← Table of contents
The history of witchcraft and demonology

Note 61 — Chapter IV · The Sabbat

Reading edition

Doctrina multi eorum qui sequuti sunt Lutherum, & Melanctonem, tenuerent Sagas ad conuentus accedere animi duntaxat cogitatione, & diabolica illusione interesse, allegantes quod eorum corpora inuenta sunt sæpe numero eodem loco iacentia, nec inde mora fuisse, ad hoc illud pertinens quod est in uita D. Germani, de mulierculis conuiuantibus, vt uidebantur, & tame̅ dormierant dormientes. Huiusmodi mulierculas sæpe numero decipi certum est, sed semper ita fieri non probatur.... Altera, quam uerissimam esse duco, est, nonnunquam uere Sagas transferri a Dæmone de loco ad locum, hirco, uel alteri animali fantastico vt plurimum eas simul asportanti corporaliter, & conuentu nefario interesse, & hæc sententia est multo communior Theologorum, imò & Iurisconsultorum Italiæ, Hispaniæ, & Germaniæ inter Catholicos; hoc idem tenent alii quam plurimi. Turrecremata super Grillandum,⁠[A] Remigius,⁠[B] Petrus Damianus,⁠[C] Siluester Abulensis,⁠[D] Caietanus⁠[E] Alphonsus a Castro⁠[F] Sixtus Senensis⁠[G] Crespetus⁠[H] Spineus⁠[I] contra Ponzinibium, Ananias,⁠[J] & alii quam plurimi, quos breuitatis gratia omitto. Per Fratrem Franciscum Mariam Guaccium Ord. S. Ambrosii ad Nemus Mediolani compilatum. Mediolani. Ex Collegii Ambrosiani Typographia. 1626.

[A] De hæreticis et sortilegiis. Lugduni. 1536.

[B] Nicolas Remy, De la démonolâtrie.

[C] Epistolarum, IV. 17.

[D] Silvester of Avila.

[E] Tommaso de Vio Gaetani, O.P. 1469-1534.

[F] Alfonso de Castro, Friar Minor. (1495-1558). Confessor to Charles V and Philip II of Spain.

[G] Sisto da Siéna, O.P. Bibliotheca Sancta ... (Liber V). Secunda editio. Francofurti. 1575. folio.

[H] Père Crespet, Celestine monk. Deux livres de la haine de Satan et des malins esprits contre l’homme. Paris. 1590.

[I] Bartholomeo Spina, O.P. De lamiis. De strigibus. Both folio. Venice, 1584. Apologiæ tres aduersus Joannem Franciscum Ponzinibium Jurisperitum. Venice. 1525. Giovanni Francesco Ponzinibio wrote a Dedamiis of which I have used a late edition. Venice. 1584.

[J] Giovanni Lorenzo Anania, De natura dæmonum: libri iiii. Venetiis. 1581. 8vo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings