Note 165 — TINTERNE ABBEY. (continued 2)
Reading edition
Monachus quidam Sagiensis cænobii de cella quadam in partibus Angliæ longinquis ad aliam cellam loci ejusdem remotis in Walliæ finibus, super mare Milvordicum et Hibernicum gyrovagando discurrens, ne solus esset in via, quia, vae soli!—non socium sibi, sed sociam, elegit; ejus turpitudo, terque quaterque, turpiter deprehensa fuit. Adeo quidem, quod à Castellanis partium illarum demum captus et in carcerem missus, sociaque ipsius et confusionis causâ ribaldis exposita fuerit et garcionibus prostituta. Tales autem honores, et tales honestates ex monachis ad cellulam missis ordine monastico pervenire solent.—MSS. Cott. Tiber B. 13. ap. Fosbroke, p. 271.