← Table of contents
The Kilima-Njaro expedition

Note 55 — Chapter XIX · ANTHROPOLOGY.

Reading edition

Præputio e superiore parte diviso, duæ quasi lingulæ sub glandem truduntur, ubi quum coaluerunt, fit molle et rotundum tuber glandi subjectum, ita ut paullo longius conspiciente videtur penis duplicem terminum habere. Hoc membrum apud Masaios enorme est: quod celare turpe existimatur, honestum expromere, atque etiam ostentare. Apud feminas clitoris ante matrimonium abscinditur quo facilius fiat conceptio.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings