Note 73 — de BARDIS DISSERTATIO; in qua nonnulla QUÆ AD EORUM ANTIQUITATEM ET MUNUS RESPICIUNT, et ad præcipuos qui in cambria floruerunt.
Reading edition
“Qui Harpatorem in manum percusserit, componat ilium quarts parte majori compositione quam alteri ejusdem conditionis homini.” Inter Legg. Ripuariorum et Wesinorum a Lindenbrochio collectas—Unde patet quanto in honore apud exteros etiam Bardus et Harpator (idem enim pleruuque fuit munus) habitus esset. Præter harpam aliud instrumenti genus sibi peculiare Norwallenses vindicant, quod Crwth vocant—Hinc verbum Anglicum Crowdero apud Hudibrastum pro Fiddler, or Player upon the Violin, ad quod Crwth principium dedisse videtur. Hoc instrumenti genus ferè in desuetudinem abiit, et violino cessit.—Ex sex chordis felinis constat, nec eodem modo quo violinum modulatur, quamvis a figurâ haud multùm abludat: in Sudwalliâ peintus ignoratur: