Note 40 — TINTERNE ABBEY.
Reading edition
Quia etiam beatum Benedictum non in civitatibus, nec in Castellis aut in villis, sed in locis à frequentia hominum et populi semotis, Cœnobia construisse sancti viri illi sciebant, idem se æmulari promittebant. Et sicut ille monasteria constructa per duodenos monachos adjuncto patre disponebat, sic se acturos confirmabant.—Monast. Angl. ii.; art. Cisterc.
Exuti ergo veterem hominem, novum se induisse gaudent: et quia nec in regula nec in vita Sancti Benedicti eundem doctorem tegebant possedisse ecclesias, vel altaria seu oblationes aut sepulturas vel decimas aliorum hominum seu furnos vel molendinos aut villas aut rusticos, nec etiam fæminas monasterium ejus intrâsse, nec mortuos ibidem excepta sorore sua sepelisse, ideo hæc omnia abdicaverunt, dicentes—ubi beatus Benedictus docet ut monachus à secularibus actibus se faciat alienum, &c., &c.—Monast. Angl. iv. 699.