Note 452 — Chapter VIII · CONNEXION BETWEEN THE ROMAN LAND SYSTEM AND THE LATER MANORIAL SYSTEM.
Reading edition
De Bello Gallico, vi. c. xiii.–xv. 'In omni Galliâ eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo. Nam plebes pœne servorum habetur loco, quæ per se nihil audet et nulli adhibetur consilio. Plerique, quum aut ære alieno aut magnitudine tributorum aut injuriâ potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus. In hos eadem omnia sunt jura quæ dominis in servos. . . . Alterum genus est Equitum. Hi, quum est usus, atque aliquod bellum incidit (quod ante Cæsaris adventum fere quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur: atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.'