RVBASTINORVM NVMORVM CATALOGVS EDIDIT FRANCISCVS M. AVELLINIVS.
Reading edition
CLARISSIMO AC DOCTISSIMO VIRO IOANNI IATTA.
Mitto ad Te, vir clarissime ac doctissime, Rubastinorum numorum catalogum excerptum ex opere de Italiae veteris numismatis, cujus alteram paro editionem. Vt illum promulsidis loco, in publicum proferas, lubentissime adsentior. Quaedam tamen monenda sunt, ut ejus catalogi usus fieri possit. Primum igitur tenendum, me Rubastinorum numos ita numerasse, ut sub unoquoque numero plures quandoque complecterer, qui modulo tantum inter se paullulum differrent, ut ex. c. num. 2, qui numus modo quarti est moduli, modo quarto aliquanto majoris, modo quarti cum dimidio. Numero igitur moduli notitiam subjeci, simplicem aliquando, aliquando multiplicem. Deinde, descriptio numi duabus, quas vocant, columnis ita est distincta, ut quae a sinistris legentis est, posticae, quae a dextris, anticae typos, sigilla, litteras in area, et epigraphen indicet. Praecedit typus, qui alphabetico ordine indicatur in postica propter commodiorem catalogi usum: typi descriptioni subjiciuntur sigilla vel litterae in area; denique epigraphe quae semper ad legentis dextram exhibetur, ut omnes uno velati intuitu facile patere possint. Quum typus plane idem posticae vel anticae in sequente numo recurrit, indicavimus compendii caussa nota id. quae nempe idem typus significat. Item cum sequentis numi epigraphe a superiore non variat, dedimus ead. epigr. idest eadem epigraphe. Moduli sunt ipsissimi Mionnetani, quorum scalam, ut vocant, in tabulis repetimus. Argenteos numos nota AR. indicavimus, qua qui carent omnes sunt aenei. Numorum descriptionem sequitur 1. scriptorum vel museorum, e quibus eorum notitiam hausimus, demonstratio: 2. notulae quaedam criticae atque exegeticae. Additae tua voluntate aeneae duae tabellae seriem Rubastinorum numorum exhibent, quantum fieri potuit, ditissimam: e quibus decem ad minimum, a ceteris variantes, tuo nunc primum e gazophylacio prodeunt. Vale, clarissime ac doctissime vir, Ruborum non minus ac totius Italiae nostrae Decus ac Gloria, meque tui a prima aetate observantissimum, quod facis, amare perge. Dabam VI id. oct. e suburbano meo Leucopetrano A. R. S. MDCCCXLIII.
EXPLICATIO NOTARVM.
dm — dextrorsum.
sm — sinistrorsum.
Typi posticae partis. Typi anticae partis.
1 (mod. 5½) Vide tab. I fig. 1.
Aquila sinistrorsum alis expansis fulmen unguibus tenet: a sinistris in area ΡΥΨ Caput barbatum laureatum dextrorsum.
2 (mod. 4, 4 +, 4½)
— id. sm a sinistris in area ΡΥΨ Idem dm.
3 (mod. 3)
— id. sm a sinistris in area ΡΥΨ Idem dm.
4 (mod. 5 —) Vide tab. I fig. 2.
— id. sm a sinistris in area ΡΥΨ Idem dm.; retro K.
5 (mod. 3)
— id. sm a sinistris in area ΡΥΨ Idem dm.
6 (mod. 3 +, 4, 4½) Vide tab. I fig. 3.
— id. sm in area a dextris lunula a sinistris ΡΥΨ Idem dm; in area ante os lunula retro Θ.
7 (mod. 2)
Clava, arcus, pharetra ΡΥ Caput imberbe laureatum dextrorsum.
8 (mod. 4 —, 4) Vide tab. I fig. 4.
Clava nodosa, et pharetra transversae dextrorsum, taenia sinistrorsum colligantur: inferius arcus nervo superius posito: supra clavam ΡΥΨ; omnia in corona e duobus lauri ramis inferiore parte dextrorsum colligatis. Caput imberbe laureatum dextrorsum.
9 (mod. 3 —, 3, 3 +, 3½)
— id. supra clavam ΡΥΨ; omnia in corona ut supra. Idem dm.
10 AR. (mod. 1, 1 +) Vide tab. I fig. 5.
Fulmen quatuor alis instructum, quarum duae sursum, duae deorsum a sinistris Ρ, a dextris Υ. Bucranium adversum, infulis ex utroque cornu dependentibus.
11 AR. (mod. 1, 1 +) Vide tab. I fig. 6.
Lyra, inferiore sui parte globosa, taenia e dextris dependente. Idem supra ΡΥ
12 (mod. 3 —, 3, 3 +)
Mulier sinistrorsum stans dextra pateram, sinistra cornucopiae: a dextris ΡΥ Caput barbatum laureatum dextrorsum ΓΡΟΣΕΟΕ
13 (mod. 3 +) Vide tab. I fig. 7.
— id. sm a dextris ΡΥ Idem dm ΓΡΟ.ΣΕ....
14 (mod. 3) Vide tab. I fig. 8.
— id. sm a dextris ΡΥ Idem dm ΓΡΟΣΣΟΚ.
15 (mod. 3 —) Vide tab. I fig. 9.
— id. sm epigr. detrita Idem dm ΓΡ··ΣΣΟΚ.
16 (mod. 4)
Noctua ramo insistens in area AI ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ Caput muliebre galeatum in area Κ.
17 (mod. 3 +)
— id. dm in area ΛΙ, ead. epig. Caput muliebre galea oblonga, cristata, et duplici monili ornatum dextrorsum, crinibus in collum defluis.
18 (mod. 4 +) Vide tab. I fig. 10.
— id. dm in area ΛΙ, ead. ep. Caput muliebre galea oblonga cristata ornatum, crinibus ad collum defluis, dextrorsum: supra Κ.
19 (mod. 3 —, 3, 3½)
— id. dm in area ΛΙ, ead. ep. Idem supra Κ.
20 AR. (mod. 2)
Spica ΡΥ Caput muliebre galeatum dextrorsum.
21 AR. (mod. 2, 2½) Vide tab. II fig. 1.
Spica duobus foliis inferius instructa a dextris cornucopiae a sinistris ΡΥ Caput muliebre dextrorsum, galea oblonga et monili ornatum, crinibus ad collum defluis.
22 AR. (mod. 1 +, 2) Vide tab. II fig. 2.
— id. a dextris cornucopiae, a sinistris ΡΥ Id. dm: praeterea in galea astrum.
23 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 3.
— id. a dextris cornucopiae, a sinistris ΡΥ ac deinde A majus. Idem dm sine astro.
24 AR. (mod. 2)
— id. in area cornucopiae, infra T ΡΥ Caput muliebre galeatum.
25 AR. (mod. 1 +, 2) Vide tab. II fig. 4, 5.
Spica cum folio ad dextram inferius, cui impositum cornucopiae: a sinistris ΡΥ M Caput muliebre galea oblonga ornatum dextrorsum, crinibus ad collum defluis.
26 (mod. 3 —) Vide tab. II fig. 6.
Victoria sinistrorsum stans, dextra globulum (coronam? an pateram?) sinistra palmae ramum; a dextris ΡΥΨ Caput muliebre galea cristata oblonga et torque ornatum, crinibus ad collum defluis, dextrorsum.
27 (mod. 3 —) Vide tab. II fig. 7.
— id. sm a dextris ΡΥΨ Idem dm retro K.
28 (mod. 2 —, 2) Vide tab. II fig. 8.
— id. sm a dextris ΡΥΒΑ Idem dm.
29 (mod. 1, 1 +, 1½)
— id. sm a dextris ΡΥΒ Idem dm.
30 AR. (mod 2) Vide tab. II fig. 9.
Vir nudus (Hercules) dextrorsum d. genu flexo, dextri pedis calci insidens, dextro brachio leonem stringit in se adsurgentem a dextris supra ΥΡ? Caput muliebre dextrorsum galea cristata et duplici torque ornatum, crinibus ad collum defluis: in galea mulier in piscem desinens, duorum canum capitibus ex inguine erumpentibus, dextra elata, sinistra extensa.
31 AR. (mod. 2 —, 2) Vide tab. II fig. 10.
— id. a dextris supra ΡΥ Idem dm.
32 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 12.
— id. infra HOV (NOV) a sinistris ΡΥ Id. dm. sine torque (pone cornucopiae, supra ΔΩ).
33 AR. (mod. 2 —) Vide tab. II fig. 11.
— id. infra TOV, a dextris supra ΡΥ Idem dm.
34 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 13.
— id. dm infra A, a dextris supra ΡΥ, a sinistris M Idem dm.
35 AR. (mod. 2)
— id. dm: in area clava. ΡΥΣΙ Idem dm.
Scriptorum, vel museorum, e quibus numorum notitiam hausimus, demonstratio.
1) E museo cl. viri Ioannis Iatta.
2) Pembrock part. 2 tab. 26, Carellii tabulae anecdotae, Real museo borbonico tom. III tav. 32 fig. 1.
3) Carellii Ital. vet. num. pag. 38.
4) E museo cl. viri Ioannis Iatta.
5) Carell. ibid., Mionnet tom. II p. 199, qui etiam de nostro n. 3 intelligi potest, ac numo quartum raritatis, ut ajunt, gradum tribuit, atque octo francorum pretium.
6) Eckhel numi veter. anecd. pag. 129 tab. 8 fig. 22, Mus. Hedervar. tom. I pag. 159, Avellinii ad Ital. vet. num. suppl. pag. 25, Carellii tabulae anecd. Numus moduli 4½ est in museo cl. viri Ioannis Iatta.
7) Reynier précis pag. 26.
8) Pellerin suppl. I pag. 31 seq. tab. I fig. 10. Et e museo cl. Iatta.
9) Mionnet tom. II pag. 199, qui numo quintum raritatis gradum et decem francorum pretium tribuit, Real museo borbon. tom. III tab. 32 fig. 3, Carellii tabulae anecd., Sestini descrizione di alcune medaglie greche del principe di Danimarca pag. III tab. I fig. 3. Item e museo cl. Iatta.
10) Monum. inediti di antiche e belle arti pag. 40 tab. I fig. 8, Avellino opuscoli tom. II pag. 64 tab. 4 fig. 1, Carellii tab. anecd. Item e museo cl. Iatta.
11) Eckhel doctr. tom. I pag. 142, e quo transcribit Mionnetus tom. I pag. 266, qui sextum raritatis gradum, et 30 francorum pretium numi statuit, Mus. Hederv. tom. I pag. 26 tab. 2 n. 20, Millingen anc. coins pag. 40 tab. 4 fig. 10.
12) Hunter pag. 255 tab. 46 fig. 12, Minervin. del monte Vulture pag. 97, 99 tab. 3 fig. 6, Mionnet suppl. tom. I pag. 267, cum sexto raritatis gradu, et 18 francorum pretio, Carell. Ital. vet. num. p. 38 et tab. anecd., Real museo borbon. tom. III tab. 32 fig. 4.
13) E museo cl. Iatta.
14) Ex eodem museo.
15) Ex eodem museo.
16) Mionnet descr. tom. I pag. 133 cum septimo raritatis gradu et 24 francorum pretio.
17) Carellii tabulae anecdotae.
18) E museo cl. Iatta.
19) Pellerin rec. tom. I pag. 72 seq. tab. X fig. 5, Sestini lettere prime tom. IV pag. 54 seq., Real mus. borb. tom. III tab. 32 fig. 5, Carellii tab. anecd.
20) Mus. Hedervar. tom. I pag. 26, Dumersan catal. d’Allier d’Hauter. pag. 9.
21) E museo cl. Iatta.
22) Avellinii Ital. vet. num. tom. I pag. 54, Carellii Ital. vet. num. pag. 38 et tabulae anecd.
23) Carellii tab. anecd.
24) Avellinii ad Ital. vet. num. suppl. p. 25.
25) Neumann, num. popul. tom. II pag. 115 tab. 4 fig. 6, Mionnet descr. tom. I pag. 161, suppl. tom. 1 pag. 267 cum quinto raritatis gradu et 24 francorum pretio, id. poids des med. pag. 13 (pond. 18), Carellii Ital. vet. num. pag. 38 (pond. 20), et tabul. anecd.
26) Avellinii ad Ital. vet. num. suppl. pag. 25, Carellii Ital. vet. num. p. 12 et tab. anecd.
27) E museo cl. Iatta.
28) Mionnet descr. tom. I pag. 133 cum sexto raritatis gradu et viginti francorum pretio, Avellino giorn. num. tom. I pag. 51 tab. 4 fig. 4 et opusc. tom. II p. 64 tab. 3 fig. 14, Taylor Combe mus. britann. pag. 246 tab. 12 fig. 17.
29) Carell. Ital. vet. num. pag. 38 et tabul. anecd.
30) E museo cl. Iatta.
31) Carell. tab. anecd., Millingen anc. coins pag. 9 tab. 1 fig. 9. Item e museo cl. Iatta.
32) Sestini descriz. del museo Fontana parte 3 pag. 2 et 110 tab. 1 fig. 6.
33) Sestini ib. fig. 4.
34) Sestini ib. fig. 5.
35) Avellinii Ital. vet. num. tom. I pag. 103 et supplem. pag. 25.
ADNOTATIONES CRITICAE ATQVE EXEGETICAE IN CATALOGVM NVMORVM RVBASTINORVM.
Ad numum catalogi nostri 1 et sequentes 2, 3, 4, 5.
Memorantur hi numi a Sestinio descrizione d’alcune medaglie greche del principe di Danimarca pag. 111 et a Millingen considérat. sur la numismatique d’Italie pag. 150. Eckhelius doctr. tom. II pag. 239, Pellerinii judicium sequutus, hos et ceteros numos cum inscriptione ΡΥΨ ad Rhypas Achajae urbem pertinere sine dubio affirmavit; cum ejus gentile sit Ρύψ. Quod judicium primus impugnavi ad Ital. vet. num. supplem. pag. 25, tum quod ex Apulia quidam ex his numis saepe ad me fuerint adlati, tum quod fabrica et typi eam numorum patriam haud respuant; praesertim quum numus cum Palladis et Victoriae typis occurrat (catal. nostri n. 26 ad 29) aliquando epigraphe ΡΥΨ, aliquando ΡΥΒΑ inscriptus; et Herculis armorum typus sit quoque in vicinarum urbium, Luceriae, Hydruntique numis obvius. Visum tum mihi τὸ Ρὺψ urbis ipsius apud indigenas nomen, quam Rubos Latini dixere. Quod si Stephano gentile est Ρὺψ Achajae urbis, probare id videtur, quo se nomine Achajae Rhypenses appellabant, eodem Apulos Rubastinos non pro ἐθνικῷ, sed ad urbem ipsam denotandam usos. Ceterum esse hos Achajae Rhypenses Ruborum in Apulia conditores jure censuit clar. Millingen l. c., de qua re consulendus et cl. Iatta in opere quo de Ruborum origine et historia agit. Sententiam meam de his numis ΡΥΨ inscriptis sequuti sunt Sestinius, Carellius, Millingen ll. cc., ipse denique Mionnetus supplem. tom. IV pag. 159. Neque igitur imitandus est cl. Grotefendius, qui nuper videtur iterum ad Achajae Rhypas numos ΡΥΨ inscriptos revocare: vide ejus Blätter für Münzkunde anni 1837 pag. 107.
Ad numum cat. nostri 6.
Eckhelius et musei Hedervariani descriptor ad Achajae Rhypas pro more hunc numum quoque referunt, sed jure ad Rubastinos spectare monet Sestinius in catal. mus. hedervar. part. I castigat. pag. 31. Idem (descriz. d’alcune med. greche del Principe di Danimarca pag. III) similem citat numum e museo regis Bavariae. Fabrica numi rigidior, ita ut barbaram dicere olim haud sim veritus, quum musei regii exemplar describerem. Videtur antiquior certe ceteris Ruborum numis.
Ad numum cat. n. 7.
Soli Reynerio cognitus. An pro ΡΥ legendum ΔΥΡ vel ΥΔΡ, et numus Dyrrhachio vel Hydrunto restituendus?
Ad numum cat. n. 8.
Pellerinius hunc quoque ad Rhypas Achajae refert; et Herculis caput jure in antica agnoscit.
Ad numum cat. n. 9.
Mionnetus ad Rhypas quoque refert: numus ab eo editus quum sit 3 moduli, alius a Pelleriniano esse videtur, qui 4 est moduli. Taeniae, qua pharetra et clava colligantur, non meminit Mionnetus, neque ea conspicitur in ectypo ejus quem edidi in real museo borbonico, ubi numum Rubis vindicavi; quibus tribuunt quoque Carellius et Sestinius. In ectypo Carelliano taenia ad pharetram pertinet, et fluitans post clavam exhibetur: rectius in Sestiniano, ut et in Pelleriniano, clava et pharetra taenia colligantur.
Ad numum cat. n. 10.
Primus edidi. Ad Iovis cultum refertur, cui victima taurus.
Ad numum cat. n. 11.
Primus e Neumanni museo edidit Eckhelius, ac non sine dubio Rubastinis tribuit. Hausit ex Eckhelio Mionnetus addita dubitationis nota? Idem, ut videtur, Neumanni exemplar in Hedervarianum museum illatum, et in ejus descriptione editum, e cujus ectypo apparet lyrae partem superiorem oblique effictam, et duas veluti taenias ex inferiore ejus demitti. In ectypo Millingeniano una tantum taenia dextrorsum dependet, et sic quoque in numo integerrimo apud cl. Iatta, unde nostrum ἔκτυπον exhibuimus tab. nostrae I fig. 6. Comparat Millingenius cum ΚΑ-νουσὶνων numo eodem typo insigni. Sed hunc numum ΚΑ inscriptum nihil vetat Caelio potius, quam Canusio, tribuere; ita ut videantur Caelini et Rubastini argentei minimae formae numi et in lyrae, et in Herculis leonem sternentis typis inter se convenire.
Ad numum cat. n. 12.
Magna in legenda anticae epigraphe varietas. Apud Hunterum numus ad Achajae Rhypas quoque refertur, et epigraphe legitur ΓΡΟϹϹΟϹ. Eum mature Rubastinis vindicavit Minervinius, sed (mirum dictu!) epigraphes partem tantum sic legit ϹΕΟΕ, quod interpretatur Voco, idest, ut autumat, persice aridam! Mionnetus praeter numi descriptionem e mea petitam, aliam dat e museo, ut ait, de feu M. Beaucousin à Amiens, legitque in antica ΣΡΟϹΕοΓ (sic) et in postica. BA pro ΡΥ-BA, quum in ceteris omnibus ΡΥ tantum legatur. Carellius in descriptione habet ΓΡοϹΕοΕ (sic), at in ectypo literae sic exhibentur ΓΡΟ ϹΕ Ε. Epigraphen ΓΡοϹΕοΕ eruisse jam visus sum e collatione duorum numorum musei Capyciolatri et regii: sed serius in alio musei regii numo legi .. ΡΟϹΕΟϹ. In tanta lectionis varietate vix est ut verus epigraphes sensus erui possit, qua magistratum indicari fere est tralatitium. Possis et bis notis sermonis ἐπιχωρὶου voces aliquas exprimi non sine quadam veri specie suspicari, haud temere pro Graecis accipiendas, etsi Graecis scriptas characteribus. Quod idem dicendum videtur et de numorum Salapiae nonnullis inscriptionibus, Graecis characteribus voces, ut videtur, minime Graecas exhibentibus. Memoratur vero hic numus et ab Eckhelio doctr. tom. I pag. 142 dubitante an Rubastinis sit accensendus, et a Sestinio descrizione di alcune medaglie del principe di Danim. p. III, et a Romanellio, qui Minervinium sequitur, topogr. tom. II pag. 63, et a Raoul-Rochette memoir. de numismat. pag. 229 et 233, qui in postica urbis ipsius imaginem agnoscit libantis ritu, cui figurae (Τυχῆ πολέως) et cornucopiae accommodatur. Iam vero, dum haec prelo mandantur, nitidissimum numum similem mihi ostendit clarissimus atque amicissimus vir Nicolaus Ianuarii fil. Minervinius, in quo sine ulla dubitatione epigraphe sic legitur ΓΡοϹΕοΕ.
Ad numos cat. n. 13, 14, 15.
Numi e museo cl. Iatta omnes in epigraphe anticae variant, cujus incertam significationem incertiorem tot varietatibus reddi, cuique manifestum.
Ad numum cat. n. 16.
Numus hic solius Mionneti fide nititur. In omnibus aliis ΛΙ legitur in area posticae, non AI, ut legit Mionnetus perperam ut videtur.
Ad numos cat. n. 17, 18, 19.
Primus numi hujus editor Pellerinius Bastae Calabriae urbi tribuit, ratus τῷ K anticae Calabriam designari, et τὸ ΛΙ in postica ΛΙμην explicandum. Sed jam numum Pellerinianum Rubastinis tribuendum esse docuit Magnanus, qui illum repetit miscell. num. tom. III tab. 39 fig. 2, et post eum Mola in observat. ad Neumanni opus, editis in effemeridi enciclopediche di Napoli anni 1794 martii mensis pag. 81 (ubi perperam legit ΡΟΥΒΑΣΤΙΝΩΝ et numum similem memorat, in quo legit .. ΒΑΣΤΕΙΝ ..), Eckhelius doctr. tom. I pag. 142, Millingen considerations etc. pag. 151, Romanellius topogr. tom. II p. 30, Sestinius class. gen. prior. edit. tom. II pag. 10 et 12. In priore Mionneti catalogo (catal. d’une collect. d’empreint. p. 8) notatur numi modulus 5, per errorem, ut videtur.
Ad numum cat. n. 22.
Editum a me repetit Carellius in descriptione, in qua tamen modulus 1 + indicari videtur, neque astri in galea fit mentio; in tabulis vero duo hujus numi edita sunt exemplaria, 2 moduli, in quorum altero astrum in galea est sex radiorum, in altero octo. Millingen considerat. etc. p. 151 hos numos Metapontinorum ait esse imitationem. Similem cum astro sex radiorum in galea e museo ejusdem cl. Nicolai Minervinii scribens haec sub oculis habeo.
Ad numum cat. n. 24.
Numum a me editum excripsit Mionnetus supplem. tom. I p. 267, inopportuno addito (?), eique quintum raritatis gradum, et 24 francorum pretium tribuit.
Ad numum cat. n. 25.
Neumannus, qui hunc numum, ab Alberto Fortis dono acceptum, primus edidit, inventum ait apud oppidum Rionegro, ad Vulturis montis pedes. Numorum Tarenti, Metaponti et Heracleae typos in eo agnoscit, et dubius haeret an τὸ ΣΙ intelligendum sit Σίρις et τὸ ΡΥ magistratus sit nomen. In descriptione perperam cornucopiae omittit in ectypo conspicuum. Mionnetus ad Metapontum primum retulit, mox ad Rubastinos, quibus iam dubius tribuerat Eckhelius doctr. tom. I p. 142, magis fidenter Sestinius class. gen. prior. edit. tom. II p. 10, et ego Ital. vet. numism. tom. I pag. 54. Ei vero numo quintum raritatis gradum et 24 francorum pretium tribuit Mionnetus. Mola in iis, quas jam citavimus, observationibus ad Neumanni opus (efem. encicl. di Napoli, marzo 1794 pag. 82) etiam Rubis hos numos se tribuisse testatur, addita caussa, quod nempe saepe solis ἀρχαιούσαις literis in numis urbium nomina exprimantur. Subdit tamen in edita a Fortis epistola de X Apuliae urbibus heracleoticos argenteos hos numos dici, et τὸ ΡΥ magistratus esse vel monetarii nomen; quam rem sub judice relinquit Mola. Nos vero et Rubis numos hos accensendos plane opinamur, et τού ΣΙ, quod aliquando in his legitur, explicationem dari posse veri profecto simillimam adfirmamus. Σίλουνιον enim, urbem Peucetiorum in mediterraneis extremam, memorat Strabo geogr. lib. VI p. 283 Casaub., ubi perperam Casaubonus de Sila Bruttiorum cogitans corruptum geographi locum arbitratur. Meminit quoque Diodorus biblioth. lib. XX cap. 80, e quo discimus urbem hanc, quam Σιλβιον vocat, atque in Iapygia ponit, anno urbis 447 a Samnitibus occupatam, et praesidio custoditam, a Romanis consulibus Q. Marcio, P. Cornelio post aliquot dierum obsidionem per vim tandem captam, plusquam quinque captivorum millibus, magnaque spoliorum copia ablata; quae res urbis et praestantiam et divitias ostendit. Hujus urbis populi Silvini Plinio dicti, qui sic memorat inter ceteros Apuliae populos, et conterminos: Rubustini, Silvini. Meminit et Antoninus itinerar. pag. 121 Vesseling., qui post Venusiam collocat ad M. P. XX. Denique in tabula peutingeriana legitur corrupte Silutum pro Silvium post Rubos et Venusiam, a qua M. P. XXV (non XX) distare indicatur. Holstenius vetustam hanc Silvium eo loco positam arbitratus est, quem Gorgoglione nunc dici asserit. Sed nunquam iis in locis hoc nomen auditum. Bene igitur Pratillus veram denominationem Garagnone restituit, quo nomine nunc locus appellatur, ubi et ex antiquis ruderum reliquiis et ex inita distantiae a Venusia ratione satis constat Silvium olim extitisse: cujus rei demonstratio petenda ex ipso cl. Iatta opere, quod de veteribus Rubis scripsit. Neque audiendus nuperus Parisinus Plinii editor (Lemairianae recensionis), qui ait X M. P. a Garagnone septemtrionem versus reperiri vicum Savigliano, quem Silvio successisse e nominis affinitate colligit. Quae quum ita sint, perplacet sententia, quae in his literis ΣΙ ΡΥ Silvinos Rubastinosque memorari affirmat, vicinos populos origine, ut videtur, foedere ac ejusdem monetae communi usu conjunctos. Fuisse id Achaearum urbium proprium quodammodo institutum, docuit sane Polybius histor. lib. II cap. 37, et vel sola foederis achaici, quam vocant, numorum series probat. Fuisse vero Rubastinos nostros genere Achaeos (Rhyparum nempe colonos), uti jam diximus, plane verisimile.
Ad numum cat. n. 26.
Coronam in Victoriae dextera olim descripsi: pro ea tamen Carellius globulum adgnoscit, quod plane insolens. In integrioribus hujus generis numis musei Iatta patera potius exprimi videtur, ut in ectypis exhibuimus. Et recte quidem Victoria libans, et sacra faciens, patera indicatur: sic et saepe βουθυτοῦσα.
Ad numos cat. n. 28, 29.
Etiam in his numis ego et Taylor Combe coronam, Carellius globulum agnovit; verius patera est agnoscenda. In tabulis Carellii etiam duplici, ut videtur, torque ornatum muliebre caput apparet: in meo ectypo crines ad collum taenia religati videntur.
Ad numum cat. n. 31.
Millingen considerat. pag. 151 numo modulum dat aliquanto minorem (1). Tarentinorum typos eo exprimi observat. Ceterum similis numus fuit et apud Emmanuelem Mola, qui ejus meminit in observat. ad Neumannum loco superius citato pag. 82. Comparandi vero hi Rubastinorum numi cum ceteris formae, et metalli, et typorum caussa plane similibus, quique ad Neapolim, et Arpos spectant, quos nempe edidi Ital. vet. num. pag. 102 et supplem. p. 16, ubi conjeci Tarenti numos (quam urbem Graecarum atque Italicarum urbium, ut ita dicam, in medio positam, utrarumque emporium fuisse frequentatissimum Polybii testimonio docemur histor. lib. X cap. 1) vicinos populos ad commercii commoditatem saepe expressisse, eodem plane pacto quo Corinthiorum Pegasorum, Athenarum atque Alexandri tetradrachmorum typi plurium deinde urbium vel regum numis communes evasere. Vide quoque quae dixi opusc. tom. II pag. 48 seq. Innotuit postea similis Caelinorum numus cum epigraphe ΚΑΙ qui cum his Rubastinorum jure comparatur a Millingen anc. coins pag. 9. In simili numo apud cl. Iatta pro KAI legitur DAI. Vide nostrum bullettino archeologico napoletano anno I pag. 130, et quae notavimus supra ad num. 11.
Ad numum cat. n. 32.
In hujus numi descriptione legit Sestinius NOV, sed in ectypo exhibet HOV. Item in ectypo anticae nec cornucopiae nec ΔΩ occurrit, quod in descriptione indicatur. Patet ergo indiligenter in eo numo edendo versatum esse Sestinium.
Ad numum cat. n. 35.
Habet a me Mionnetus suppl. tom. I pag. 267 addito, ut assolet, (?): sextum raritatis gradum, ac 30 francorum pretium assignat. Recole de duplici nomine Rubastinorum et Silvinorum quae diximus supra ad n. 25.
Quaedam de Rubastinorum numis in genere.
De numis Rubastinorum in genere meminere Magnan miscell. num. tom. III pag. 6 ubi dicuntur Rubastinorum seu Rubustinorum Apuliae nummi parvi graeci antiquissimi ex aere, Sestinius lettere prime tom. II p. III qui extare eos testatur in museo Ainslieano, Eckhelius doctr. tom. I qui RRR dicit, Sestinius class. gen. prioris edit, ubi AR. et AE. extare indicat cum inscriptionibus ΡΥ, ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ, et magistratu simplice (sic enim τό ΣΙ interpretatur) et RR ait. Musei Hedervariani descriptor tom. I pag. 26 numos indicat AE. RRR (non describit tamen nisi argenteos). Scriptor catalogi populor. urb. et regum quorum numi in museo regio off. monet. mediolanensis asservantur pag. 8 tres AE. ibi extare testatur. Sestinius in altera edit. classium gener. pag. 15 numos autonomos dicit cum epigr. ΡΥ, ΡΥΒΑ, ΡΥΨ, ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ AR. et AE. RR iterumque subdit: Magistratus simplex. Henninio manuel de numism. tom. II pag. 81 dicuntur autonomi Rubastinorum Argentei et Aenei sextum raritatis gradum obtinere. Sestinius descrizione di alcune medaglie del museo Fontana memorat tres in eo extantes Rubastinorum. Arnethus denique decem aeneos extare ait in museo, caesareo Vindobonensi (synops. numor. graecor. etc. pag. 6). Nobis numi Rubastinorum et Silyinorum rarissimis, ceteri raris accensendi videntur. Eorum seriem pene absolutam, omniumque ditissimam vidimus apud clar. Iatta, e qua eos solos numos citavimus in catalogo nostro, qui ab editis variantes sunt visi.
FRANCISCI M. AVELLINII AD CL. VIRVM IOANNEM IATTA DE ARGENTEO ANECDOTO RVBASTINORVM NVMO EPISTOLA
