Note 333 — LLANTHONY ABBEY, Monmouthshire.
Reading edition
Of the strict legal phraseology of this document, the following is a specimen:—Volo et firmiter præcipio quod Canonici Lanthoniæ Primæ, omnia tenementa sua in terra de Ewias, tam laica quam ecclesiastica quæcumq: in præsenti habent vel in posterum, emptione, donatione, vel quocumq: alio titulo habituri sunt, bene et in pace, liberè et quietè teneant in omnibus locis et rebus ubicumque fuerint in terra de Ewias, quieta de omnibus placitis et querelis, et auxiliis, et sumagiis, et cariagiis, et clausturis; et de pontium et castrorum ædificatione, et de conductu thesauri, et de omni operatione et lestagio et stallagio et summonitionibus, et de assisis, et superassisis; et de omnibus foris functis, quacumque occasione emerserint; et de assartis. Nullus verò de Forestariis nostris quicquam se intromittat de boscis Prioris et Canonicorum Lanthoniæ Primæ; sed omnem potestatem et libertatem, quam ego et hæredes mei in boscis nostris habemus, vel habere poterimus, habeant prædicti Prior et Canonici in boscis suis, sint verò et homines et res ipsorum quieta de telonio, et ex omnibus exactionibus, et consuetudinibus in Nundinis, foris, et mercatis; et omnibus locis et rebus per totam terram de Ewias. Habeant prædicti Prior et Canonici omnem justiciam de assaultu et murdro et sanguinis effusione, et pacis infractione et thesauri inventione, et quicquid ad nostram pertinet potestatem.... Concedo quod habeant de hominibus suis et de tota possessione sua, quam habent vel habituri sunt, in terra de Ewias, etc. etc. Concedo quod predicti Prior et Canonici omnes libertates prædictas et liberas consuetudines habeant adeo liberè et quietè, pacificè et integrè sicut ego et antecessores mei, ipsius libertatis unquam melius, plenius, et liberiùs habuimus. Concedo etiam quod habeant omnes libertates quas ego et successores mei per Regem Angliæ, vel alium, habere poterimus in terra de Ewias, etc. etc.—Datum per nostrum manum apud Langley, Anno regni nostri decimo octavo.