Note 179 — Chapter II
Reading edition
Ib. “Seorsum enim ducto magnam ingessit invidiam; dicens, Libenter se imperio cessurum, si illi et aliis videatur quos pater tutores reliquerat. Non se intelligere quid ita effrænes sint: si velint, pecunias accipiant pro libito; si augmentum patrimoniorum, eodem modo; prorsus, quæ velint, habeant. Tantum videant ne judicium genitoris periclitetur: quod si de se putaverint aspernandum, de se ipsis caveant exemplum; idem enim se regem, qui illos duces fecerit. His verbis comes et pollicitationibus incensus, qui primus factionis post Odonem signifer fuit, primus defecit.” Roger of Wendover (ii. 33) adds the words “pœnitentia ductus.”