Note 41 — Chapter IV · The Sabbat
Reading edition
Posset dæmon eas transferre sine unguento, et facit aliquando; sed unguento mauult uti uariis de causis. Aliquando quia timidiores sunt sagæ, ut audeant; uel quia teneriores sunt ad horribilem illum Satanæ contactum in corpore assumpto ferendum; horum enim unctione sensum obstupefacit et miseris persuadet uim unguento inesse maximam. Alias autem id facit ut sacrosancta a Deo instituta sacramenta inimice adumbret, et per has quasi cerimonias suis orgiis reuerentiæ et uenerationis aliquid conciliat. Delrio, Disquitiones magicæ, Liber II, qᵗᵒ xvi.