Note 84 — INTRODUCTION TO THE FIRST EDITION.
Reading edition
“Lucri et utilitatis spes animos hominum nunquam non excitavit ad peregrinas regiones nationesque lustrandas. Ita pretiosæ illæ, nobis a mercatoribus Russis allatæ pelles, mercatores nostrates inflammarunt acri quadam cupidine incognitas nobis ipsorum terras, si fieri posset, peragrandi. Profuit ipsis quadam tenus hac in parte iter quoddam à Russis conscriptum, Moscovia Colmogroviam, atque inde Petzoram (ubi incolæ anno Christi 1518 Christianam fidem amplexi sunt) hinc porro ad fluvium Obi, pauloque ulterius ducens. Quod quidem plurima falsa veris admiscet, puta de Slatibaba anu illa (ut fertur) aurea, eiusque filijs, necnon monstruosis illis trans ipsum Obi hominibus.84 Transtulit verò descriptionem hanc Russicam, eamque suis de regionibus Muscovitarum libris inseruit Sigismundus ab Herberstein, Imperatoris Maximiliani orator. Ediditque posteà tabulam Russiæ Antonius quidam Wiedus, adjutus ab Iohanne à Latski, Principe quondam Russo, et ob tumultus post obitum Magni Ducis Iohannis Basilij in Russia excitatos, in Poloniam profugo. Quæ tabula I. cuidam Copero, Senatori Gedanensi, dicata, Russicisque et Latinis descriptionibus aucta, in lucem prodiit apud Wildam anno Christi 1555.85 Aliam quoque Russiæ tabulam ediderunt post modum Angli, qui in tractu illo negotiati fuerunt. Atque hæ quidam tabulæ et qualescumque descriptiones, quæque præterea de regionibus hisce comperta sunt, elicuerunt Oliverium quendam Bunellum, domo Bruxella, uti conscenso navigio Euchusano, animum induxerit eò sese conferre. Vbi aliquandiu vagatus, et pellium pretiosarum, vitri Russici, crystallique montani, ut vocant, adfatim nactus, omnium opum suarum scaphæ commissarum in undis fluvij Petzoræ triste fecit naufragium. Quæ tum Anglorum, tum hujus Bunelli, qui et Costinsarcam Novæ Zemlæ lustraverat, navigationes, cum et Batavis nostris, opum Chinensium Cathaicarumque odore allectis, animum accendissent, nobiles et prepotentes Provinciarum Fœderatarum Ordines, duas naves, ductore Iohanne Hugonis à Linschot, versus fretum quod vulgò Weygats, totidemque ductore Guilielmo Bernardi, suasu D. Petri Plancij, recto supra Novam Zemblam cursu sententionem versus ituras, destinarunt.”