ut per prius gaudebat, moderantes sententiam, videlicet in tribus librationibus simplicibus fiendis, una in prima hebdomada Quadragesimæ, alia in hebdomada post octabas Paschæ, alia vero in hebdomada post quindenam sancti Joannis Baptistæ: prout constat instrumento sumpto per mag. Petrum Pillosi de Serra notarium, sub anno Domini MoCCC.XXX.V & xij septembris.
LXI.
1er octobre 1335.
[Remissio incarcerati vicesgerenti prioris Burgi facta]A.
Remissio facta Hugoni de Porta Valentiæ, vicegerenti domini Guilhelmi Pareti prioris Burgi, per Joannem de Petragordia correarium Valentiæ, de Stephano Achardi in carceribus ipsius correarii mancipato, prout constat instrumento per Joannem Pologni & Petrum Textoris sumpto, sub anno Domini MoCCC.XXXV & die 1a mensis octobris.
LXII.
20 octobre 1344.
[Testamentum Johannetæ relictæ, habitatricis Burgi Valentiæ]A.
IN Xpisti nomine, amen. Per hoc pres. publ. instrumentum cunctis appareat evidenter, quod Johanneta, relicta Guillelmi Rostagni, habitatrix Burgi Valentie, sana mente & intellectu per Dei graciam & in bona existens memoria, prout ex verbis ejusdem liquide apparebat, in presencia..., de se & omnibus bonis & rebus suis.... nuncupative ordinavit & suum ultimum testamentum nuncup. & suam ult. voluntatem fecit per modum qui sequitur.--Ego Johanneta, relicta..., habitatrix..., diem extremam vite mee cupiens prevenire ne decedam intestata & ut extrema necessitas me paratam inveniat, de me & de omnibus bonis & rebus meis.... dispono & ordino.... in hunc modum. In primis, animam meam cum a corporeis nexibus fuerit liberata recomendo prealtissimo Creatori & gloriose Virgini matri ejus atque celesti curie paradisi, corpori vero meo eligo sepulturam in cimiterio ecclesie Sancti Petri de Burgo; deinde precipio clamores meos sedari & debita, helemosinas & legata mea solvi & restitui simpliciter & de plano per majus heredum meorum; & lego cuilibet domin. incuratorum dicte ecclesie Sancti Petri de dicto Burgo duodecim denarios Viennenses semel tantum; item, lego vicario eorumdem sex denarios Viennen. semel tantum; item, lego Hospitali beate Marie de dicto Burgo duo linteamina cum una flasata, semel tantum; item, lego Hospitali beati Anthonii de dicto Burgo Valentie duo linteamina cum una flassata, semel tantum; item, volo & precipio quod de bonis meis dentur & distribuantur Xpisti pauperibus in dicto Burgo Valentie, tam in pane quam in sabis & bocone necessariis in predictis, summam & valorem decem libr. Viennen. semel tantum; item, lego dilecto filio meo Johanni Rostagni de dicto Burgo vineam meam sitam in mandamento dicti Burgi, in loco vocato in Diviso, inter vineas dicti Johannis & dom. Guillelmi Armandi & Petri Jorneti; item, lego dicto Johanni filio meo triginta solidos bonorum parvorum Turonensium semel tantum, loco aliorum triginta solid. quos Peronetus Rostagni habuit ab alia parte; item, lego Luquete, uxori dicti Johannis Rost. filii mei, meum meliorem gardacorcium & unam camisam novam; in omnibus autem aliis bonis & rebus meis..., sedatis tamen primictus clamoribus & debitis, helemosinis & legatis meis integre persolutis, heredes universales michi constituo dilectos filios meos Johannem & Peronetum Rostagni equis porcionibus. Hoc autem testamentum nuncupativum..., revocata primitus omni alia ultima voluntate seu donatione causa mortis, valere volo..., si non secundum leges..., secundum canonicas sanctiones...; & ... venientes michi ab intestato, ut hanc ult. voluntatem meam per fidei comissum compleant & actendant; rogans insuper & requirens testes.... ut ferant testimonium veritati.... Acta fuerunt predicta in dicto Burgo Valencie, in domo habitationis dicte testatricis, vicesima die mensis octobris, anno Domini MoCCCoXLo quarto, testibus presentibus dom. Johanne de Balma capellano & curato dicte ecclesie Sancti Petri, Johanne Desiderii, Johanne Fraguenis, Hugone de Secusiis, Lantelmo de Paris, Johanne Serrerie & Johanne Turpini, habitatoribus dicti Burgi; & me Johanne Lauterii de Stella Valent. dyoc..., notario publ. & curie Valentie jurato....
IN Dei nomine, amen. Nos Petrus Beroardi, canonicus & conrearius ecclesie Sancti Petri de Burgo, regens juridicionem prioratus dicti Burgi una cum Thoma Ysimbardi concanonico & conconreario ipsius ecclesie, ipso prioratu vacante propter mortem venlis viri dom. Guillelmi Pareti prioris ecclesie dicti Burgi, notum facimus ... quod anno Domini MoCCCoXLIVo & die XVa mensis januarii, ad quam diem hora vesperorum citati seu adjornati fuerunt coram nobis per Bertonum de Fayno servientem dicte curie dicti prioratus dom. Johannes de Balme curatus ecclesie dicti Burgi, Johannes Desiderii, Johannes Fragnonis, Hugonetus de Secusiis, Lantelmus de Paris, Johannes Ferrera, Johannes Taupini & Johannes Lauterii notarius Valencie, prohibituri testamentum & ult. voluntatem Johannete relicte Guillelmi Rostagni de dicto Burgo, degentis in & sub juridictione prioratus predicti, necnon Johannes & Peronetus Rostagni, filii & heredes dicte Johannete, apportaturi dict. testamentum & visuri & audituri publicationem...; comparuerunt in prioratu novo dicti Burgi.... Facta fuit presens publicatio in dicto Burgo, in prioratu predicto, testibus presentibus Johanne remenatore, Johanne Durandi muratore & Johanne de Monflor de dicto burgo & pluribus aliis fide dignis.
LXIII.
12 décemb. 1344-15 février 1345.
[Inquisitiones curie prioratus Burgi Valentie, ipso prioratu, vacante A.
[Contra Petrum Andree sabbaterium de Burgo Valentie.
ANNO Domini MoCCCoXLo quarto & die xiia mensis decembris, pervenit ad audienciam discretorum virorum dom. Petri Beroardi & Thome Ysimbardi, canonicorum & conreariorum ecclesie Burgi Valentie, regencium curiam prioratus dicti Burgi Valentie, ipso prioratu vacante propter mortem bone memorie dom. Guillelmi Pareti prioris ecclesie dicti Burgi, quod Petrus Andree sabaterius, habitator dicti Burgi sub juridictione dicti prioratus, mala & inico motu, in die festo ob honorem beati Nicholay, in domo Petri Podialis sabaterii Valentie, (sump)sit Grossonam uxorem Petri Falavel per capsanam & eam precipitavit ad terram juxta ignem, ita quod nisi essent aliqui qui ibidem astabant combuxisset eidem caput suum, & ipsa precipitata cum genibus, pugnis & pedibus suis supra ventrem conculcavit, sic eo quod ipsam ita maliciose tractavit quod sibi opportuit duo implastra in suis constibus deponere. Et quia talia sunt mali exempli, etc.
Super quibus fuit inquisitum cum dicto Petro Andree, qui, suo previo juramento requisitus dicere veritatem, negavit omnia contenta in dicto titulo fore vera; dixit tamen quod propter verba maliciosa que dicta Grosseta habebat cum famulo ejus generis, quod idem Petrus Andree dixit eidem mulieri: tu potest esse mala mulier; & tunc ipsa dixit: ymo tu, quia tu & alii dimititis istos rixantes; & tunc ipse accepit eam per brachium dicendo: sedeas, quar tu say fares riot, & aliud malum non fecit eidem. Et juravit stare mandatis dicte curie & solvere judicatum, etc. Et fuit requisitus si volebat videre jurare testes quos dicta curia producere intendebat contra ipsum; qui dixit & respondit quod sic.
Postque, anno quo supra & die xiiij mensis januarii, fuerunt producti in testes pro parte dicte curie contra dict. Petrum Andree, videl. Penardus Bessonis, Petrus Poialis, Petrus Chavalher sabbaterii & Michaletus sabbaterii de Valentia, qui juraverunt ad sancta Dei Evangelia.... dicere veritatem, remoto odio, amore, etc.--Datum in prioratu novo dicti Burgi.
Item, anno quo supra & die xja mensis febroarii, Penardus Bessonis, sabaterius, testis interrogatus super contentis in dicto articulo sibi in suo vulgali lecto exposito, dixit se tantum scire quod quadam die, de qua non recordatur, ipse loquens & plures alii de officio suo sedebant in domo Petri Poialis in una societate, potando uno cimbalo; & tunc dicta mulier venit ibidem & vidit quod dict. Petrus maritus suus & quidam alter habebant litem inter se, & dixit ipsis omnibus: vos non estis probi homines, quia non separatis istos qui litigant; & tunc ipsa adesit dict. Matheum litigantem cum dicto viro suo, & statim dict. Petrus Andree dixit ipsi mulieri: tu potest esse mala mulier, dimite ipsum; &accepit eam per brachium & fecit eam sedere supra scamnum. Alia dixit se nescire. Interrogatus si dict. Petrus Andree dict. mulierem precipitavit ad terram nec conculcavit eam cum pedibus suis, dixit suo juramento quod non. Interrogatus si quando dict. Petrus dixit eidem mulieri: sedeas, & fecit eam sedere supra scamnum, si percussit eam nec fecit sibi aliud malum quare ipsa debeat deferre amplastros, dixit suo juramento quod non.
Item, Petrus Chavallerii sabbaterius, testis interrogatus super contentis in dicto articulo sibi in suo vulgari lectis & expositis..., dixit in effectu idem in omnibus ut dict. Perardus; interrogatus si vidit quod dict. Petrus dict. mulierem percussit de pugno nec eam pestraverit ad terram, dixit suo juramento quod non....
Postque, anno quo supra & die nona mensis febroarii, fuit publicata dicta inquesta dicto Petro & concessa sibi copia, dixit quod volebat stare & subire misericordie dicte curie.
Sequuntur condempnaciones.--Contra Petrum Andree.
Anno quo supra & die xv mensis febroarii, venles & discreti viri dom. Petrus Beroardi & Thomas Ysimbardi, conrearii ecclesie Burgi..., visa inquesta contra ipsum, quia repererunt tantum probatum de contentis in dicta inquesta quod dict. Petrus accepit per brachium dict. Grossetam & fecit eam & compulit sedere, dicendo: tu potest esse mala mulier; idcirco, quia supposuit se misericordie dict. dom. conreariorum, pronunciaverunt ipsum in decem solid. Viennen. dandis dicte curie & in emenda inmote partis adverse, taxatione reservata: testibus presentibus Johanne de Cufia clerico, dom. Giraudo de Versenay lic(enciato) in legibus & Jausemando codurerio.
LXIV.
14-27 janvier 1345.
[Dacio tutele Johannis de Viennesio puberis de dicto Burgo et inventarium bonorum ipsius. A
IN Dei nomine, amen. Nos Petrus Beroardi, canonicus & conrearius ecclesie Sancti Petri de Burgo Valencie, regens juridictionem prioratus dicti Burgi, una cum Thoma Ysimbardi concanonico & conconreario..., dicto prioratu vacante (ut ch. LXII, n. A), notum facimus ... quod ad nostram accedens presenciam Petronilla, uxor condam Petri de Viennesio de dicto Burgo mater que Johannis filii comunis ipsorum, que nobis innotuit & significare curavit quod cum sit tutrix & gubernatrix dicti filii sui & ejus bonorum, & tutelam & administrationem a tempore mortis viri sui gesserit, ipsaque velit ... ad secunda vota convolare & antequam convolet velit reddere rationem & sattifationem dicto filio vel alteri ... de gestis & administratione, supplicavit igitur nobis, dicto filio suo in pupillari etate existenti de tutore ydoneo providere. Unde nos, supplicationi utpote juri consone inclinati, attendentes quod nostro incumbit officio talibus pupillis de tutore ydoneo providere, citatis & evocatis parentibus & amicis dicti pupilli & comparentibus Guillelmo Albertini, Peronono de Brunis, avunculo dicti pupilli, dedimus eidem tutorem Durantum de Broisse de Castro Novo ad rippam Ysere, onus tutele in se suscipientem, facta primitus informatione ... super ydoneitate, probitate & legalitate dicti Duranti, & ipso Peronono de Brunis requisito si volebat recipere & acceptare tutelam dicti Johannis ejus nepotis, qui dixit & respondit quod non, cum esset homo simplex & juvenis & occupatus nimis suis negociis. Qui quidem tutor promisit & ad sancta Dei Evangelia juravit..., nomine dicti Johannis cum fari non posset, utilia rerum & bonorum dicti pupilli procurare & inutilia pretermittere toto posse, & rem ipsius pupilli salvam fore, & de bonis & hereditate ipsius pupilli inventarium facere & computum reddere, & dict. pupillum bene & fideliter regere & gubernare & bonis moribus instruere & informare. Pro quibus attendendis, precibus dicti Durantoni de Broissac, Petrus de Jaline & dict. Petrus de Brunis avunculus dicti pupilli se constituerunt fidejussores & principales pagatores & redditores.... De quibus.... Acta sunt hec in dicto Burgo, in prioratu predicto, die xiiia mensis januarii anno Domini MoCCCoXLIIIIo, testibus presentibus dom. Giraudo de Versenay, Petro de Ruppe burgensi, Bertone de Fagno badello dicte curie, Johanne de Subdyone, Guillelmo Albertini & pluribus aliis fide dignis. Postque dict. tutor promisit ... ipsos P. & P. servare indempnes.--Subsequenter vero eodem contextu dicta Petronilla, tutrix condam dicti pupilli, computavit & computum suum reddidit de gestis & administratis per ipsam.... Postque & incontinenti dict. tutor de bonis dicti pupilli suum inventarium facere inchoavit, premisso venerabili signo sancte Crucis: in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, amen...; & illico asseruit se invenisse de bonis dicti pupilli quandam domum sitam in dicto Burgo...; item, die xxviia januarii, quandam vineam sitam versus Charsuoles in mandamento Burgi; item, aliam vineam ... loco vocato en Labeu ... & quandam peciam terre; item, tres quartalatas terre site versus montem Chalvet...; item, versus Combouvet in mandamento dicti Burgi, aliam sestar. terre; item, versus Colongias in eodem mandamento, tres quartal. terre.... Item asseruit se invenisse in domo predicta duas tinas continentes circa sex modia vini; item, sex bossas1 diversarum tenorum; item, quinque anchas2 tam magnas quam parvas, quarum sunt due de una & alie due sappo, & minores due dict. ancharum continent circa xxx sest.; item, pistrinina ad pastandum; item, duas menses ad comedendum; item, quoddam scannum ad sedendum; item, unam cassiam ferri; item, unam patellam & quoddam cacobum de hero; item, duas cubsellas ferri; item, duos pitalfos, unum de dimidio, & unam salheram stagni; item, quoddam quequinendium & quasdam chanenas ferri; item, septem banastas; item, duas flassatas & decem linteamina linea; item, unam culcitram de pluma & unum pulvinar de chostas; item, tres ligores; item, quendam porcum nutriblem, qui valet cum extimacione viginti solidos Vienn.; item, duas mapas de uno ramo.--Ego Durandus Arnaudus, Valent. clericus, notarius publ. & curie Valentie juratus, presens sui....
LXV.
11 mars 1363.
[Sententia remissionis de duobus incarceratis ecclesiæ Burgi]A.
REMISSIO ecclesiæ Burgi per procuratorem domini Valentiæ fienda de dom. Joanne de Macello presbytero & Guilhelmo Chastelli clerico ecclesiæ prædictæ, in presione sive carcere ipsius domini Valentiæ detentis, quia verberaverant in platea macelli Valentiæ Guillermum Vilarii familiarem ecclesiæ Valentiæ, & hoc vigore sententiæ per dom. Petrum de Bosanis legum professorem, officialem Valentinum & commissarium datum tam a dom. Ludovico de Vilars episcopo Valentino quam a dom. Henrico de Vilars & Petro Principe immediatis ejus predecessoribus, prolatæ ut sequitur effectualiter:--Per ea quæ nobis constant de processu prædicto, per hanc materiam diffinitivam sententiam quam inserius in his scriptis, pronunciamus & diffiniendo cognoscimus declaramusque dictos presbyterum & clericum fore remittendos dictæ ecclesiæ, dict. Guillermum Pellicerii procuratorem ipsius domini Valentiæ ad faciendam dict. remissionem eadem sententia condemnantes si vivum, & si non vivum per figuram meliori modo quo fieri poterit, neutram partium in expensas condempnantes.--Sicut constat instrumento sumpto per magistrum Andream Champelli notarium, sumpto sub anno Domini millesimo CCCLXIJo & die xia martii.
LXVI.
3 septembre 1364.
[Executio præcedentis sententiæ per figuram]A,
REMISSIO exequutoria dictæ sententiæ; ecclesiæ Burgi per dict. Guillermum Pellicerii procuratorem fiscalem domini Valentiæ facta de dictis dom, Joanne de Macello presbytero & Guillermo Chastelli clerico, juxta tenorem sententiæ superius designatæ, ex præcepto eidem procuratori judicialiter facto per dict. dominum Petrum de Bosanis officialem Valentiæ & commissarium a domino Ludovico de Vilars episcopo Valentiæ deputatum; quam remissionem dict. procurator fecit in hunc modum: cum ipsi presbyter & clericus qui petuntur remitti diu est decesserunt & illos personaliter non valebat remittere, tradidit capucium suum & realiter assignavit Joanni Rebolli procuratori ecclesiæ Burgi in signum & similitudinem ipsius remissionis factæ de eisdem presbytero & clerico. Constat per magistrum Andream Champelli notarium, sub anno Domini Moccclxiiijo & die iija mensis septembris, notarum ipsius folio VIIxxvij, lib. A.
LXVII.
4 juillet 1365.
[Inquisitio per correarios Burgi contra furem]A.
QUANDAM habet ecclesia inquisitionem per dominos Petrum Beroardi & Guilhelmum de Altovilari, canonicos & chorearios ecclesiæ Burgi, factam cum dom. Guilhermo Pelerini canonico Burgi & camerario domini Ludovici de Vilars episcopi Valentiæ in claustro ecclesiæ arrestato, & cui inquisitioni respondit & promisit venire ad diem & dies solvereque judicatum & silvas, quia in domo dicti domini episcopi Valentiæ furatus fuerat quosdam gladios dictos tranchoms, quasdam tabulas eburneas coopertas de veluto, duo coopertoria lecti, & calicem Sancti Laurentii, etc. Actum in curia ecclesiæ Burgi, anno Domini Mo CCCo sexagesimo quinto & die quarta mensis julii; constat per magistrum Lantelmum Olerii notarium.
LXVIII.
10 mars 1379.
[Sententia seu ordinatio de facto portus Rodani A.
IN nomine Domini, amen. Boni presidis, sub cujus jacet imperio provincia quam regit, interest ut ipsam provinciam paccatam teneat & quietam, ut per bonum regimen ipsa patria seu provincia augmentetur malisque careat hominibus & personis, & abjectis & amotis malis hominibus omnique vi & rapina, quilibet de suo proprio contenttatur, ne propter impunitatum audaciam fiant qui nequam sunt nequiores & ne in scandalum irruatur; cumque etiam jura ad hoc sint condita, ut eorum metu & terrore humana coherceatur audaccia tutaque sint inter probos innoscentes, & ut in opprobris reffrenetur audaccia comitendi & malignandi ac eciam noscendi voluntas. Quia cum fama publica & factum evidens & notorium, ymo pocius vehemens infamia que ad aures presidis sepissime sibulavit, loco accusationis habeantur legitime & haberi debeant: hinc est quod anno Incarnationis ejusdem Domini MoCCCo septuagesimo octavo & die decima mensis marcii, sereniss. principe dom. Karolo Dei gratia Francorum rege regnante, ad aures audientis pariter & intentum ac etiam intellectum viri nobilis & potentis dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii Vivariensis & Valentinensis vicariusque curialis curie regie Bocey cedulis auribus innotuit & pervenit, fama publica refferente factique notorii evidentia demostrante & clamosa populi insinuatione, precedente murmure publico ac vagitu querimonioso, taliter & adeo quod nulla tergiversatione potest obumbrari, ymo potius taliter & in tantum fuit auditui referatum quod vicera justitie debitum suum exsolvere vagitantio pupugit adversus tanti facinoris audatiam in jura insurgantis tanta, nostre justitie officium judicio proponitur ne tam ferox malitie anelitus incorrectus remaneat justiciaque lesa contra Richardum & Anthonium delatos & eorum complices, quod ipsi delati maligno spiritu imbuti & arte diabolica inflamati, Deum pre oculis non habentes, cupientes se bonis alienis ditari & divites effici, comiserunt, pepetraverunt delicta, crimina, excessus & raubarias que sequuntur. In primis quod totum flumen Rodani est in regno & infra regnum Francie & de dumaynio domini nostri Francorum regis tenetur absque aliquo medio; item, quod dicti Richardus Baratonis & Anthonius Boverii, delati supradicti, sunt pontonerii in & super dicto flumine Rodani in portu Valentie ipsumque portum tenent & gubernant, tenere & gubernare faciunt per suos familiares & deputatos; item, quod nunquam nedum in dicto portu & passagio Valentie, sed in omnibus aliis portibus & passagiis dicti fluminis Rodani fuit usitatum levari seu exhigi a personis in dict. portibus transeuntibus pro eorum pontonagio sive passagio dicti fluminis Rodani preterquam a persona singulari eunte & transeunte in dict. portibus unum denarium monete currentis, & a persona eunte & transeunte eques vel aliud animale solum ducente duos denar. predicte monete; item, quod delati sue salutis eterne non memores Deumque pre oculis non habentes, prout supra, sed quoad hec omnes actus suos ad malum finem deducere cupientes volentesque incessanter protrahere, & nedum malas sed pejoras usagia & servitutes indebitas in patria que jure scripto regitur imponere non timentes, sed sua propria auctoritate & de facto & se dominos dicti portus fluminis Rodani existentes econtra & prope Valentiam, facientes a singulari persona in dicto portu transeunte pedes in eodem portu & pro qualibet vice transeunte de regno in imperium & de imperio in regnum & tociens quociens contingit aliquas personas in dicto portu transire, cupiendo se bonis alienis locupletari & divites effici, levantes & levare non formidantes per se aut per familiares & deputatos per eosdem in dicto portu, videl. aliquando sex denarios, aliquando unum obolum regium, aliquando dimidium grossum & aliquando duos obolos regios, & a singulari persona transeundo eques in dicto portu vel solum animale ducente aliquando dimidium grossum, aliqdo duos obolos regios, aliqdo unum grossum, aliqdo duos grossos, aliqdo tres & aliqdo quatuor, & sic de similibus & ad eorum voluntatem antequam a navi quin ipsas personas transeuntes abire permittant; &. quod deterius est, quando dicte gentes nolunt solvere ad eorum voluntatem, ipsis minantur de verberando ipsos & bona sua capiendo, saysiendo & retinendo ac eciam super dicto flumine Rodani arrestando, & ipsas sic indebite molestando & depredando, incidendo in penis legum & novam servitutem & usagium imponendo; item, quod qualibet die una per aliam transeunt in dicto portu tam eques quam pedes viginti, septuaginta, quaterviginti, centum persone ante magis quam minus, a quibus & qualibet ipsarum exhigunt & exhigere faciunt summas supra dictas, sic in premissis delinquendo; item, quod de predictis ex inductionibus & extortionibus dicti delati effecti sunt divites, quilibet de tribus centum francis auri; item, quod quolibet anno locupletari possunt & divites effici de predict, raubariis & depredationibus quilibet de centum francis auri; item, quod de predict. omnibus & singulis sunt publice diffamati inter notos & vicinos eorumdem, & de eorum quolibet est publica vox & fama; item, quod predicta sunt vera, notaria, publica & manifesta. Visaque informatione secreta predicte curie regie super hiis..., necnon etiam responsionibus una cum deffentionibus..., viso etiam toto processu.... una cum tota ejus sequela..., participato nobiscum peritorum consilio, sedentes pro tribunali more majorum nostrorum in hac curia & consistorio regio prout decet, ubi jus reddi & desservi unicuique postulanti est fieri consuetum, sacrosanctis Dei Scripturis in nostro conspectu positis & appertis, ut de vultu Dei nostrum recte prodeat judicium & oculi nostri in hiis & aliis continuo videant equitatem, non declinantes quod a dextris nec a sinistris, sed equo libramine, insedentes..., facto primictus signo venerabilis sancte Crucis, dicendo: in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, amen; per ea que nobis constat dict. Richardum & Anthonium non esse nec fuisse culpabiles de supra contra ipsos intitulatis, potissime eorum deffensionibus visis & ignorancia ac excusacionibus auditis hac actentis, & aliis pluribus & validis rationibus que animum nostrum movent & movere debent, istos Richardum & Anthonium licet absentes.... ab intitulatis, super contra ipsos duximus absolvendos & absolvimus per presentes. De quibus ... Lata fuit hec sententia anno & die predictis, testibus presentibus discretis viris magg. Matheo de Saletis, Johanne de Bosco, Stephano Ugonis, Anthonio Falconis, Johanne Massaboni, clericis; & me Petro Servientis de Sancto Juliano, Lugdun. dyoc., clerico notario publ. & dicte curie regie substituto & jurato....

In nomine Domini, amen. Noverint universi & singuli.... quod (anno) ab Incarnacione ejusdem Domini MoCCCo septuagesimo nono & die veneris que fuit xiia dies mensis augusti..., ad quam diem apud Boceyium in consistorio regio publico ubi curia regia tenetur & coram venli & circumspecto viro dom. Vitale Bernardi licenciato in legibus, judice regio Vivariensi & Valentinensi, personaliter comparuit discretus vir mag. Petrus Faya notarius, ut procurator nobilis & potentis viri domini de Crusseolio ac etiam nomine procuratorio Richardi Baratonis & Anthonii Boverii..., dicens & asserens.... sibi hanc diem fuisse assignatam... ad audiendum sentenciam diffinitivam in & super quadam inquesta in presenti curia pendenti contra Richardum & Anthonium prenominatos...; idem procurator exhibuit & produxit dicto dom. judici quandam papiream cedulam scriptam, rationes & deffentiones dict. magistrorum in se continentem, cujus tenor est talis:--Visa inquisitione facta & formata, etc...; qua quidem cedula.... exhibita & porrecta..., illico idem dom. judex ad suam sententiam super premissis proferendam processit, ut sequitur:--Ad hec nos Vitalis Bernardi..., astante nobiscum discreto viro mag. Guillelmo Pellicerii, clerico regio & locumtenente nobilis & honor. viri dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii..., visis titulis in presenti curia factis & in processu inquisitorio contentis.... § In nomine Domini, supra....
LXIX.
30 juin 1386.
[Reductio canonicorum ecclesiæ S. Petri]A
REDUCTIO dicti numeri canonicorum ecclesiæ Sancti Petri ad decem canonicos per capitulum ipsius facta, prout constat diffuse in duobus instrumentis unius ejusdemque tenoris & substantiæ, per magistrum Bertrandum Arnulphi notarium sumptis, sub anno Domini Mo CCC LXXXVIo & (die) ultima mensis junii.
LXX.
16 décembre 1386.
[Confirmatio reductionis per Clementem VII]A.
CONFIRMATIO dictæ reductionis numeri quindecim canonicorum ecclesiæ ad decem, facta per Clementem papam septimum Avinione sedentem, decimo septimo calendarum januarii, pontificatus sui anno nono, currente dicto anno Domini Mo CCC LXXXVI.
LXXI.
13 novembre 1395.
[Lettres de main-levée des commissaires du roi de France]A.
A tous ceuls qui verront ces presentes lettres, Jehan Barleane & Jehan du Feu, sergens d'armes du Roy monss. & commissaires en ceste partie de noss. les tresoriers du Roy nostre dit s. a Paris sur le fait des fiefs & homages du Roy & autres choses contenues en nostre commission, salut. Comme nous eussions pris & mis en la main du Roy nostre dit seugneur le chastiel, justice, terres & possessions du Charmes, appartenans a noble & puissant seigneur mons. de Crussols, item, au port de Valence, touchant la part & porcion du dit mons.; item, audit port, touchant & appartenant au chapitle de Saint-Piere du Bour de Valence; item, au temporel, terres & possessions de religieuse dame ma dame l'abbese de Soyon, & en signe de ce eussions la flor de liz es diz lieux pour defaut de fief & homage aussement de feaulte ou autrement non fait au Roy mons.; & pour tant en tant que il touche le dit mons. de Crusols, a cause de ses diz chastel, justice, terres & possessions & port, que nous sommes souffis(ament) informez que le dit mons. de Crusols tient en fief & homage de mons. l'evesque de Valence, & en tant que il touche la porcion & part dudit port dudit capitre, nous ne poons informer que il soit tenus en fie & homage du Roy nostre dit sig., pour ce que il ont tenu & posside si longuement que il n'est memoire du contraire.; & en tant que il touche ladite madame l'abbesse, nous sommes souffis(ament) informez que la dite ma dame doit au Roy mons., du chast(el) ou a cause de temporel, terres & possessions, dix livres de cire, pour quoy nous ladite main qui mise estoient es diz lieux & choses avons levees & ostees, levons & ostons par ces presentes en tant que fere povons & devons au prouffit & jussion des sess. diz & dou chastel d'eulx, en tant que il luz puit toucher. Donne soulz nous seaulx en tesmoing de ce, le XIII jour de novembre, l'an mil CCC.IIIIxx & quinze. Item, au port de Soyon appartenanz a ladite abbesse, a mons. de Crusols & a mons. de Peregorde, avons levee comme dessus; donne comme dessus. CLERICI .
LXXII.
13 décemb. 1404-21 février 1405.
[Concessio transitus aque per rectorem anniversariorum]A.
IN nomine Domini, amen. Per hoc publ. instrumentum cunctis apareat evidenter, quod anno Dominice Incarnacionis millio quadringen. quarto & die tertiadecima mensis decembris, coram me notario & testibus infrascriptis, personaliter constitutus discretus vir dom. Aymarus Reynerii prebiter, rettor beneficiorum Chayssiorum institutorum in ecclesia Sancti Petri de Burgo Valentie, utilitate & comodo dict. beneficiorum pensata, sciens ... nomine dict. beneficiorum, in presencia & de consilio venlis viri dom. Stephani Fabri canonici dicte ecclesie, dedit & titulo pure... & irrevocabilis donationis tradidit (&) perpetuo penitus habere concessit Johanni Ferralhonis ... recipienti..., videl. quendam transitum aque sive aygagii prati quod, Deo dante, facere intendit idem Johannes Ferralhonis in terra per eumdem Johannem adcensata die sexta hujus mensis, videl. per pratum dict. beneficiorum, scil. per quandam bealeriam per dict. Johannem de novo faciendam, que descendat a bealeria que est a parte boree dicti prati beneficiorum predict. & incipit a quodam fonte & descendit ad partem venti ad dict. terram dicti Johannis sitam in mandamento dicti Burgi Valentie, loco dicto in Magnis Oloysiis, sub annua. pensione seu servitute unius quarte frumenti mensure vendentis sive ad mensuram Valentie necnon & unius galline, solvendorum ... quolibet anno per ... tenementarios dicti aygagii seu rigagii dicto rettori & successoribus in festo sancti Appollinaris.... Et fuit actum inter dict. partes quod dict. Johannes debeat aptare & tenere aptatam factam dict. bealeriam descendentem a borea usque ad terram dicti Johannis propriis sumptibus & expensis. § Item fuit ... conventum, arrestatum & in pactum deductum ... quod dict. Johannes debeat & teneatur solvere terciam partem expensarum necessariarum pro reparando ... dict. bealeriam superiorem ... que est a parte boree, videl. a principio dicte superioris bealerie que incipit a matre aque, incipiendo a parte orientis veniendo usque ad introytum bealerie per quam accipiet dict. aquam ... que descendit a borea ad ventum ad terram dicti Johannis, tociens quotiens ... necessaria reparatio. Promittens dict. dom. Aymarus rector ... per juramentum ... dict. concessionem seu donationem rigagii seu aygagii ... ratam & firmam habere...; dict. vero Johannes ... juravit solvere ... dicto rettori ... dict. quartam frumenti & gallinam ... una cum expensis: supponentes.... De quibus.... Actum Burgi Valentie, videl. in cimiterio dicte ecclesie juxta campanile ejusdem ecclesie, testibus presentibus venbus viris dom. dicto Stephano & Guillelmo Fabri canonicis dicte ecclesie, & Bartholomeo Bruni presbitero dicte ecclesie Sancti Petri, Francisco Rolandi & Guioneto de Rocha alias Gronhdane, monerio dicti Burgi, & me ... § Postque anno proxime dicto & die vicesima prima febroarii, qua die per continuacionem celebratur capitulum in capella Sancte Katerine juxta claustrum dicte ecclesie, venles viri dom. Pontius de Altovilari precentor, Hugo de Genasio, Johannes de Bello Castro, Stephanus & Guillelmus Fabri, canonici dicte ecclesie, capitulantes, certificati de predictis per relationem dicti dom. Stephani Fabri..., citra prejudicium dicte ecclesie & sui molendini..., predicta laudaverunt & tamquam facta pro utilitate dict. beneficiorum & rectorum suorum ratificaverunt.... Actum ubi supra, in dicta capella Sancte Katerine, presentibus testibus dom. Bartolomeo Bruni & Johanne Durandi prebiteris dicte ecclesie. Ego vero Bertrandus Arnulphi, auctor. imper. notarius publ. & curie Valentin, juratus secretariusque dicti venlis capituli....

LXXIII.
18 mai 1419.
[Concilii episcopalis Valentie inhibitiones circa portum]A.
CONCILIUM episcopale reverendi in Xpisto patris & domini nostri dom, Johannis de Pictavia, Dei gracia episcopi & comitis Valentinensis & Diensis, in Valentia residens, viro nobili Eynardo Charnay subconreario Valencie, necnon preconi publico & cuicumque secularis curie Valencie servienti, salutem. Visis literis nobis pro parte potentis viri domini Crusseoli & procuratoris ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie, factum & declaracionem portus & rasseriorum Valentie in se continentibus, ad effectum excequtionis contentorum in eisdem exhibitis & presentatis, quarum copia presentibus est annexa, vobis & vestrum cuilibet harum serie precipimus & mandamus quatenus omnia & singula in literis eisdem contenta predict. rasseriis & piscatoribus presentis civitatis Valentie notifficetis tam voce preconis quam in eorum propriis personis, adeo ut ignorantie causam pretendere non possint, eisdemque & eorum cuilibet inhibeatis & deffendatis sub pena in dict. licteris contenta ne abinde inanthea quoquomodo aliquas merces seu homines ultra formam & tenorem dict. literarum transire de regno in imperium & econverso in eorum naviolis sive rasseriis ultra solitam consuetudinem & dict. literarum tenorem presumant; intimantes eisdem & eorum cuilibet quod, si contra prohibitionem & deffensionem predictas fecerint, contra ipsos & eorum quemlibet, necnon ad exactionem dicte pene procedemus ut juridice fuerit procedendum. Datum Valentie, die decima octava mensis maii, anno Domini millesimo quatercentesimo decimo nono.
A. GALE.
IN DEI NOMINE, AMEN. Per hoc ... instrumentum ... notum sit & appareat manifestum, quod anno Domin. Incarnac. MoCCCOoXIXo & die xxiiia mensis maii, rev. in Xo patre & dom. nostro D. Johanne de Pictavia D. gr. episcopo & comite Valentin, & Diensis existente,... existentes & personaliter constituti coram nobili viro Eynardo Charnay subconreario Valentie, in ripperia Valentie supra portum Rodani existente, discreti viri mag. Stephanus Mantelli, procurator ut asserebat potentis viri domini Cruceoli Valent. diocesis, dom. Johannes de Ulmeto presbiter, tamquam procurator ut dicebat venlis capituli ecclesie collegiate Sancti Petri de Burgo Valentie, & dicto nob. Eynardo subconr. tradiderunt, exhibuerunt & presentaverunt quasdam licteras in papiro descriptas, a venli concilio episcopali Valentie emanatas, ad effectum exequtionis contentorum in eisdem, una cum copia certarum aliarum licterarum dict. licteris annexata, per condam bo. me. rever. in Xo patrem & dom. d. Falconem episcopum & comitem Valentin. concessarum, factum portus Valencie concernencium (ch. XIV). Quarum ... tenores seriatim sequntur ...- -Petentes & requirentes ipsas licteras ... de puncto ad punctum ... excequcioni debite demandari: qui quidem nob. Eyn. Charnay subconr..., cum honore & reverentia debitis receptis obtemperando tanquam filius obediencie..., incontinenti precepit & in mandatum dedit Mundono Teyssonerii, preconi publico pres. civitatis Valentie..., quatenus in dict. literis contenta intimaret & notifficaret & inhiberet voce preconis supra portum Rodani piscatoribus & rasseriis...; qui quidem Mundonus ... parendo consestim omnia & singula in literis preinsertis contenta voce preconis alta & intelligibili..., preconisavit. nottificavit, intimavit & inhibuit..., etiam in propriis personis Bonthosii Pellisonis, Petri Forneti, Michaelis Moni, Johannis Finelli & Petri Chalamelli piscatorum & rasseriorum Valentie.... Acta fuerunt hec apud Valentiam supra ripperiam portus Valentie, presentibus testibus venli viro dom. Stephano Fabri, ecclesie Si Petri de Burgo Valen. canonico, nobili Guillelmo de Vernone. Symundo de Versi mandamenti Petre Gorde, Guillelmo Massardi alias Maganha & Johanne Reynaudi habitatore ripparie Valentie, cum pluribus aliis fidedignis; & me Anthonio Gale, cive Valentie, notario auctor. imper. publ. curieque Valent. jurato....
L'original parch. de cet acte offre au dos une assez longue analyse que nous supprimons pour abréger.
LXXIV.
13 juin 1430.
[Appellacio ecclesie Burgi et pontaneriorum portus Roddani Valencie A.
CORAM vobis venerabili & circonspecto viro dom. Poncio Marcolis, in legibus licenciato, judice curie secularis comunis civitatis Valencie, seu vestro locum tenente existens honlis vir dom. Johannes de Ulmeto presbiter, procurator ecclesie collegiate Sancti Petri de Burgo Valencie necnon Guigonis Coste, Stephani Buvardi & Colaudi Noni, tam nominibus suis quam... Johannis Peleti, pontaneriorum in portu Rodani Valencie, hominum francorum dicte ecclesie & totaliter exemptorum a juridicione vestra, dicens & proponens ... quod vos seu vestre curie temporalis ... officiarii, ad importunam instanciam quorundam pretensi procuratoris fiscalis curie vestre & sindicorum universitatis Valencie, ipsos quatuor homines ... intitulastis seu intitulari fecistis, imponendo eis ficgisse quandam acram muri fortificacionis riparie Valencie prope Rodanum, & propterea ipsos ... condempnastis in centum solidis... solvendis procuratori exactori expletorum dicte curie, & ad refformandam dict. acram muri, prout sic vel consimiliter plus vel minus in dicta tali quali vestra pretensa sentencia dicitur contineri; ad que processistis, cum reverencia loquendo, de facto nulliter, precipitanter & exobrupto, juris ordine non servato, cum non sint confessi aut alias legitime quicti, eciam quia non habetis juridicionem neque punicionem seu cognicionem contra ipsos, cum sint exempti a juridicione vestra & sint de foro & juridicione dicte ecclesie capituli Si Petri, & propterea ipsos ... remictere debebatis cum causa vestra ipsis dominis de capitulo & suo judici pro justicia de ipsis, si delinquissent, ministranda, & de ipsis non debebatis vos intromictere. Igitur dict. procurator dicte ecclesie & capituli Si Petri in quantum concernit dampnum & prejudicium ipsius capituli & eciam... dict. quatuor sociorum pontaneriorum magistrorum suorum..., idem dom. Johannes de Ulmeto per predict. vestros pretensos processus sentenciasque inde sequtas & nullitates ac iniquitates & injusticias senciens dict. capitulum & ipsos quatuor pontanerios fore ... gravatos, dubitans propterea forcius in futurum gravari..., in ejus scriptis appellat & provocat ad dom. nostrum episcopum & comitem Valent. & Diensem & ejus officialem, in hac parte judicem appellacionum..., & petit appostolos semel, secundo, tercio & pluries, instanter, instancius & instantissime per vos sibi dari & concedi. De quibus, una cum responcione vestra, petit a vobis notario hic presente sibi fieri publ. instrumentum, testes invocans hic presentes.
IN nomine Domini, amen. Noverint ... quod anno beatissime Incarnationis ejusdem Domini MoCCCCoXXXo, indict. viiia & die mercuri que fuit xiiiia mens. junii, revdo in Xo patre & domino nostro dom. Johanne de Pictavia miser. div. episcopo & comite Valentin. & Diensi existente...; ad quam quidem diem, inter horam nonam & decimam, venit & personaliter accessit coram venli viro dom. Poncio Marcolis, in legibus licenciato, judice curie secularis Valencie, existente in platea clericorum Valencie prope predict. curiam..., discretus vir dom. Johannes de Ulmeto presbiter, procurator venlium virorum dd. prioris & capituli ecclesie collegiate Si Petri de Burgo Valencie necnon Guigonis Conste, Stephani Buvhardl & Colaudi Nony..., Johannis Pelleti..., pontaneriorum in portu Rodani Valencie, & de quadam diffinitiva sentencia ... lata per supradict. dom. judicem ... appellavit...; prout ... in quodam papiri foleo quem scripto exhibebat continetur, dicens, appellans, apostolos petens & alia faciens & protestans prout in eo scribitur; de quibus, una cum responcione dicti dom. judicis, si quam sibi faciat, peciit.... Et dict. dom. judex, premissis auditis, assignavit dicto procuratori ... ad audiendum responcionem suam diem octavam proxime futuram, hora ista consimili.... Actum ut supra, testibus present. ibidem domo Petro Lochayle, presbitero ecclesie Valentine, Glaudio de Bellomonte, clerico & epifardo predicte ecclesie, & Anthonio Marchonis de Subdione, Valent. dioc....--Tenor dicte appellacionis ... sequitur in hec verba: Coram vobis (ut supra) ... presentes.--Postque..., die octava superius assignata, que fuit mercuri xxia supradicti mensis, inter horam ixam & xam, existens in curia supradicta..., coram honli viro Anthonio Champelli, conreario predicte civitatis Valencie, tenente predict. curiam..., supradict. dom, Johannes de Ulmeto, dicens quod dom. judex ipsum assignavit...; & dict. dom. conrearius, premissis auditis, dicit & respondit ... quod dict. d. judex est absens a presenti patria & quod ipse ignorat predicta, & ideo dicto d. Johanni assignavit ad diem jovis crastinam in presenti curia, ad consimilem horam.... Actum ut supra testibus ... discretis viris magg. Petro Pelleti, Reymondo de Sala, Anthonio Chaboti, notariis Valencie.... Et paulo post ... incontinenti accessit personaliter dict. d. Johannes de Ulmeto ... ad domum habitationis dicti dom. judicis Valencie, sitam in carreria Sancti Felicis, & dum fuit ante dict. domum, pro audiendo responcione dicti d. judicis, reperiit januam dicte domus clausam & peciit dict. d. judicem, & ibidem Jaquetus Gaudilhonis payrolerius, habitator Valencie, vicinus dicti d. judicis, dixit dicto d. Johanni quod sunt octo dies quod dict. d. judex recessit extra villam presentem & apost non fuit in villa pres., & eciam quod nullus apost fuit nec stetit in dicta domo; qui quidem dom. Johannes dixit ... quod per cum non stat si haberet presenciam predicti d. judicis de audiendo ejus responcionem. De quibus.... Actum Valencie, in carreria publica ante domum predict., testibus ... dom. Johanne Durandi, presbitero ecclesie Burgi Valencie, Goneto Foronis, clerico ecclesie Sancti Johannis Valencie, & dicto Jaqueto Gaudilhonis... --Item..., die jovis superius assignata, que fuit xxiia.. junii, inter horam ixam & xam, discretus vir mag. Stephanus Savelli notarius, procurator dict. appellancium, existens ante curiam predict. & coram supradicto d. conreario, dicens quod paratus est audire responcionem predicti d. conrearii..., dict. d. conrearius ipsum remisit ... in termino juris parti sue assignato.... De quibus.... Actum ut supra, testibus discretis viris d. Johanne Durandi, presbitero ecclesie Burgi Valencie, magg. Johanne Ricoti & Joh. Leporis, notariis,... --Subsequenter vero ... & die jovis que fuit xiiia mens. julii, inter horam ixam & xam, ad quas quidem diem & horam pendebat sive cadebat assignacio termini juris superius assignati, supradict. d. Johannes de Ulmeto ... accessit personaliter ... in curia predicta..., in qua non reperiit nisi Ludovicum de Platea, notarium..., cui dixit qualiter supradict. d. judex eidem assignaverat...; qui quidem Ludovicus eidem respondit quod dict. d. judex non est in presenti patria nec fuit est jamque unus mensis vel circa. De quibus.... Actum in dicta curia..., testibus discr. viris d. Jacobo Famionis, prebitero ecclesie Burgi, Glaudio de Bellomonte & Johanne Rebolli, clericis & epifardis ecclesie Valencie.... Et paulo post ... incontinenti accessit supradict. d. Johannes de Ulmeto... ad domum habitacionis dicti d. judicis..., & dum ipse fuit ante dict. domum..., reperiit januam clausam & peciit dict. d. judicem, & ibidem Guillelmus Gaudilhonis perollerius.... dixit... quod est jamque unus mensis lapsus vel circa quod dict. d. judex recessit extra villam & apost non fuit in pres. villa, & eciam quod nullus apost fuit nec stetit in dicta domo...; qui quidem d. Johannes dixit ut supra. De quibus.... Actum Valencie, in carreria publ. ante domum predict., testibus religioso viro dom. Johanne de Fueno alias de Tincto, canonico prioratus Sancti Felicis prope & extra muros Valencie, predicto d. Jacobo de Famionis & dicto Guil. Gaudilhonis..., & me Humberto Polleti, clerico de Valencia, notario auct. imper. publ. curieque Valencie jurato....
LXXV.
12 décembre 1430.
[Compromissum inter Giraudum Basteti dominum Cruceoli et capitulum Si Petri, et universitatem civitatis Valentie.]A.
IN NOMINE DOMINI, AMEN. Noverint universi & singuli ... quod anno beatissime Incarnacionis Dominice millo quadringentesimo tricesimo, indicione nona & die duodecima mensis decembris, pontifficatus SSmi in Xpisto patris & domini nostri dom. Martini superna providencia pape quinti anno decimo quarto, ac reverdo in Xpisto patre & domino nostro dom. Johanne de Pictavia Dei gracia episcopo & comite Valentin. & Dyensis existente, in presencia nostrum ... juratorum..., cum iis, questio & debatum questionumque materia & controversiarum verterentur majoresque imposterum verti & oriri multipliciter sperarentur inter & per nobilem & potentem virum dom. Giraudum Basteti militem, dominum terre & baronie Cruceoli, & venerabile Capitulum ecclesie collegiate Sancti Petri de Burgo Valentie ex una, & universitatem civitatis Valentie partibus ex altera, tam agendo quam deffendendo super eo, ex eo & pro eo quod prelibati dom. Cruceoli & domini Capituli dicte ecclesie Burgi Valentie dicebant, asserebant & proponebant quod nonnulli cives, habitatores & incole dicte civitatis Valentie, nonnulla parva navigia piscatoria seu ad piscandum apta & alia vulgaliter rasseria nuncupata habentes & tenentes in portu Rodani Valentie nuncupato, perturbant dict. dominos Cruceoli & ecclesie Burgi seu eorum arrendatores & comissos seu deputatos dicti eorum portus uti impediebant, prout antiquitus erant assueti, quodque ipsa navigia habebant & tenebant & ipsis utebantur ultra & contra modum & formam antiquitus usitatos & observatos & per bo(ne) me(morie) dom. Falconem condam Valentin. episcopum declaratos & ordinatos, ut quibusdam licteris dicti dom. Falconis apparebat, ob quod multipliciter gravabantur in ipsorum & dicti eorum portus maximum prejudicium, dampnum & lesionem, prout dicebant, super quibus omnibus petierunt & instanter requisierunt per presat. dominum nostrum de remedio provideri opportuno; honorabilibus viris scindicis dicte civitatis Valentie ac scindicario nomine incontrarium dicentibus & proponentibus dict. cives, incolas & habitatores civitatis Valentie & ripperie ejusdem habentes & tenentes dicta parva navigia piscatoria & alia vulgaliter, ut predictum est, rasseria nuncupata, fuisse & esse in possessione, usu & observancia paciffica & quieta a X., XX., XXX., XL., L., LX., centum annis & ultra & citra & per tantum temporis spacium quod sufficit ad veram possessionem acquirendam & acquisitam retinendam ... in flumen Rodani e contra Valentiam tot & tantos naviolos piscatorios & alios rasserios nuncupatos quot & quantos pro tempore voluerint, tum quibus dict. flumen Rodani eundo & redeundo quoscumque quin in dict. naviolis poterant receptari dict. flumen transire volentes, una cum omnibus suis bonis & mercanciis quas secum defferebantur, exceptis chargiis mercaturarum que cum animalibus defferebantur & que ad collum unius hominis comode deferri non possint, & quod domini dicti portus seu eorum deputati ibidem tenent unam parvam navem ultra alias tenere assuetas in prejudicium atque dampnum universitatis dicte civitatis Valencie & habitatorum ejusdem atque rei publice ejusdem & contra bonos mores & antiquam ac laudabilem consuetudinem per dominos dicti portus & gubernatores ejusdem diucius observatos, & in hoc ledebantur & opprimebantur multipliciter, declaracionem & tenorem dict. licterarum dicti condam dom. Falconis aliter & alio modo quam interpretari debeant interpretantes, & quod ipsi a pauco tempore citra dict. portum corum de limitibus dicti Burgi mutaverunt infra limites dicte civitatis, quodque eciam diversimode opprimebant dict. cives, incolas & habitatores dicta parva navigia piscatoria & rasseria habentes & tenentes, ipsos inquietando, arrestando & molestando, & plus ab ibidem transeuntibus recipiendo quam recipere teneantur seu consueverent. Et tandem dicte partes volentes & cupientes finem debitum dict. debatis imponere & de eisdem ad bonam pacem & veram concordiam devenire, hinc est quod anno, indicione, die, pontifficatu ac presule suprascriptis,.... supradict. dom, Giraudus Basteti miles, dominus terre & baronie Cruceoli, nomine suo & supranom. ecclesie collegiate Si Petri de Burgo ... ex una & honles viri Glaudius Plonerii & Huguetus Payrolerii, cives & mercatores ac scindici universitatis civitatis Valencie ... partibus ex altera, ipse inquam partes, non errantes..., volentes & cupientes anfractus litium dubios evictare..., alte & basse compromiserunt ... in predict. revdum in Xpisto patrem & dom. nostrum dom. Johannem de Pictavia, D. g. episcopum & comitem Valent. & Diensem, ibidem presentem & in se onus hujdi compromissi gratis suscipientem..., de stando ejus ordinacioni..., dantes & concedentes ...; & fuit actum ... quod pres. compromissum duret... hinc ad festum Nativitatis beati Johannis Baptiste proxime venturum; item fuit ulterius actum ... quod prefat. dominus noster ... possit ... hujdi compromissum prolongare uno semel ad sui libitum voluntatis; item ... quod omnes cause, lites judiciales pendentes ... tam in curia parlamenti regii Pictaviensis quam alibi interim cessent sub spe pacis & concordie...; item... quod partes ... teneantur laudare ... dict. sentenciam arbitralem..., sub pena centum marcharum argenti fini, medietate applicanda prefato dom. arbitro & alia parti obedienti...; promictentes insuper...; supponentes inde..., se ... interdictioni fori, cohercioni & compulsioni curiarum dom. officialis, judicis & conrearii Valentie curiarumque delphinalium majoris consistorii dalphinalis Gracionopoli residentis, Burgondii, Terre Turris, Sancti Marcellini, Romanis & Cabeoli, Montilii Adheymarii & Criste Arnaudi, curiarumque regiarum parvi sigilli Montispessulani, convencionum Nemausi, Ville Nove de Beico & Bocey ... curieque camere apostolice dom. nostri pape ejusque auditoris & viceauditoris ejusdem & omnium aliarum curiarum tam ecclesiasticarum quam secularium.... Acta fuerunt hec Valentie, in aula domus episcopalis Valentie, testibus presentibus venbus & circumspectis viris dom. Anthonio Casedei in legibus licenciato, Jausserando Silmonis sacrista, Stephano Bueteti, canonicis ecclesie Valentine, Johanne Palmerii burgensi Valentie, magistris Petro Bernardi & Petro Gauterii notariis Valentie....
Et me Reymundo de Sala, cive Valentie, notario auctoritatibus apostolica & imperiali publico curieque Valentie jurato, qui de predictis notam recepi, una cum discreto viro magistro Johanne de Vergomasto, meo in hac parte collega....

LXXVI.
22 décembre 1431.
[Sententia arbitralis dom. Johannis de Pictavia episcopi Valentie inter eosdem]A.
IN DEI NOMINE, AMEN. Nos Johannes de Pictavia, Dei gracia Valentinensis & Diensis episcopus & comes, dominus superior partium & rei feudalis infrascriptarum, atque arbiter arbitrator & amicabilis compositor a partibus infrascriptis super rebus, negociis, questionibus & controversiis infrascriptis cedandis, interpretandis, ordinandis & decidendis comuniter electus, notum facimus ... universis ... quod anno beatissime Incarnationis ejusdem Domini millio quatercen. tricesimo primo & die sabbati ante festum Nativitatis Domini nostri Ihesu Xpisti, que erat & intitulabatur vicesima secunda dies mensis decembris, pontifficatus SSmi in Xpisto patris & dom. nostri d. Eugenii div. provid. pape quarti anni primi; ad quam vero diem & horam vesperorum assignatum est de precepto & mandato nostris magnifico & potenti dom. Giraudo Basteti militi domino Cruceoli, homini & fideli ac consanguineo nostro & ecclesiarum nostrarum, suo nomine, & procuratori ecclesie Sancti Petri de Burgo Valencie, dicte ecclesie nomine, dominis portus olim Burgi nunc vero Valencie vulgariter nuncupati, ex una parte, & dilectis nostris Anthonio de Monte Cluso & Petro Borsserii, procuratoribus & scindicis modernis universitatis nostre civitatis Valencie, ex parte altera, ad audiendum nostram arbitralem & diffinitivam sententiam, ordinationem, interpretationem & declarationem per nos proferendas in causa arbitrali ... vertente & indeciza pendente inter partes ... ex causa dicti portus.... Quibus die & hora, apud dict. nostram civitatem Valencie & in domo nostra episcopali Valencie, in camera nostra bassa paramenti in qua pro tunc ad hec peragenda sedebamus, venerunt personaliter & comparuerunt nobilis vir Guillelmus de Vernone castellanus Cruceoli ac procurator prefati domini Cruceoli, necnon providus vir Humbertus Polleti, notarius Valencie ... procurator venlium virorum dominorum ecclesie Sancti Petri de Burgo ... ex una parte..., petentes & instanter requirentes ... sentenciam ... contra partem adversam in expensis damnisque & interesse ... condempnari; comparuerunt ibidem ex adverso supranom. Anthonius de Montecluso & Petrus Borsserii, procuratores..., assistente cum ipsis venli & circumsp. viro dom. Giraudo Chabassii legum eximio professore, eorum in hac parte consiliario, petentes.... Nos dict. episcopus & comes, dominus superior..., prout constat instrumento publ. per Reymundum de Sala notarium ... recepto..., auditis partibus..., necnon viso & diligenter inspecto tenore copie litterarum quarumdam bone memorie revdi in Xpifto patris dom. Falconis condam Valentin. episcopi, predecessoris nostri..., necnon etiam & visa quadam papiri cedula pro parte dict. sindicorum & universitatis nostre Valentie ... producta..., ad nostras ... diffinitivam sententiam, declarationem, ordinationem & interpretationem processimus ... & promulgari publice fecimus per organum dilecti nostri Petri Bernardi notarii ... in hec verba: §Johannes de Pictavia ... diffiniendo ordinamus nostramque interpretationem, declarationem & diffinitionem ... in his scriptis proferimus, prout in articulis seu capitulis inmediate sequentibus continetur: § Et primo, quod dominis dicti portus, qui nunc sunt & pro tempore fuerint..., licitum sit solita sui portus Rodani navigia habere & aplicare in portu dicte civitatis Valentie, necnon unum parvum & unicum naviolum dumtaxat ad similitudinem aliorum parvorum rasseriorum in quo parvo naviolo gentes pedester non ultra sex personas ultra naucherios pro servicio dicti portus ab utraque parte transire possint & valeant, solvendo & exhigendo a qualibet persona pedester transeunte cum suis bonis que secum portabunt duos denarios monete currentis pro tempore in presenti civitate Valencie; Rodano vero excessive inundationis existente, tres denarios ejusdem monete tantum; a personis vero equestribus transeuntibus in aliis dicti portus navigiis pro se & equo ac bonis suis duodecim denarios dicte monete tantum, dicto vero flumine excessive magno & inordinato existente, decemocto denarios ejusdem monete & non ultra; & pro quolibet animali onerato mercaturarum, duodecim denarios tantum & non ultra; pro animali vero bovino, sex denarios & non ultra, Rodano non existente excessive magno, excessive vero existente octo denarios ejusdem monete & non ultra; & pro animali porcino, dicto flumine non existente excessivo tres denarios & non ultra, & ipso existente excessivo quatuor denarios tantum & non ultra; & similiter de vitulis; de caprinis vero seu edulis lactis, unum denarium pro quolibet & non ultra. Et cum hiis domini dicti portus seu eorum deputati debeant a cetero merito contentari. § Item, quod liceat dict. civibus, incolis & habitatoribus dicte civitatis & cuilibet ipsorum solita parva navigia tam piscatoria quam rasseria aut alia, non tamen excedencia mensuram & capacitatem solitorum navigiorum rasseriorum, in dicto portu civitatis Valencie ultra citraque dict. flumen habere, tenere & applicare, & cum eis tociens quociens & quos pedester voluerint, Lombardis ab hoc exceptis, transducere seu passare omni impedimento cessante, cum hac moderatione quod in quolibet dict. naviolorum seu rasseriorum non introducantur ultra navigatores seu nauctas nisi sex persone, ad evictandum pericula que propter excessiva navigiorum onera plurimumque solent evenire; a quibus personis & pro qualibet ipsarum ultra summam duorum denariorum dicte monete nullathenus debeat nec possit exhigi seu levari ad causam passagii seu portus sui jamdicti; pro qualibet vero die qua persone antedicte transitum facient in dicto portu nisi in casu quo dict. flumen esset excessive magnum, quo casu adveniente tres denarios dicte monete tantum exhigant & non ultra. § Item, quod quocienscumque contingerit in dicto portu cum dict. naviolis & rasseriis aliquas personas pedester transitum facere ultra vel citra dict. flumen portantes cuniculos, racemos cum paneriis in capite, fructus, perdrices, pollalhias, lepores, caprinos, edulos & vitulos lactis, necnon porcellos aut alias quascumque res hiis similes, quarum pondus non exedat viginti quinque librarum, fraude quacumque cessante, quod liceat dict. navigatoribus dicta parva navigia & rasseria tenentibus res hujdi impune transire seu transducere, cum moderatione tamen numeri dict. personarum superius declarati; quantum vero ad alias mercancias transitus seu transductus earumdem pertineat ad portum jam dict. dominorum Cruceoli & Burgi, nec de eis navigatores dict. parvorum navigiorum & rasseriorum se ullathenus debeant intromictere, & hec erunt usagia perpetua dicti portus, tam respectu portus & pontaneriorum dict. dominorum quam parvorum navigiorum & rasseriorum civium habitatorum & incolarum dicte civitatis & ripparie ejusdem.... § Que premissa volumus & diffiniendo declaramus & injungimus districte per dominos supradict. & dict. eorum portum ... gubernantes ... necnon per cives nostre civitatis incolas & habitantes..., tenentes dicta parva navigia & rasseria, fraude quacumque cessante observari; & hoc sub pena decem solid. currentium, medietatem fisco nostro, aliam vero ... dicto domino Cruceoli applicando..., cessantibus quibuscumque inquestis & processibus inquisitionalibus.... Quas quidem nostras ordinationem, declarationem ... jubemus per ambas partes ... infra octo dies emologari...; pronunciantes nichilominus ... quod si ... aliqua dubietas aut obscuritas ... appareret, ejus declarationem & expositionem nobis viventibus retinemus & reservamus, si vero post discessum nostrum..., nostro ... successori. Quibus.... Acta, lata & prolata fuerunt hujdi sententia & ordinatio publice, in presencia & audiencia nobilium Alziacii Johannini civitatis Diensis, Jordanoni Silvionis de Liberone, honlium virorum Johannis de Salhiente, Johannis de Genasio, Johannis Palmerii, Petri Dei Fecit, Bertrandi Romilhionis, tam burgensium quam mercatorum, magistrorum Reymundi de Sala, Mathei Borelli, notariorum civitatis Valencie, Johannis de Bergomassio notarii Sancti Petriay, dicte Valentin. diocesis, pluriumque aliorum...; & me Petro Bernardi notario auctor. imper. publ. & curie Valent. jurato....

LXXVII.
9 février 1433.
[Sententia arbitralis dom. Johannis de Pictavia episcopi Valentin. et Diensis circa jura et emolumenta portus Rodani]A.
IN nomine Domini, amen. Ex hujus veri & publ. instrumenti serie cunctis ... indubitanter appareat manifestum, quod cum lites & controversiæ diversimode verterentur ... majoresque verti & agitari sperarentur ... inter nobilem & potentem virum dom. Girardum Basteti militem, dominum loci Cruceoli & baroniæ ejusdem, nomine suo..., & venle capitulum ecclesiæ Sancti Petri de Burgo Valentiæ, nomine ecclesiæ prædictæ..., ex parte una, & universitatem civitatis Valentiæ & sindicos ejusdem ac burgenses, cives, incolas & habitatores ipsius civitatis, ex parte altera, ipsis domino Cruceoli & venli capitulo asserentibus quod, licet ipsi sint & diu fuerint domini portus Rhodani secus Valentiam & Burgum ejusdem ejusque territoria teneri & exerceri soliti, & ipsi domino Cruceoli pro tertia & ecclesiæ prædictæ pro duabus partibus jura, emolumenta & proventus dicti portus pleno jure pertinuerint & pertineant, eisque & pontonibus per ipsos pro tempore deputatis licuerit & liceat in dicto portu pro exercitio ipsius portus tot & tanta navigia magna & parva tenere & habere quot & quanta voluerint, exercitiumque dicti portus secus dict. civitatem tenere ac navigia quæcumque ipsius portus in moeniis rippariæ dictæ civitatis pro suo libito voluntatis alligare & quibuscumque Rhodanum transire volentibus, cum animalibus, rebus & bonis quibuscumque, pedester & equester, per portalia dictæ civitatis & ripariæ ejusdem liberum gressum & egressum habuisse & habere ad navigia dicti portus & ab ipsis navigiis ad dict. civitatem, absque eo quod burgenses, cives & incolæ aut alii quicumque habitatores civitatis prædictæ & suburbiorum ejusdem in limitibus dicti portus navigia causa lucri seu minuendi jura portus tenere aut exercitium passagii ipsius portus ibidem habere debuerint vel debeant aliter quam modo & forma latius contentis in instrumento cujusd. sententiæ per bo. me. rever. in Christo patrem & dom. nostrum d. Falconem miser. div. quondam episcopum Valentiæ ... (suit la ch. XIV); nihilominus plures ex burgensibus, civibus, incolis & habitatoribus præfatis ordinationes & declarationes in dicta sententia contentas temporibus retro lapsis de facto pluries infregerint & dietim infringere non cessant, non permittentes ipsos dominos & pontonarios dicti portus ibidem pacifice tenere & cum eis transire, etc.; &, quod deterius est, quædam parva navigia & rasseria nuncupata in portu prædicto causa lucri tenentes & cum eis portum exercentes, ultra montanos (petentes) & limina sanctorum visitantes, nec non quadrupedia ac ceram, mel, ferrum & cætera ... prohibita, Rodanum transeundo & retranseundo, ac jura & emolumenta portus prædicti ... minuendo & conductoribus ipsorum rasseriorum minime juste appropriando pontaneriosque dict. dominorum ... diversimode perturbando, & transire volentes ad transeundum ... indifferenter in hujdi rasseriis invitando, recipiendo & inde transducendo, licet navigia dicti portus essent ad transitum peracta, ac ipsos pontanerios in curia seculari Valentiæ multimode in questum de die in diem procurando, in processibus involvendo ac per rev. in Cho pat. & dom. nost. d. Joannem de Pictavia mis. div. Valent. & Diensem episcopum & comitem, tunc arbitrum... electum..., capitulo ecclesiæ Si Petri non vocato, inadvertenter ac nulliter etiam post finitum compromissum in favorem ipsius universitatis & præjudicium ecclesiæ & domi Cruceoli pronunciari & ordinari procurando...: quæ, ut dicebant, cedunt in ipsorum dominorum præjudicium non modicum & jurium dicti eorum portus diminutionem & justitiæ læsionem.... Hinc est quod anno salutiferæ Incarnationis Domin. MoCCCCoXXXIIo, indict. XIa & die IXa mensis februarii, pontificatus SS. in Cho pat. & dom. nos. d. Eugenii sup. provid. papæ IVi anno IIo..., constituti personaliter supranomin. dom. Giraldus Basteti.. & discretus vir d. Joannes de Ulmeto, presbiter & procurator ecclesiæ Si Petri de Burgo, assistentibus cum eodem ac infra scripta tractantibus ac consentientibus egregiis viris dd. Pontio de Alto Vilarii, in legibus licenciato, præposito ecclesiæ Valentiæ ac abbate & canonico ecclesiæ prædictæ Si Petri, Symone Messes, in decretis licenciato, vicario & officiali Valentiæ, Jausserando Silvionis, sacrista ecclesiæ Valentiæ, canonicis dictæ ecclesiæ Si Petri, prout constat ... publ. instrumento recepto ... manu Bertrandi Alnulphi quond. notarii.. sub anno Dom. 1429 & die 27 mens. junii..., ex parte una, & honles viri Maretus de Bello Castro & Joannes de Colomberia, sindici universitatis civitatis Valentiæ, prout constat.. publ. instrumento recepto.. manu mag. Reynaudi de Sala not. sub anno dom. Incarn. 1432 & die 6 mens. decembris..., ex parte altera, assistentibus.. & consentientibus egregio viro Giraudo Chabatii, legum doctore, assessore dict. sindicorum, necnon providis viris Claudio Ploverii, Joanne de Casta, Petro Magistri, Guilhelmo Sextoris, Petro Chinardi, mercatoribus, Joanne Michalha, Guillelmo Cajani, Stephano Batilhionis & Antonio Novelli, consiliariis dictæ universitatis pro anno præsenti seu loco consiliariorum deputatis, honorabilibusque viris Joanne de Salliente, Joanne de Genasio, Ludovico de Genasio, Joanne Palmerii, Antonio de Montecluso, Arnaudo Perolerii & Petro Champelli, mercatoribus & burgensibus civitatis prædictæ...; quæ quidem partes..., cupientes de questionibus & controversiis ante dict ... ad bonam, veram & amicabilem concordiam devenire..., compromiserunt altæ & bassæ.. in rever. in Christo patrem & domin. nostrum dom. Joannem de Pictavia, miser. div. Valent. & Diensem episcopum & comitem, ibidem præsentem & hujdi compromissum in se gratis suscipientem..., dantes & concedentes, etc., etc. Acta fuerunt hæc Valentiæ, in aula magna domus solitæ habitationis supra dicti dom. Josserandi Silvionis, sacristæ ecclesiæ Valent..., præsentibus ibidem venbus & egregiis viris dom. Guillelmo de Pictavia, decano ecclesiæ Valent., mag. Alphonsio de Polombario, magistro in medicina habitatore Valentiæ, nobilibus Philipo Bastardo de Pictavia, Guinoto Salmia, Guillelmo de Venonis, castellano Cruceoli, Petro Silvionis correrario Valentiæ, providisque viris mag. Petro Bernardi, procuratore fiscali Valent., Joanne de Bergomasio, de Sancto Petro Valent. dioecesis, & Humberto Poleti, Valentiæ notariis; & me Petro Gauterii, notario publ.--Postque vero, anno prædicto..., indict. & die supradict., paulo post recitationem compromissi supra scripti partes superius nominatæ comparentes coram.. dom. Joanne de Pictavia, episcopo & comite Valent. & Dien., arbitro..., petierunt & humiliter suplicaverunt ... pronunciari sententiam & ordinari...; unde prælibatus d. noster episcopus & comes..., visis & auditis..., plenarie informatus ... pronunciavit & per suas arbitrales sententias in scriptis ordinavit ut sequitur: Imprimis, visa sententia arbitrali alias per ipsum dom. nostrum.. prolata, quia.. non constat dom. procuratorem & capitulum dictæ ecclesiæ Si Petri ... in ipsum episcopum compromisisse, nam post factum compromissum tunc inter dict. dom. Cruceoli & sindicos Valentiæ prolata fuit inadvertenter sententia arbitralis..., igitur ex his & aliis rationalibus causis.. dict. sententiam.. de consensu partium perinde habuit, declaravit & ordinavit ac si numquam prolata fuisset; item pronunciavit ... quod quicumque ex burgensibus, incolis, piscatoribus & habitatoribus dictæ civitatis Valent. & suburbiorum ejusdem tenentes ... in flumine Rodani rasseria, possint & eis licitum sit ... quoscumque ultra montanis & visitantibus limina sanctorum, non commorantibus in civitatibus vel dioecesi Valentin. & Diensi exceptis, Rodanum transire & retransire cum rasseriis prædict., una cum rebus & mercibus quibuscumque usque tamen ad pondus pro quolibet & qualibet vice quod ad collum vel caput hominis faciliter de domicilio deferentis seu ad ipsum domicilium deferri poterit: proviso quod in hoc fraus non fiat, videl. quod chargia animalis per particulas non dividatur ad effectum fraudandi jura portus, & etiam proviso quod hujdi rasseriorum conductores seu cum eis navigantes in qualibet passata ... ultra septem personas inclusis ipsis conductoribus simul transire non possint nec debeant, & hoc sub poena decem solid. monetæ in Valentia pro tempore currentis.. totiens quotiens.. committenda & pro medietate eidem dom. episcopo & comiti ... & pro alia domino Cruceoli..., absque tamen alia poena seu multa, ratione inquestarum vel alia..; item pronunciavit..., quod præfati dict. rasseriorum conductores seu cum ipsis rasseriis navigantes ... possint & valeant in dict. rasseriis transire vitulos lactis, motones, oves, caprinos, agnos, porcellos & similia animalia & quadrupedia..., dict. dominis portus salvo quod ipsi dict. rasseriorum conductores seu cum ipsis navigantes jura & emolumenta, quæ pontaneriis dominorum portus deberentur ratione portus seu passagii si in eorum navibus transivissent, ab illis qui hujdi quadrupedia transire fecerunt exigere teneantur & illa jura & emolumenta integre sine fraude tradere & solvere teneantur pontaneriis dominorum portus..., & si illi quorum fuerint hujdi quadrupedia in navibus dict. dominorum transire voluerint, hoc eis liceat pro suo libito voluntatis..., sub poena prædicta ut supra; item continuo pronunciavit ... quod domini dicti portus... & pontonerii eorumdem possint & valeant ac eis licitum sit in dicto portu habere & tenere pro exercitio dicti portus duas vel plures naves, quarum major sit vel esse debeat latitudinis septem pedum & minoris necnon ut unum solum carratonum qui non sit minoris latitudinis quatuor pedum, & cum eis quoscumque volentes pedester vel equester Rodanum transire & retransire; proviso tamen quod in dicto carratono nisi esset latitudinis quinque pedum vel supra agnos vel alia grossa animalia similia transire non debeant neque possint, proviso etiam quod per naves & carretonum prædict. seu pontanerios dict. dominorum rasseria prædicta seu conductores ipsorum in suo transitu eundo & redeundo aut transire volentes recipiendo non impediant in aliquo nec extra, sed hinc inde modis præmissis liber fiat transitus & regressus: cesset tamen ab utraque parte ... invitatio, sub poena decem solidor...; item, quia plerumque tam ex parte pontoneriorum dict. dominorum dicti portus quam etiam ex parte tenentium rasseria prædicta & cum eis navigantium plures excessus, fraudes, extorsiones & abusus committi solent super exactione mercedis eis debitæ ad causam transitus ejusdem portus, igitur ... prælib. dom. arbiter ... pronunciavit ... quod de cætero non liceat dominis & pontoneriis ... exigere ratione mercedis transitus ipsius portus a quocumque ex burgensibus, civibus, incolis & habitatoribus præfatis pedester Rodanum transeunte cum rebus & mercibus quas portaverit pro qualibet vice..., Rodano non existente excessivo, ultra tres denarios monetæ papalis pro tempore in Valentia communiter currentis, & a quocumque ... equester seu cum uno equo aut alio æquipolenti animali ... transeunte ultra duodecim denarios ejusdem monetæ, & pro quolibet grosso animali onerato mercantiis quibuscumque ultra duodecim denarios, similiter pro quolibet bove, vacca ultra sex denarios, & pro grosso animali porcino ultra tres denarios, & pro vitulo lactis ultra tres denarios, pro ædulis seu caprinis lactis unum denarium ejusdem monetæ, pro quolibet mutone & qualibet ove ultra duos denarios, pro qualibet vice...: quæ limitatio quantum ad extraneos nullatenus extendatur seu intelligatur, sed quoad illos ut est ab antiquo consuetum, excessu & extorsione evidentibus cessantibus, merces pontoneriorum per ipsos exigatur; Rodano pro excessivo existente vel extra rippas fluente vel urgente temporis asperitate, frigore, nemio seu impetu ventorum cessante, tunc prædicti pontonerii mercedem suam ... secundum temporis & laboris qualitatem sine alia limitatione, ut est ab antiquo consuetum, exigere possint & eis licitum sit, excessu & extorsione evidentibus cessantibus..; item pronunciavit ... quod non liceat tenentibus.. rasseria hujdi a quocumque pedester in suis rasseriis Rodanum cum bonis & mercibus ... transeunte, dicto Rodano non existente excessivo, ultra tres denarios monetæ supra dictæ exigere vel habere pro sua mercede...; item deinde pronunciavit ... quod de cætero perpetuo liceat dominis dicti portus & ... pontoneriis ipsorum ... libere & impune sua ... navigia in flumine Rodani secus dict. civitatem Valentiæ in locis magis aptis tenere & in moeniis ripariæ dictæ civitatis totiens quotiens eis placuerit alligare & alligata tenere ac per portalia ipsius civitatis ad hoc apta ad dicta eorum navigia decentem & liberum aditum & gressum & regressum habere, & portum supradict. ibidem tenere, habere & exercere..., absque eo quod per universitatem ac burgenses ... præfatos ... in aliquo impediantur, prædictæque universitatis burgenses, cives, incolæ & habitatores ab omni impedimento super hoc inferendo totaliter desistere teneantur; & si per dict. pontonerios... seu navigia dict. dominorum in moeniis dictæ civitatis seu ripariæ ejusdem damnum aliquod inferatur, illud dicti pontonerii emendare teneantur, absque tamen eo quod super hoc inquestentur, nisi appareret quod scienter & malitiose ... intulissent; item subsequenter pronunciavit ... quod ... alia in eorum plenaria remaneant firmitate, absque alia novatione...; item continue pronunciavit ... quod quælibet dict. partium solvat & suportet suas expensas, damna & interesse ex controversiis prædict..., item postremo pronunciavit ... quod partes ... ordinata & declarata per ipsum in continenti laudent, approbent & emologent, quod & fecerunt. Acta & recitata fuerunt hæc Valentiæ, ubi supra..., præsentibus ibidem supra nominatis.. testibus.--Subsequenter, anno prædicto, xia indict. & die xxia mens. februarii..., ad quam quidem diem continuatum erat capitulum generale dictæ ecclesiæ Si Petri novissime celebratum, convenerunt in capella Sanctæ Catharinæ situata in claustro dictæ ecclesiæ, in qua actus capitulares ipsius ecclesiæ communiter consueverunt exerceri, venles viri dom. Pontius de Altovillari, in juribus legitime licenciatus, Joannes de Argento, Simon Messes, in decretis licenciatus, Guillelmus Martelli & Petrus de Sala, canonici capitulantes & capitulum ipsius ecclesiæ ... in absentia venlis viri dom. Stephani Ploverii, in decretis licenciati, prioris ecclesiæ prædictæ, tunc in remotis agentis, tenentes & celebrantes, informati de pronunciationibus ... per dom. nostr. episcopum & comitem ... prolatis ... per lecturam notæ præsentis eisdem ... de verbo ad verbum lectæ & explicatæ, eas..., ad requestam Mareti de Bello Castro sindici & mag. Reymondi de Sala notarii Valentiæ, procuratoris generalis dictæ universitatis..., laudaverunt, approbaverunt, emologaverunt & expresse confirmaverunt.... Acta & recitata fuerunt hæc in dicta capella..., præsentibus ibidem discretis viris dom. Guillelmo de Claromonte, Petro Cuilionis, Petro de Carreria, presbyteris dictæ ecclesiæ, magg. Humberto Polleti, Mathæo Locelli, notariis Valentiæ, & Bertono Mathæi, habitatore in fusana dicti Burgi....
LXXVIII.
22 janvier 1443.
[Tributa concessa levari per consiliarios Burgi]A
ANNO Domini Mo CCCCo XLIIo, indictione via & die xxiia mensis januarii..., venerunt ad præsentiam egregii viri dom. Damiani Sextoris, in legibus licenciati, ecclesiæ Valentiæ præpositi & abbatis ecclesiæ Burgi, & etiam in præsentia venlium virorum dd. Joannis de Argento, Symonis Messes, decretorum doctoris, Guillermi Agarcelli, Joannis Perrini & Joannis Silvionis, canonicorum dictæ ecclesiæ Burgi, nomine dd. prioris & capituli dictæ ecclesiæ ... vocati, Reymondus de Vallibus, Bartholomeus Michaelis alias Berthole, sindici dicti Burgi, Berthonus Focherii, Joannes Mundonis, Guillermus Rege & Petrus Tachonis, dicti Burgi consiliarii, & Perononus Dorerii dicti Burgi, & eidem dom. præposito & abbati benigne requisierunt & supplicaverunt ... ut eisdem concederet tributa sequentia: primo, quoddam tributum appellatum communia, cum intrata vini, prout utitur in civitate Valentiæ, ad & per xxiii annos die festi Natalis Domini proxime præteriti inceptos & finitos de dicta die in xxiii annis, pro clausura, fortificatione, reparatione, constructione & custodia dicti Burgi, & pro muris construendis, potissime cum omnibus emolumentis quæ ex dict. communia, intrata vini & indictis in macellis Burgi positis poterunt provenire durante dicto tempore, in dict. muris, fortificatione & ædificatione laudabiliter & utiliter applicabunt, etiam attento quod nihil habent in communi de quo possent supportare clausuram atque fortificationem hujdi. Qui quidem dom. præpositus & abbas, auditis dict. requestis tamque justis & consonis rationi, & etiam informatus de prædictis ... & habita deliberatione cum supradict. dominis de capitulo ... & eorum consensu, dicta tributa communiæ & intratæ vini & indicti positi in macellis dicti Burgi pro fortificatione, reparatione & constructione dicti Burgi, ut supra, convertendi ac modo & forma quibus in civitate Valentiæ levantur & exiguntur ac universitati prædictæ concessum extitit levandi, recuperandi seu vendendi dict. sindicis, consiliariis...; & per dict. d. abbatem & dominos dicti capituli... ante & post retentum, & per dict. sindicos, consiliarios & alios ibidem adstantes concessum: & primo, quod communia & intrata vini ratione tributi... concessi ... eidem dom. abbati & suis successoribus solvantur annuatim per dict. sindicos & eorum successores, videl. quinque floreni monetæ currentis in quolibet festo Natalis Domini; itemque nec dict. d. abbas neque sui successores ad nullam intratam vini ... infra dict. Burgum ponendi pro necessitate seu provisione vini banni sui vendendi in dicto Burgo annuatim, ut est de more, non teneatur prout non tenetur, nisi de vino quod remaneret in sotulo banni post venditionem dicti banni & de resta quæ debeat solvi intrata, fraude quacumque cessante. Et similiter domini de capitulo retinuerunt ... quod ipsi neque alii domini dictæ ecclesiæ neque ille qui emet quindenam vini dictæ ecclesiæ quæ venditur annuatim in dicto Burgo de mense augusti ad nullam intratam vini ... pro vino ponendo infra dict. Burgum pro provisione quindenæ vini teneantur prout nec tenentur, nisi de resta vini quod remaneret in taberna...; itemque ratione indicti... concessi, dicti sindici & corum successores dicto d. abbati seu ejus bajulo & suis successoribus annuatim, dicto tempore durante, in dicto festo Natalis Domini teneantur solvere quinque florenos ... & dom. correario ecclesiæ dicti Burgi, cujus sunt linguæ & numbli de animalibus quæ venduntur in macellis dicti Burgi, attento quod essent plures macellarii qui non sunt de præsenti, casu quo dict. indictum ... non fuisset positum haberetque plurimas linguas & numblos quam non habet de præsenti, solvere teneantur annuatim ... XVIII grossos monetæ currentis...; & ulterius quod ultra prædicta recipiat ... a macellariis linguas & numblos., ut consuevit..; & ulterius quod dicti sindici teneantur solvere dicto d. abbati arreragia quæ eidem deberi poterunt ratione dict. v florenorum ab una parte & aliorum v floren. ab altera..., & similiter dom. correario dictæ ecclesiæ ... arreragia dict. XVIII grossorum, & de XX florenis concessis dicto d. abbati quando alias concesserat tributum macelli, ipsos.. confessus fuit habuisse a dict. sindicis per manus Joannis de Fabrica ... Dicti sindici ... promiserunt ... De quibus ... Actum Valentiæ, in domo hæredum egregii viri dom. Hugonis de Genasio quondam, decretorum doctoris & decani ecclesiæ Valentiæ, scil. in aula bassa dictæ domus, testibus præsentibus ibidem discretis viris dd. Durando de Chabreriis, Goneto Sautonis, Joanne Ferralhonis, presbyteris ecclesiæ Valentiæ, & Stephano scutifero dicti d. præpositi & abbatis...; & mag. Humberto Polleti, notario publ. curiæque Valentiæ jurato....
LXXIX.
(circ. 1440).
[Statuta venerabilis ecclesiæ collegiatæ Sti Petri Burgi Valentiæ A.
[ . . . . .]
Nos procedi ad predicta juxta ipsius hodieline nostre assignationis formam tenoremque & mentem, sic nos memoratus episcopus, judex & commissarius, visis insuper articulis inquisitionalibus super dicto statu ipsius ecclesie conceptis ac testium super eisdem debite examinatorum actestationibus aliisque dictis, propositis, productis, allegatis ac fieri requisitis & querelis supradictis, necnon aliis de jure videndis, sedentes pro tribunali more majorum, solum Deum & sanctas Scripturas, omni gracia, odio & timore postpositis, nostris pre oculis habentes, viaque regia & sine acceptatione personarum procedentes, & nichil de contingentibus in eisdem & circa ea obmictentes, sed servatis sollempnitatibus in talibus opportunis servarique debitis & solitis, Xpisti glorioso nomine, quod est supra omne nomen, devotissime invocato juxta Appostoli textimonium, dicentis quod in cujuslibet boni operis principio est nomen Domini nostri Jhesu Xpisti invocandum & signum sancte Crucis faciendum, dicentes: In nomine sancte & individue Trinitatis que sola est universorum principium, preter quod aliud inveniri non potest, Patris & Filii & Spiritus Sancti, amen; quia comperimus & legictime nobis constitit & constat dict. venerabilem ecclesiam Sancti Petri visitationis, correctionis & refformationis officio indigere, eapropter hiis & aliis justis de causis nos ad hec moventibus movereque debentibus, ad easdem nostras devenimus ordinationes in hunc qui sequitur modum: § IN PRIMIS statuimus & ordinamus quod ordinationes & cerimonias contenctas & descriptas in quodam libro pergameno, disponentes de & super divinis officiis & horis canonicis & ipsas & ipsa concernentibus, de parte ad partem, verbo ad verbum, sillaba ad sillabam firmiter teneant, observent & actendant domini prior & canonici sive capitulum ac chorearii & alii omnes servitores dicte ecclesie, & unusquisque injunctum sibi officium in choro vel ecclesia bene & diligenter persolvat: quod si aliquis ipsorum defficiat, corrigatur celeriter & incontinenti per magistrum chori vel alium ad quem spectat, & quilibet defficiens ad ipsius magistri chori preceptum vel alterius juxta consuetudinem ecclesie obtemperet, quod si non fecerit distributionibus illius diei qua defecerit & non obtemperaverit privatus sit ipso facto & comuni dicte ecclesie cedat illa distributio. § 2) DE DIVINO OFFICIO PERSOLVENDO. Super divino officio persolvendo & quo tempore, quo quisque debet esse, qualiter eciam non licet vagari per [claustra] extra ecclesiam nec capitula tenere tempore divinorum & de facienda tabula qualibet septimana vel mense, super omnibus istis & certis aliis divinum officium concernentibus precipimus efficaciter observari decreta sacri Basiliensis (concilii) inde edicta, quorum tenores sequntur: Si quis principem1 ... pena. Quo tempore quisque debet esse in choro ... usurpat. De hiis qui tempore divinorum vagantur per ecclesiam ... cogatur. Irrictacio consuetudinum contra hoc decretum & de his qui ratione officialitatis percipiunt distributiones. Omnes autem consuetudines, statuta aut previlegia que huic nostro contradicunt decreto, nisi forte majores adicerent penas, cassamus & irritamus, & presertim illam consuetudinem qua prepositi2 ... percipiunt. De tabula pendenti in choro ... amictat. De hiis qui in missa non complent ... castigetur. De tenentibus capitula tempore.... Ne cultus impediatur divinus, prohibet ... lucrentur. De spectaculis in ecclesia non faciendis ... permictant, quynimmo sic illos puniant quod & ipsis & ceteris terrorem incutiat. Item, quia per depositiones testium & informationes inde sumptas necnon per statuta & observantias ipsius ecclesie comperimus dd. priorem & canonicos diebus sollempnibus & majoribus festivitatibus anni teneri, scel. ipsum dom. priorem ad interessendum & incohandum horas canonicas magnamque missam, transgressores per ... quinto. § 3) ITEM statutum est quod, quandocumque contigerit aliquem canonicum vel clericum Sancti Petri intrare aliquam religionem, assumendo ibidem habitum novitiatorum vel professorum, quod ipso facto chorum amittant & beneficio ipsius ecclesie perpetuis temporibus sit privatus & nunquam in dicta ecclesia ut clericus ipsius ecclesie de cetero admittatur, nisi secum per capitulum misericorditer fuerit dispensatum, § 4) ITEM, quod nullus apostata recipiatur in canonicum seu clericum hujus ecclesie: apostatam intelligimus qui recedit ab ordine sumpte religionis, quam professus fuit tacite vel expresse. § 5) ITEM fuit statutum quod quicunque de cetero creabitur in canonicum hujus ecclesie non ascendat nec installetur supra chorum nec habeat vocem in capitulo nec intret in capitulo nec percipiat in pertendis canonicorum morientium, nisi vicesimum annum etatis sue compleverit & in sacris ordinibus fuerit constitutus. § 6) ITEM, cum ecclesia indigeat diversis ornamentis & capis, ideo statuimus quod quicunque qui deinceps creabitur vel instituetur canonicus in dicta ecclesia solvere teneatur unam capam vel pro capa quadraginta florenos antequam aliquid percipiat in pertendis nec vocem habeat in capitulo nec incipiat suam residentiam. § 7) ITEM, quod quocienscumque canonicus de novo creabitur vel auctoritate appostolica recipietur in hac ecclesia, quod ipse jurare teneatur supra sancta Dei Euvangelia posita supra majus altare & ab ipso corporaliter tacta jura, res, bona, previlegia clericis necnon & familiam ipsius ecclesie manutenere, servare & deffendere suo posse, consuetudines, statuta & constitutiones hujus ecclesie justas, possibiles, licitas & honestas, rationabiles & non obviantes libertati ecclesie tenere & observare, secreta capituli celare & secrete tenere & non revelare alicui qui non sit canonicus seu de capitulo. § 8) ITEM, quod canonici qui de novo creabuntur post creationem suam, antequam percipiant aliquid de divisionibus terrarum seu pertendarum canonicorum morientium, teneantur facere annuam residentiam personalem, saltem per modum inferius in nostris statutis contentum, ita tamen quod de toto illo anno in quo facient primam residentiam nichil percipiant de pertendis si contigerit aliquem canonicorum mori. § 9) ITEM, ipsi canonici ad hoc ut lucrentur octo sestaria frumenti, duas somatas vini, duos panes, duos capones & tres gallinas, teneantur in Burgo residentiam facere personalem & interesse in dicta ecclesia obsequiis & officiis divinis per tres menses, & qualibet die ipsorum trium mensium saltem in duobus horis principalibus diei, videl. in matutinis & altera missarum, vel altera missarum earumdem & vesperis, vel in matutinis & vesperis, ita quod qui intererit in altera missarum teneatur interesse & in processione, & ipsa residentia trium mensium conjunctim & per successivos dies fiat, videl. tempore Adventus Domini, in Quadragesima & mense Augusti: hoc nostro addicientes statuto, quod canonicus panaterius, duo curati, duo chorarii & alii chorarii dicte ecclesie qui per duas partes anni erunt & fuerunt residentes & personaliter intererunt obsequiis, officiis divinis in dicta ecclesia, saltim horis & temporibus quibus supra, percipiant videl. canonicus panaterius, ebdomadarius, curati & quilibet ipsorum octo sestaria frumenti, duas somatas vini, duos panes & tres gallinas, alii vero chorarii quatuor sestaria frumenti, unum panem, unum caponem, unam gallinam; addicientes etiam quod in aliis divinis & horis canonicis non defficiant, saltem illi duo primi cantores qui scribentur in tabula, sed intersint per se vel per alium cum aliis tenentibus chorum; volumus etiam unumquemque predicte ecclesie lucrari alias distributiones cothedianas diebus quibus intererunt personaliter obsequiis & officiis divinis ut supra. Si quis autem contra premissa vel aliquod ex eis contravenerit, nisi infirmitate aut alia legittima de causa examinanda per dict. canonicos excusetur, predict. suis distributionibus & fructibus applicandis communi predicte ecclesie sit eo ipso privatus nec possit capitulum super predicta residentia canonicorum vel servitorum dispensare, & quicquid factum fuerit in contrarium sit irritum & nullum ipso jure. § 10) ITEM fuit statutum quod illi canonici dicantur seu reputentur tantummodo residentes qui jacebunt de nocte & comedent semel saltim in die vel in prandio vel in cena in dicto Burgo vel parrochia dicti Burgi, & ad horas venient seu eis intererunt prout supra dispositum est. § 11) ITEM statuimus & ordinamus quod imposterum canonici, qui singulis annis in die beatorum Petri & Pauli appostolorum inceperint eorum residentiam & intererint officiis & horis divinis illa die ut supra, tales lucrentur partes suas bonorum canonicorum illo anno morientium & decimas agnorum, alias non; & si secus factum fuerit, irritum sit & inane. § 12) ITEM, quod quandocunque contigerit mori aliquem post festum appostolorum Petri & Pauli, quod omnes fructus & redditus obvenientes a dicto festo usque ad aliud festum proxime subsequens anno resoluto, quos quidem fructus, redditus dict. canonicus obtinebat in vita sua ratione canonicatus, percipiant & integre percipere debeant heredes seu exequutores canonici predicti deffuncti pro debitis, clamoribus & legatis ipsius solvendis & sedandis ac ejus disposicione ultima attendenda, sic tamen quod de dict. fructibus & redditibus ante omnes alios creditores, conquerentes & legatarios ipsi ecclesie satisfaciant & de debitis in quibus dicte ecclesie tenetur tempore mortis sue & legatis si que eidem ecclesie fecerit in ultima sua voluntate. § 13) ITEM statuimus & ordinamus quod in bonis decedentium canonicorum, si aliqua ad dividendum inter canonicos remaneant indivisa & ex post per alterum ex ipsis vel alium de ecclesia reperta fuerint, ille vel illi talia comperta revelare teneatur seu teneantur, sub pena perjurii, canonicis qui illa inter se dividant equis portionibus. § 14) ITEM fuit statutum quod quocienscunque contigerit aliquem canonicum mori extra civitatem Valentie ubicunque, per primo sero quo dicta mors erit certifficata debeant pulsari tria clasicula cum omnibus signis seu campanis, & in crastinum debeat celebrari in majori altari dicte ecclesie una missa mortuorum pro anima ejusdem canonici, & post dict. missam fieri processio in cimisterio vel claustro. § 15) ITEM, quod nullus canonicus extra capitulum prestet consensum vel assensum alicui de qualicunque negocio ecclesiastico vel seculari pertinente seu tangente hanc ecclesiam sive capitulum, ipsius licteram concedendo vel sigillum suum licteris apponendo vel promissionem per sacramentum faciendo, nisi prius sit positum & digestum in capitulo inter dd. canonicos de eorum mandato. § 16) ITEM statuimus quod nullus dict. dd. prioris & canonicorum faciat fraudem quovisimodo in emendo suo nomine rem aliquam, pro qua debeantur inde laudimia dicte ecclesie, ut rem ipsam postea remictat alteri, ut sic lucretur laudimia ipsa exinde sibi remissa favore sui: & si secus per quenquam ex dict. dd. priore & canonicis factum extiterit, talis teneatur infra mensem ex tunc computandum ad laudimia ipsa restituenda ipsi ecclesie seu communi ejusdem, & hoc sub pena excommunicationis quam incurrat ipso facto, a qua non possit absolvi donec restitutione ex integro per eum facta dicto communi eorumdem laudimiorum. § 17) ITEM fuit statutum quod si aliquis canonicus hujus ecclesie debuerit aliquid eidem ecclesie vel ratione anniversariorum ejusdem & monitus semel per correarium infra viginti dies satisfacere contempserit, ex tunc non intret nec vocem habeat in capitulo nec ad communes tractatus vocetur donec satisfecerit competenter. § 18) ITEM, quod amodo carta aliqua seu instrumentum aliquod continens contractum alienationis bonorum seu rerum ecclesie minime sigilletur nisi in capitulo generali, in presentia canonicorum. § 19) ITEM, quod pro sigillo litterarum institutionum, dimissoriarum, introitus chori aliorumque spiritualium & eidem annexorum nichil recipiatur, sed servetur decretum Basiliensis concilii super hoc providens, cujus tenor sequitur & est talis: «Sacrosancta3 ... puniantur.» § 20) ITEM statuimus & ordinamus quod deinceps unus tantummodo ex canonicis eligatur correarius, qui queremonias audiat & justiciam ministret, ipseque sit thesaurarius & thesaurariam dicte ecciesie regat, prestetque in sui creatione juramentum super sancta Dei Evangelia in manibus canonicorum, quod bene & fideliter suo posse intendet super ipsis justicia & thesauraria & quod de omnibus tam canonicis quam aliis eque justiciam ministrabit & neminem indebite ledet sui officii pretextu, per quem volumus percipi unum modium vini secundum quod acthenus consuetum est cum emulimento sigilli & aliis consuetis: ita quod si sit jurista in dicta ecclesia, illum volumus & ordinamus preferri in dicto officio, graduatum non graduato & magis graduatum minus graduato, nisi justa causa & rationabilis aliter suaderit. § 21) ITEM statuimus quod ab inde unam ex clavibus thesaurarie antiquior canonicus, aliam correarius & aliam major procurator vel alias dicte ecclesie juxta quod visum fuerit capitulo dicte ecclesie custodiant. § 22) ITEM, quod quandocunque contigerit aliquem chorarium vel clericum, majorem tamen quatuordecim annis, de novo institui in hac ecclesia, prestet qui de novo instituitur juramentum quod ipse sit fidelis ecclesie & obediens priori & capitulo in licitis & honestis; clericuli vero impuberes cum ad tempora pubertatis pervenerint, ad requisitionem procuratoris vel alterius predict. subeant juramentum. § 23) ITEM, quod epissardi capucium ... cape indua ... in Burgo vel civitate Valencie, nisi infirmitatis vel alia justa causa, de licentia magistri scolarum. § 24) ITEM, quod si canonicus exeundo vel intrando transitum per chorum faciat, omnes clericuli de sub choro sedentes eidem assurgant canonico reverenter. § 25) ITEM ut no 3. § 26) ITEM, quocienscunque vacare contigerit aliquod benefficium altaris in hac ecclesia, ad faciendum collacionem dicti benefficii vocentur omnes canonici qui pro residentibus habeantur, nisi forent distantes a civitate Valencie per duas leucas. § 27) ITEM statuimus quod quilibet benefficiatus in ipsa ecclesia infra mensem a die adhepte paciffice possessionis sui benefficii de bonis tam mobilibus quam inmobilibus ipsius benefficii inventarium teneatur conficere & illud ad custodiam infra alium inde sequentem mensem capitulo tradere: qui vero in premissis fuerit remissus, per capitulum seu correarium coherceatur. § 28) ITEM statuimus & ordinamus quod si contingat aliquam peccuniam reddi alicui rectori cujusvis cappelle dicte ecclesie cui pertineat, rector dicte cappelle infra mensem a die receptionis dicte peccunie numerandum, vocatis correario & procuratore dicte ecclesie ac cum consillio illorum, peccuniam eandem cum omni effectu studeat alibi in acquestum ponere ad utilitatem dicte sue cappelle, sin autem deponat in thesauro dicte ecclesie communi vel in manibus procuratoris ejusdem custodiendam, quousque reperiatur ubi alocetur & tradatur peccunia de consilio & consenssu quorum supra: quod si is in cujus potestate devenit dicta peccunia in premissis fuerit remissus aut negligens, distributionibus suis cotidianis sit privatus quamdiu eo casu eandem peccuniam detinebit. § 29) ITEM statuimus quod procuratores ecclesie faciant fieri officia dd. canonicorum non residencium in dicto Burgo sufficienter & legittime, & solvant cuilibet facienti officium unius canonici sex grossos. § 30) ITEM statuimus ut supra quod deinceps dom. prior, canonici & alii servitores ecclesie contendentes sive litigantes & habere pretendentes aliquas pertendas sive aliquam partem pertendarum vel jura suorum benefficiorum, & quas & que ipsi vel alter ipsorum asserant sibi pertinere & deberi suis sumptibus propriis & non de bonis communibus dicte ecclesie prosequantur. § 31) ITEM ordinamus quod deinceps magister clericorum, qui ipsos instruere habet, recipiat libram unius episfardi ultra libram suam ordinariam. § 32) ITEM, quod vacante canonicatu panaterie per cessum vel decessum, prohibemus abinde loco illius aliquem subrogari, sed jura que percipit cedent communi. § 33) ITEM statuimus & ordinamus quod, cum aliquod quandocumque benefficium dicte ecclesie vacaverit, conferatur habituato dicte ecclesie qui, si non fuerit sacerdos, prestet juramentum capitulo in manibus dd. a capitulo deputatorum vel deputandorum quod, cessante legictimo impedimento, infra annum se faciat ad omnes sacros ordines promoveri; &, si tempore collationis sibi facte fuerit absens, teneatur & debeat postquam collatio hujdi fuerit sibi nota vere vel interpretative venire ad residenciam personalem faciendam; sin autem eo ipso dicto sit privatus benefficio: si vero is cui jam est facta collatio sit de presenti vel fuerit in futurum quandocunque absens a dicta ecclesia, si post monitionem ut resideat in eum incontinenti fiendam non venerit infra duos menses residenciam cum effectu facturus, sit itaque eo ipso benefficio eodem privatus, nisi in scolis vel studio vel alia quavis justa, legittima de causa & rationabili sit absens, cujus examinatio capitulo pertineat, salvo semper jure patronorum cui non intendimus derogare. § 34) Item statuimus & ordinamus quod quocienscunque continget aliquam de personis dicte ecclesie excommunicari, nichil exigatur pro absolutione ab hujdi excommunicatione occasione sigilli vel alia quacq. ultra sex denar. monete papalis pro qualibet die qua persisterit in ipsa excomne si fuerit prior aut canonicus, & si fuerit chorarius aliusque servitor dicte ecclesie inferior vel alias de juriditione dict. dd. prioris & canonicorum tres denar. dicte monete & non ultra exigatur ut supra. § 35) ITEM statuimus & ordinamus quod nullus canonicus, presbiter, chorarius vel servitor ecclesie excommunicatus, quamdiu in excommunicatione persistet, nullam libram recipiat; & si per procuratores dicta libra, ipsa durante excomne, persoluta fuerit, dict. procuratoribus in computis suis non intrant. § 36) ITEM ordinamus quod hospitia benefficiorum ecclesie, secundum ordinationem acthenus factam per correarios dicte ecclesie super reparatione ipsorum hospitiorum, perfficiantur & compleantur juxta dict. ordinationem & cum effectu reparentur infra duos annos, nisi emineret periculum ruine: quo casu celerius ovietur & provideatur per capitulum & illos quorum interest; qui vero huic nostre ordinationi cum effectu non paruerit, eo ipso per annum privatus sit fructibus sui benefficii a quo domus sive res reparanda dependet, sub pena valoris sui benefficii unius anni; addicientes insuper quod omnia que ordinata sunt per dict. correarios secundum sua inventaria compleantur infra dict. terminum sub eadem pena. § 37) Item, quia reperimus occulata fide argentum sive laminas argenti de uno cadrorum casse super altari magno situate necnon & de duabus crucibus & duobus bordonis argenteis fuisse subrectum & subrectas, ideo ordinamus quod predicta reparentur & ad prestinum reducantur statum, sumptibus & expensis dom. Johannis de Argento, tunc sacriste ecclesie, hinc ad proximum sestum Pasche: quod si non fecerit, ex tunc incontinenti procurator major ecclesie id fieri facere teneatur super prebenda & aliis fructibus ipsi d. Johanni pertinentibus, tantum sibi subtrahendo de illis quantitatibus (quantum) pro factura & reparatione premissis necesse foret. § 38) Item, quia reperimus in cappella Beate Marie pillaria lesa & corrosa aulamque reffectorii minari ruinam & etiam cappellam Beate Caterine sellas seu sedes chori pre vetustate consumptas, ordinamus predicta reparari debere per procuratorem majorem infra annum, & hoc sub pena decem librar. applicandarum communi: non intendentes propter hec commune dicte ecclesie obligare quoad reparationem aliarum cappellarum nec trahi ad ullam consequentiam. § 39) Item ordinamus quod major procurator capituli reparet reparanda & neccessaria in hospitali infra tres annos, sub pena predicta decem librar. § 40) Item, quia per visitationem nostram reperimus domum dom. prioris lesam & pati ruinam quasi in omnibus menbris suis, ordinamus quod infra tres annos dict. domum reparet, edifficet & pro quolibet anno dict. trium annorum imponat & implicet ad minus quindecim florenos, & deinde ultra usque ad plenam reparationem: alias emulimenta & fructus quos percipit ratione dicti sui prioratus ob deffectum dicte reparationis non facte ponantur & reducantur ad manus capituli, quos per presentes reducimus, & in dicta reparatione applicentur. § 41) ITEM ordinamus quod procurator reparet granerium capituli infra sex annos sic quod, si necesse foret, bladum debite possit in dicto granerio reponi. § 42) ITEM ordinamus quod procurator major reddat computum de bonis dom. Johannis de Ulmeto quondam infra annum & de reliquis e[mat] redditus juxta voluntatem testatoris. § 43) ITEM, quia reperimus canonicos suas pertendas augmentasse de sex libris annualibus ab antiquo spectantibus communi & inde pro illis debitam fecisse compensationem dicto communi, ordinamus quod denuo predicte sex libre pertendis dict. canonicorum sint & pertineant, & de illis computet major procurator: hoc addito quod si eveniant aliqua introgia ratione bajullarum, illa recipere possint secundum quod acthenus recipiebant ipsi canonici, dum tamen stipendia bajullarum non augmentent. § 44) ITEM statuimus & ordinamus, in hac parte approbando sententiam revdi in Xpo patris dom. d. Jo(hannis) de Pictavia, Valentin. & Diensis episcopi & comitis, arbitrantis quod terragia quorumcunque bladorum & granorum pro tempore in quibuscq. terris vacantibus, que tenentur & teneri consueverunt de directo dominio communis ecclesie Sancti Petri, ac in bajulliis ejusdem excrescentium pertineant pertinereque debeant pleno jure communi dicte ecclesie levanda, & per consequens recipiendaque & exigenda ipsius communis nomine per procuratorem granerii sepedicte ecclesie vel per alium ad opus ipsius communis, juxta ritum & modum ipsius ecclesie fieri solitum & consuetum; preter pronunciamus & ordinamus quod (si) quis ex canonicis dicte ecclesie vel alius quivis aliqua ex terragiis ipsius ecclesie predict. exigerit & fuerit eidem communi obnoxius, actio contra eum & ejus successores & heredes ex integro salva remaneat dicte ecclesie seu communi ejusdem & procuratori ecclesie generalis, qui procurator teneatur exigere. § 45) ITEM, incitando officium prelibati revdi in Xo patris & domi d. Jo. de Pictavia, Dei favente clementia episcopi & comitis Valentin. & Diensis, statuimus & ordinamus quod prefatus rev. in Xo pater & ejus successores, tam auctoritate dicte SS. sinodi quam sua ordinaria, faciat & faciant cum effectu dicta nostra, imo verius SS. sinodi, statuta inviolabiliter observari in casu negligentie, non observationis ipsorum & quotiens negligentia chorrearii sive capituli intervenerit, sub duplo penarum in dict. statutis contenttarum sue helemosine applicandarum, per censuram ecclesiasticam si viderint expedire, sibi dictisque suis successoribus ad hec nostras vices subdelegamus;... revocamus, irritamus penitusque & adnullamus quecumque statuta dict. ecclesie Si Petri de Burgo jam facta....