Note 994 — Chapter II · THE TREATMENT OF PENITENTS IN DIFFERENT EXTERNAL CIRCUMSTANCES
Richard F. (Richard Frederick) Clarke translation
Cf. Bangen, Instructio practica, Tit. 4, p. 29. “Si pater est catholicus, sane liberorum educatio in ipsius potestate est: Ergo quod potest facere debet; promittens coram testibus vel jurato vel juramenti loco, se prolem educaturum in catholica religione; sed id de facto etiam præstare tenetur. Excipe tamen, si proles jam in ea ætate sit, ut a patre jam non dependeat; tunc enim sufficit, ut vere sit attritus atque in hujus doloris signum id quod pro viribus efficere possit, peragere sit paratus. Si mater est catholica, distinguendum videtur. Aut adducere potest virum, ut in catholicam prolium educationem consentiat; et tunc ambo conjuges formaliter expositas cautiones emittant coram parocho; aut virum ad hoc movere nequit; tum attendatur, an indubitata ediderit contritionis signa idque præstare pro liberorum educatione sit parata, quod in ipsius viribus est.”