← Table of contents
The English Village Community

Note 448 — Chapter VIII · CONNEXION BETWEEN THE ROMAN LAND SYSTEM AND THE LATER MANORIAL SYSTEM.

Reading edition

Cod. Theod., xi. tit. 24, De Patrociniis vicorum. 'Quicumque ex tuo officio, vel ex quocumque hominum ordine, vicos in suum detecti fuerint patrocinium suscepisse, constitutas luent pœnas. . . . Quoscumque autem vicos aut defensionis potentia, aut multitudine sua fretos, publicis muneribus constiterit obviari, ultioni quam ratio ipsa dictabit, conveniet subjugari.'

'Censemus ut qui rusticis patrocinia præbere temptaverit, cujuslibet ille fuerit dignitatis, sive MAGISTRI UTRIUSQUE MILITIÆ, sive COMITIS, sive ex pro-consulibus, vel vicariis, vel augustalibus, vel tribunis (C. J. xii. 17, 2), sive ex ordine curiali, vel cujuslibet alterius dignitatis, quadraginta librarum auri se sciat dispendium pro singulorum fundorum præbito patrocinio subiturum, nisi ab hac postea temeritate discesserit. Omnes ergo sciant, non modo eos memorata multa ferendos, qui clientelam susceperint rusticorum, sed eos quoque qui fraudandorum tributorum causa ad patrocinia solita fraude confugerint, duplum definitæ multæ dispendium subituros.' (Dat. vi. Id. Mart. Constantinop., Theodoro v. c. Coss. 399). See also Lehuërou, p. 136 139, and Cod. Just., xi. 54.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings