← Table of contents
The reign of Mary Tudor

Note 584 — INDEX.

Reading edition

Footnote 584: "Pontifex, tantum abest ut mollissimis obsequiis atque officiis acquieverit, non potuit tandem sibi obtemperare quin pleno Cardinalium Senatu Regni Neapolitani privationem per suum fiscalem proposuerit, cum nullius nos in ipsum Pontificem, aut sedem apostolicam contumaciæ, summæ quin potius uti fas est observantiæ nobis simus conscii, ac ne in præfractâ quidem ejus obstinatione a solitis officiis destitum est, donec cum nullâ molliore ope malum posset mitigari; magisque indies ac magis propagaretur videretque Albæ Dux copias eum undique contrahere, apparatum facere, tempus ducere, quoscumque principes quibuscumque conditionibus sollicitare, ut ingruenti rerum omnium ruinæ occurreret, ad hoc extremum remedium invitus coactusque descendit. Quæ omnia quanquam vobis comperta quando in eorum mentionem per vestras litteras incidistis, per nos etiam vobis significanda duximus; atque id præterea eâ temperantiâ ac modestiâ hoc bellum a duce geri atque administrari, ut nihil nisi orbis Christiani tranquillitas, sedis apostolicæ dignitas, et nostrorum regnorum securitas procuretur, neque ullum nos ex hoc bello gloriæ aucupemur, summum potius dolorem animique ægritudinem percipiamus."—Philip to the English Council: MS. Mary, Domestic, vol. ix. State Paper Office.(Back to Main Text)

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings