Part 2 — DOCUMENTS.
Reading edition
I. Venerabili Fratri Gregorio Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi. PIUS PP. IX.
Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuas libenter accepimus Litteras die 7 proxime elapsi mensis Octobris datas, ut Nos certiores faceres de Conventu in ista Monacensi civitate proximo mense Septembri a nonnullis Germaniae Theologis, doctisque catholicis viris habito de variis argumentis, quae ad theologicas praesertim ac philosophicas tradendas disciplinas pertinent. Ex Litteris Tibi Nostro jussu scriptis a Venerabili Fratre Mattheo Archiepiscopo Neocaesariensi, Nostro et Apostolicae hujus sedis apud istam Regiam Aulam Nuntio, vel facile noscere potuisti, Venerabilis Frater, quibus Nos sensibus affecti fuerimus, ubi primum de hoc proposito Conventu nuntium accepimus, et postquam agnovimus quomodo commemorati Theologi et viri ad hujusmodi Conventum invitati et congregati fuere. Nihil certe dubitare volebamus de laudabili fine, quo hujus Conventus auctores fautoresque permoti fuere, ut scilicet omnes Catholici viri doctrina praestantes, collatis consiliis conjunctisque viribus, germanam catholicae Ecclesiae scientiam promoverent, eamque a nefariis ac perniciosissimis tot adversariorum opinionibus conatibusque vindicarent ac defenderent. Sed in hac sublimi Principis Apostolorum Cathedra licet immerentes collocati asperrimis hisce temporibus, quibus sacrorum Antistitum auctoritas, si unquam alias, ad unitatem et integritatem catholicae doctrinae custodiendam, vel maxime est necessaria, et ab omnibus sarta tecta servari debet, non potuimus non vehementer mirari videntes memorati Conventus invitationem privato nomine factam et promulgatam, quin ullo modo intercederet impulsus, auctoritas et missio ecelesiasticae potestatis, ad quam proprio ac nativo jure unice pertinet advigilare ac dirigere theologicarum praesertim rerum doctrinam. Quae sane res, ut optime noscis, omnino nova ac prorsus inusitata in Ecclesia est. Atque iccirco voluimus, Te, Venerabilis Frater, noscere hanc Nostram fuisse sententiam, ut cum a Te, tum ab aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania antistitibus probe judicari posset de scopo per Conventus programma enuntiato, si nempe talis esset, ut veram Ecclesiae utilitatem afferret. Eodem autem tempore certi eramus, Te, Venerabilis Frater, pro pastorali Tua sollicitudine ac zelo omnia consilia et studia esse adhibiturum, ne in eodem Conventu tum catholicae fidei ac doctrinae integritas, tum obedientia, quam omnes cujusque classis et conditionis catholici homines Ecclesiae auctoritati ac magisterio praestare omnino debent, vel minimum detrimentum caperent. Ac dissimulare non possumus, non levibus Nos angustiis affectos fuisse, quandoquidem verebamur, ne hujusmodi Conventu sine ecclesiastica auctoritate congregato exemplum praeberetur sensim usurpandi aliquid ex jure ecclesiastici regiminis et authentici magisterii, quod divina institutione proprium est Romano Pontifici, et Episcopis in unione et consensione cum ipso S. Petri Successore, atque ita, ecclesiastico ordine perturbato aliquando unitas et obedientia fidei apud aliquos labefactaretur. Atque etiam timebamus, ne in ipso Conventu quaedam enunciarentur ac tenerentur opiniones et placita, quae in vulgus praesertim emissa et catholicae doctrinae puritatem et debitam subjectionem in periculum ac discrimen vocarent. Summo enim animi Nostri dolore recordabamur, Venerabilis Frater, hanc Apostolicam Sedem pro gravissimi sui muneris officio debuisse ultimis hisce temporibus censura notare ac prohibere nonnullorum Germaniae Scriptorum opera, qui cum nescirent decedere ab aliquo principio, seu methodo falsae scientiae, aut hodiernae fallacis philosophiae, praeter voluntatem, uti confidimus, inducti fuere ad proferendas ac docendas doctrinas dissentientes a vero nonnullorum sanctissimae fidei nostrae dogmatum sensu et interpretatione, quique errores ab Ecclesia jam damnatos e tenebris excitarunt, et propriam divinae revelationis et fidei indolem et naturam in alienum omnino sensum explicaverunt. Noscebamus etiam, Venerabilis Frater, nonnullos ex catholicis, qui severioribus disciplinis excolendis operam navant, humani ingenii viribus nimium fidentes, errorum periculis haud fuisse absterritos, ne in asserenda fallaci et minime sincera scientiae libertate abriperentur ultra limites, quos praetergredi non sinit obedientia debita erga magisterium Ecclesiae ad totius revelatae veritatis integritatem servandam divinitus institutum. Ex quo evenit, ut hujusmodi catholici misere decepti et iis saepe consentiant, qui contra hujus Apostolicae Sedis ac Nostrarum Congregationum decreta declamant ac blaterant, ea liberum scientiae progressum impedire, et periculo se exponunt sacra illa frangendi obedientiae vincula, quibus ex Dei voluntate eidem Apostolicae huic obstringuntur Sedi, quae a Deo ipso veritatis magistra et vindex fuit constituta. Neque ignorabamus, in Germania etiam falsam invaluisse opinionem adversus veterem scholam, et adversus doctrinam summorum illorum Doctorum, quos propter admirabilem eorum sapientiam et vitae sanctitatem universalis veneratur Ecclesia. Qua falsa opinione ipsius Ecclesiae auctoritas in discrimen vocatur, quandoquidem ipsa Ecclesia non solum per tot continentia saecula permisit, ut ex eorumdem Doctorum methodo, et ex principiis communi omnium catholicarum scholarum consensu sancitis theologica excoleretur scientia, verum etiam saepissime summis laudibus theologicam eorum doctrinam extulit, illamque veluti fortissimum fidei propugnaculum et formidanda contra suos inimicos arma vehementer commendavit. Haec sane omnia pro gravissimi supremi Nostri Apostolici ministerii munere, ac pro singulari illo amore, quo omnes Germaniae catholicos carissimam Dominici gregis partem prosequimur, Nostrum sollicitabant et angebant animum tot aliis pressum angustiis, ubi, accepto memorati Conventus nuntio, res supra expositas Tibi significandas curavimus. Postquam vero per brevissimum nuntium ad Nos relatum fuit, Te Venerabilis Frater, hujusce Conventus auctorum precibus annuentem tribuisse veniam celebrandi eumdem Conventum, ac sacrum solemni ritu peregisse, et consultationes in eodem Conventu juxta catholicae Ecclesiae doctrinam habitas fuisse, et postquam ipsius Conventus viri per eumdem nuntium Apostolicam Nostram imploraverunt Benedictionem, nulla interposita mora, piis illorum votis obsecundavimus, Summa vero anxietate Tuas expectabamus Litteras, ut a Te, Venerabilis Frater, accuratissime noscere possemus ea omnia, quae ad eumdem Conventum quovis modo possent pertinere. Nunc autem cum a Te acceperimus, quae scire vel maxime cupiebamus, ea spe nitimur fore, ut hujusmodi negotium, quemadmodum asseris, Deo auxiliante, in majorem catholicae in Germania Ecclesiae utilitatem cedat. Equidem cum omnes ejusdem Conventus viri, veluti scribis, asseruerint, scientiarum progressum, et felicem exitum in devitandis ac refutandis miserrimae nostrae aetatis erroribus omnino pendere ab intima erga veritates revelatas adhaesione, quas catholica docet Ecclesia, ipsi noverunt ac professi sunt illam veritatem, quam veri catholici scientiis excolendis et evolvendis dediti semper tenuere ac tradiderunt. Atque hac veritate innixi potuerunt ipsi sapientes ac veri catholici viri scientias easdem tuto excolere, explanare, easque utiles certasque reddere. Quod quidem obtineri non potest, si humanae rationis lumen finibus circumscriptum eas quoque veritates investigando, quas propriis viribus et facultatibus assequi potest, non veneretur maxime, ut par est, infallibile et increatum Divini intellectus lumen, quod in christiana revelatione undique mirifice elucet. Quamvis enim naturales illae disciplinae suis propriis ratione cognitis principiis nitantur, catholici tamen earum cultores divinam revelationem veluti rectricem stellam prae oculis habeant oportet, qua praelucente sibi a syrtibus et erroribus caveant, ubi in suis investigationibus et commentationibus animadvertant, posse se illis adduci, ut saepissime accidit, ad ea proferenda, quae plus minusve adversentur infallibili rerum veritati, quae a Deo revelatae fuere. Hinc dubitare nolumus, quin ipsius Conventus viri commemoratam veritatem noscentes ac profitentes, uno eodemque tempore plane rejicere ac reprobare voluerint recentem illam ac praeposteram philosophandi rationem, quae etiamsi divinam revelationem veluti historicum factum admittat, tamen ineffabiles veritates ab ipsa divina revelatione propositas humanae rationis investigationibus supponit, perinde ac si illae veritates rationi subjectae essent vel ratio suis viribus et principiis posset consequi intelligentiam et scientiam omnium supernarum sanctissimae fidei nostrae veritatum et mysteriorum, quae ita supra humanam rationem sunt, ut haec nunquam effici possit idonea ad illa suis viribus et ex naturalibus suis principiis intelligenda aut demonstranda. Ejusdem vero Conventus viros debitis prosequimur laudibus, proptereaquod rejicientes, uti existimamus, falsam inter philosophum et philosophiam distinctionem, de qua in aliis Nostris Litteris ad Te scriptis loquuti sumus, noverunt et asseruerunt, omnes catholicos in doctis suis commentationibus debere ex conscientia dogmaticis infallibilis catholicae Ecclesiae obedire decretis. Dum vero debitas illis deferimus laudes, quod professi sint veritatem, quae ex catholicae fidei obligatione necessario oritur, persuadere Nobis volumus, noluisse obligationem, qua catholici Magistri ac Scriptores omnino adstringuntur, coarctare in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae judicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur. Atque etiam Nobis persuademus, ipsos noluisse declarare, perfectam illam erga revelatas veritates adhaesionem, quam agnoverunt necessariam omnino esse ad verum scientiarum progressum assequendum et ad errores confutandos, obtineri posse, si dumtaxat Dogmatibus ab Ecclesia expresse definitis fides et obsequium adhibeatur. Namque etiamsi ageretur de illa subjectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quae expressis, oecumenicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum, hujusque Apostolicae Sedis decretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio tanquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis Theologis ad fidem pertinere retinentur. Sed cum agatur de illa subjectione, qua ex conscientia ii omnes catholici obstringuntur, qui in contemplatrices scientias incumbunt, ut novas suis scriptis Ecclesiae afferant utilitates, iccirco ejusdem Conventus viri recognoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse, ut praefata Ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam opus esse, ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam pertinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti Catholicorum consensu retinentur, ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, ut opiniones eisdem doctrinae capitibus adversae quamquam haereticae dici nequeant, tamen aliam theologicam merentur censuram. Itaque haud existimamus viros, qui commemorato Monacensi interfuere Conventui, ullo modo potuisse aut voluisse obstare doctrinae nuper expositae quae ex verae theologiae principiis in Ecclesia retinetur, quin immo ea fiducia sustentamur fore, ut ipsi in severioribus excolendis disciplinis velint ad enunciatae doctrinae normam se diligenter conformare. Quae nostra fiducia praesertim nititur iis Litteris, quas per Te, Venerabilis Frater, Nobis miserunt. Si quidem eisdem Litteris cum summa animi Nostri consolatione ipsi profitentur, sibi in cogendo Conventu mentem nunquam fuisse vel minimam sibi arrogare auctoritatem, quae ad Ecclesiam omnino pertinet, ac simul testantur, noluisse, eumdem dimittere Conventum, quin primum declararent summam observantiam, obedientiam, ac filialem pietatem, qua Nos et hanc Petri cathedram catholicae unitatis centrum prosequuntur. Cum igitur hisce sensibus supremam Nostram et Apostolicae hujus sedis potestatem auctoritatemque ipsi recognoscant, ac simul intelligant, gravissimum officium Nobis ab ipso Christo Domino commissum regendi ac moderandi universam suam Ecclesiam, ac pascendi omnem suum gregem salutaris doctrinae pascuis, et continenter advigilandi, ne sanctissima fides ejusque doctrina ullum unquam detrimentum patiatur, dubitare non possumus, quin ipsi severioribus disciplinis excolendis, tradendis sanaeque doctrinae tuendae operam navantes uno eodemque tempore agnoscant se debere et religiose exsequi regulas ab ecclesia semper servatas, et obedire omnibus decretis, quae circa doctrinam a Suprema Nostra Pontificia auctoritate eduntur. Haec autem omnia Tibi communicamus, ac summopere optamus, ut ea iis omnibus significes viris, qui in memorato Conventu fuere, dum, si opportunum esse censuerimus, haud omittemus alia Tibi et Venerabilibus Fratribus Germaniae Sacrorum Antistitibus hac super re significare, postquam Tuam et eorumdem Antistitum sententiam intellexerimus de hujusmodi Conventuum opportunitate. Demum pastoralem Tuam sollicitudinem ac vigilantiam iterum vehementer excitamus, ut una cum aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania Antistitibus, curas omnes cogitationesque in tuendam et propagandam sanam doctrinam assidue conferas. Neque omittas omnibus inculcare, ut profanes omnes novitates diligenter devitent, neque ab illis se decipi unquam patiantur, qui falsam scientiae libertatem, ejusque non solum verum profectum, sed etiam errores tamquam progressus impudenter jactant. Atque pari studio et contentione ne desinas omnes hortari, ut maxima cura et industria in veram christianam et catholicam sapientiam incumbant, atque, uti par est, in summo pretio habeant veros solidosque scientiae progressus, qui, sanctissima ac divina fide duce et magistra, in catholicis scholis habiti fuerunt, utque theologicas praesertim disciplines excolant secundum principia et constantes doctrines, quibus unanimiter innixi sapientissimi Doctores immortalem sibi nominis laudem, et maximam Ecclesiae et scientiae utilitatem ac splendorem pepererunt. Hoc sane mode catholici viri in scientiis excolendis poterunt, Deo auxiliante, magis in dies quantum homini fas est, noscere, evolvere et explanare veritatum thesaurum, quas in naturae et gratiae operibus Deus posuit, ut homo postquam illas rationis et fidei lumine noverit, suamque vitam ad eas sedulo conformaverit, possit in aeternae gloriae claritate summam veritatem, Deum scilicet, sine ullo velamine intueri, Eoque felicissime in aeternum perfrui et gaudere. Hanc autem occasionem libentissimo animo amplectimur, ut denuo testemur et confirmemus praecipuam Nostram in Te caritatem. Cujus quoque pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem quam effuse cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis frater, et gregi tuae curae commisso peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum-Petrum die 21 decembris anno 1863, Pontificatus Nostri anno decimoctavo.
PIUS PP. IX.
II. DECREES OF THE SACRED CONGREGATION OF INDULGENCES.
I. Various decrees of the Sacred Congregation of Indulgences declare that more Plenary Indulgences than one may be gained by the same person on the same day, provided that the conditions prescribed by the Apostolical Indults be complied with. A decree of 29th February, 1864, supplies further important information on this subject. It lays down that the Indulgences alluded to above are not only the current Indulgences of Feasts, but also the Indulgences which any of the faithful may gain, once a week, or once a month, on a day fixed by himself. When the visitation of a church or a chapel is among the conditions prescribed in order to gain a Plenary Indulgence, the number of visits paid to the church must be the same as that of the indulgences to be gained.
The decree runs as follows:
Decretum.—Congregationis S. Benedicti in Gallia. In generalibus Comitiis Sacrae hujus Indulgentiarum Congregationis habitis die 29 Februarii, 1864, sequentia dubia per Joannem Baptistam Nicolas Monachum Congregationis Gallicae Sancti Benedicti proposita fuere.
1. Cum ex diversis Decretis S. Congregationis Indulgentiarum jam liceat plures Plenarias Indulgentias eadem die lucrari, solutis scilicet conditionibus, quaeritur, an dictum Decretum respiciat solas Indulgentias in una die occurrentes propter festivitatem, vel potius etiam illas, quas unusquisque ob suam devotionem tali per hebdomadam aut mensem diei adfixerit?
2. Qui Decreto ipso uti voluerit, an teneatur Ecclesiam vel publicum Oratorium visitare (quando nempe requiritur talis visitatio) totidem vicibus, quod sunt Indulgentiae lucrifaciendae?
Et quatenus Affirmative,
3. An Sufficiat, ut in una, eademque Ecclesia tot preces, seu visitationes repetantur, quot sunt Indulgentiae lucrandae quin de Ecclesia post quamlibet visitationem quis egrediatur, et denuo in eam ingrediatur?
Hisce itaque ab Eminentissimis Patribus mature discussis, Votisque Consultorum perpensis, respondendum esse statuerunt Ad Primum, affirmative; ad Secundum, affirmative; ad Tertium negative.
Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum die 29 Februarii 1864.
F. Antonius Maria Card. Panebianco Praefectus. A. Colombo Secretarius.
II. In order to gain the indulgence of the privileged altar, it is required to say a Requiem Mass with black vestments as often as the Rubrics permit. Sometimes this cannot be done; for example, during Exposition of the Blessed Sacrament, or when the Mass is to be said in a church where the station is held, or where some Feast is being celebrated. No account of such days having been taken in the General Decrees, the doubt was raised whether in such cases the indulgence of the privileged altar could be gained without saying a Requiem Mass. The following General Decree of the Sacred Congregation of Indulgences, dated April 11, 1864, settles the point:
Decretum.—Urbis et Orbis. Quamplures Romani Cleri Sacerdotes, ac praesertim Animarum Curatores dubium huic Sacrae Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae enodandum proposuerunt: Utrum, scilicet, Sacerdos, celebrans in Altari Privilegiato legendo Missam de Festo Semiduplici, Simplici, Votivam, vel de Feria non privilegiata sive ratione expositionis Sanctissimi Sacramenti, sive Stationis Ecclesiae, vel alterius Solemnitatis, aut ex rationabili motivo fruatur privilegio ac si legeret Missam de Requie per Rubricas eo dic permissam?
Sacra itaque Congregatio, quae habita fuit apud Vaticanas aedes die 29 Februarii, 1864, auditis Consultorum Votis, respondendum esse duxit Affirmative, deletis tamen verbis "aut ex rationabili motivo" et facto verbo cum Sanctissimo. Facta insuper per me infrascriptum ejusdem S. Congregationis Secretarium Sanctissimo Domino nostro relatione in Audientia diei 11 Aprilis ejusdem anni Sanctitas Sua Eminentissimorum Patrum sententiam benigne confirmavit.
Datum Romae ex Secretaria ipsius S. Congregationis Indulgentiarum die 11 Aprilis, 1864.
F. Antonius Maria Card. Panebianco Praefectus. A. Colombo Secretarius.
III. SECRET SOCIETIES.
The following letter will be read with interest by those who desire to be accurately acquainted with the present legislation of the Church in regard to secret societies. The bulls of Clement XII., Benedict XIV., Pius VII., and Leo XII., against freemasons, carbonari, and other similar associations, are well known. However, controversies have arisen as to the persons who incur the censures enacted in those bulls. Some have asserted that members of a secret society contract no censure unless the object or tendency of the society be both to undermine the authority of civil government, and to destroy religion, and that at the same time the members of the society be bound by oath to secrecy.
The decision of the Holy Office, confirmed by his present Holiness, puts an end to all doubts on the question, and it is now decided that all members of secret societies that are directed either against the state, or against religion, whether bound by oath or not, incur the penalties enacted against freemasons, etc., in the Papal constitutions:
ILLME. ET REVME. DNE.
Plura ad Sanctam Sedem delata sunt circa societatem quae appellatur Fratrum Feniorum, nec non circa aliam a Sancto Patritio nuncupatam, eaque supremæ Congregationi Universalis Inquisitionis submissa fuere, ut quid de illis sentiendum esset declararetur.
Porro Sanctissimus Dominus Noster Pius IX. audito Eminentissimorum Inquisitorum suffragio, Amplitudini tuae notificandum mandavit Decretum Feriae IV., 5. Augusti, 1846, quod sic se habet: "Societates occultae de quibus in Pontificiis Constitutionibus sermo est, eae omnes intelliguntur quae adversus Ecclesiam vel gubernium sibi aliquid proponunt, exigant vel non exigant juramentum de secreto servando". Voluit praeterea Sanctitas sua ut Tibi subjungeretur recurrendum esse ad Sanctam Sedem, et quidem omnibus adamussim expositis, si quae forte difficultates in applicatione praedicti Decreti quod alterutram e memoratis societatibus inveniantur.
Precor Deum ut Te diu sospitem et incolumem servet. Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 7 Junii, 1864.
Amplitudinis Tuae
Ad officia paratissimus, Al. C. Barnabo, Praef. H. Capalti, Secretarius.
R. P. D. Paulo Cullen, Archiepiscopo Dubliniensi.
IV. DECRETUM ACHADEN.
Reverendissimus Dominus Patritius Durcan Episcopus Achadensis in Hibernia exponens in sibi concredita Dioecesi a tempore immemorabili viguisse cultum Sanctae Attractae Virginis inter Sancti Patritii alumnas adnumeratae, a Sanctissimo Domino Nostro PIO PAPA IX. humillime postulavit ut, die XI. Augusti Sanctae Attractae recurrente memoria, a Clero Achadensi in Officio et Missa de communi Virginum recitari valeant cum oratione Lectiones secundi nocturni propriae, uti supra adnotantur, ex probatis legitimisque fontibus desumptae. Sanctitas porro Sua, referente subscripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario precibus clementer annuere dignata est; dummodo Festum Sanctae Attractae instituatur ritu duplici minori, Rubricae serventur, ac interim Episcopus Orator efficaci adhibita pastorali sollicitudine Fideles cohortari et excitare curet ad instaurandam in oppido Killareti Ecclesiam Sanctae Attractae solo aequatam, quo opere completo, preces iterari debent ad implorandam pro clero ejusdem oppidi elevationum ritus in Festo Sanctae Attractae. Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Die 28 Julii 1864. Locus ✠ SIGILLI C. Episcopus Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praef. D. Bartolini, S. R. C. Secretarius.
DIE XI. AUGUSTI IN FESTO SANCTAE ATTRACTAE, VIRGINIS, DUPLEX.
Oratio.—Deus humilium fortitudo, qui ad promovendam inter paganos fidem, beatam Attractam Virginem tuam verbis et miraculis potentem effecisti, præsta ut cujus patrocinio juvamur in terris, ejus societatem consequamur in cœlis. Per Dominum, etc.
IN SECUNDO NOCTURNO.
Lectio IV.—Hibernia, Sanctorum insula, divina virtute fecundata, vix orto fidei sole, innumera germina sanctitatis protulit. Imprimis vero castitatis liliis exornata est, unde et illustre Apostoli sui Patritii elogium promeruit: Quomodo, inquit, tota insula plebs Domini effecta est, et filii ejus ac filiæ Monachi et Virgines Christi esse videntur, et jam recenseri vix potest earum numerus quae improperia parentum ac persecutiones hilari animo sustinentes totas se religioni et Christo voverunt. Inter quas Patritii alumnas se virginum choro adjunxit Sancta Attracta, quae in Ultonia nobili genere nata est sed a prima ætate pompas ac divitias respuens saeculo renuntiavit, et vanitates hujus mundi nihili esse duxit ut Christi sponsa esse mereretur.
Lectio V.—Nondum adulta nobile certamen adversus Satanam ejusque illecebras inivit et votum castitatis emisit. Ut autem divinis rebus liberius vacaret, natale solum deserens fines Connaciæ petiit, ibique orationibus et jejuniis vacans tota in pietatis exercitia et virtutis studium incubuit. Hospitalitatis quoque gratia enituit et seipsam suasque opes in sublevandis indigentium miseriis alacriter impendit. Pauperes et ægrotos undequaque accedentes Christi charitate amplexa est et eosdem tum terrena ope sublevavit tum veris fidei thesauris divites effecit. Plures quoque ab iniquitatis semitis ad justitiæ legem convertit et a servitute idolorum adduxit ad colendum Dominum ac Deum Jesum Christum, immo miraculorum gloria illustris ejus sanctitatis fama longe lateque per totam insulam pervulgata est.
Lectio VI.—Inter innumera vero, quae a Sancta Attracta mire patrata narrantur, insigne imprimis miraculum est quo territorium Lugniae in provincia Connaciæ ab horrendo monstro liberavit. Tota siquidem illa regio belluæ hujus feritate devastata est, et incolae adeo terrore perculsi sunt ut a terribili ejus aspectu ad montes et cavernas confugerent. Attractam tandem supplices rogarunt ut in tanta afflictione opem sibi et auxilium ferre dignaretur. Respondit inclyta Virgo: potens est Deus, qui mundum ex nihilo creavit et hominem de limo terrae ad suam imaginem plasmavit, etiam regionem istam de tanta peste omnino liberare. Tunc genua flectens omni fiducia Deum precabatur: Antequam vero suis precibus finem apposuit, jam exauditæ sunt apud Dominum, et sæva bellua rugitus emittens et torvo collo in ipsam Sanctam irruens divina virtute interiit.