← Table of contents
The history of witchcraft and demonology

Note 53 — Chapter III · Demons and Familiars

Reading edition

Quæri potest utrum dæmon per turpem concubitum possit uiolenter opprimere marem uel feminam cuius obsessio permissa sit ob finem perfectionis et contemplationis acquirendæ. Ut autem uera a falsis separemus, sciendum est quod dæmones (incubi et succubi, quidquid dicant increduli) uere dantur: immo hoc iuxta doctrinam Augustini (lib. 15, de Ciuit. Dei, cap. 23) sine aliqua impudentia negati nequit: ... Hoc idem asserit D. Thomas, aliique communiter. Hic uero, qui talia patiuntur, sunt peccatores qui uel dæmones ad hos nefandos concubitus inuitant, uel dæmonibus turpia hæc facinora intentantibus ultro assentiuntur. Quod autem hi aliique praui homines possint per uiolentiam a dæmone opprimi non dubitamus: ... et ego ipse plures inueni qui quamuis de admissis sceleribus dolerent; et hoc nefarium diaboli commercium exsecrarentur, tamen illud pati cogebantur inuiti. D. Schram, Theologia Mystica, I. 233, scholium 3, p. 408. Paris, 1848.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings