Note 997 — Chapter II · THE TREATMENT OF PENITENTS IN DIFFERENT EXTERNAL CIRCUMSTANCES
Richard F. (Richard Frederick) Clarke translation
“Sed est aliud feminarum ingenium, quod considerationem nostram meretur, nimirum, cum factæ fuerint propter virum, libenter hujus societate gaudent et ea animi propensio, qua se in virum ferri sentiunt, et vice versa, laqueus est non minus suæ, quam Confessarii saluti periculosus. Ideo necesse est, ut Confessariis monita demus et præcautiones indicemus, quibus pericula evitent in frequentibus et prolixis mulierum confessionibus latentia. Verum enimvero adhæsio mulieris personæ Confessarii tantum est malum, ut morte ipsa diligentius est evitandum.” Aertnys, Instruct. practica, P. III. cp. II. art. 3, n. 139. Mulier sensibili affectu magis succenditur et instinctu cordis magis quam rationis usu sese dirigit ... uti debilior astutiâ finem intentum assequitur ... si cui passioni se dedit, magis insanit, ... tempore menstruorum et prægnationis mulieres obnoxiæ sunt variis motibus passionum, puta morositatis, iracundiæ, anxietatis, et.... Horum consideratio juvabit sane Confessarium in directione mulierum. Aertnys, l. c.