Note (54) — PART II.
R. (Richard) Brookes translation
Pluribus abhinc Annis cum Sanguinem conveniente admodum digestione, præparassem, & solicitè distillatos Liquores supereffluentes flammâ lampadis rectificassem: Inter alia duo obtinui olea diversi omnino Coloris, quorum alterum Flavedinem, aut pallorem Succini, alterum vero intensissimam Rubedinem imitabatur; illud autem ingeniosis etiam, lynceisq; Spectatoribus, miraculi instar erat, quod licet ambo hæc Olea ab eodem sanguine emanassent, forentq; pura satis & limpida, non tantum distinctis in Massis sibi invicem supra innatarent, sed si agitatione commiscerentur, paulatim sese mutuo iterum extricarent, ut Oleum & Aqua. Historia Sanguinis Humani.