Note 766 — Chapter III · (continued 2)
Reading edition
Ord. Vit. 693 B. “Mox omnes pene Normannorum optimates certatim regem adierunt, eique munera, recepturi majora, cum summo favore contulerunt. Galli quoque et Britones et Flandritæ, ut regem apud Aucum in Neustria commorari audierunt, aliique plures de collimitaneis provinciis, ad eum convenerunt. Tunc magnificentiam ejus alacriter experti sunt, domumque petentes cunctis cum principibus suis divitiis et liberalitate præposuerunt.”