← Table of contents
Sertum Anglicum, seu, Plantae Rariores quae in Hortis Juxta Londinum

PLANTAE RARIORES

Reading edition

QUAE IN HORTIS JUXTA LONDINUM imprimis IN HORTO REGIO KEWENSI EXCOLUNTUR, Ab anno 1786 ad annum 1787 observatae.

* * * * *

PARISIIS, TYPIS PETRI-FRANCISCI DIDOT.

Prostat( Parisiis, apud( Lud. Nic. Prévost.

( Theophil. Barrois.

( Londini, apudPetr. Elmsly.

( Viennae et Lipsiae, apudRud. Graeffer.

( Argentorati, apudAmand. Koenig.

1788.

{ii}

[blank]

{iii}

LECTORI BOTANICO S.

Deduxit me in Angliam et hortorum celebritas, et inprimis absolutissimum illud Linnaei herbarium vivum, quod in immortalem summi Viri famam, perpetuamque artis botanicae disciplinam consitum est.

Indefesso quindecim mensium labore, plantas delineandas curavi in suo genere pretiosissimas, non sine magnâ hortorum admiratione, qui et affluenti plantarum copiâ et industriâ colendi, famâ gaudent non immeritâ.

In praesenti fasciculo colliguntur plantae selectae et rariores; uberrimam profecto segetem, quae peregrationis curas tanto cum foenore compensavit! Alias in alia opera remitto, in quibus unaquaeque propriis lineamentis, cum plantis congeneribus adumbrabitur.

Genti autem Anglicae hoc plantarum suarum Sertilegium speciatim offero et dedico. In illos enim laus debet redundare e quibus profecta est. Suadet etiam gratissima animi recordatio quae semper infra beneficium erit. Juvat enim praedicare, et meminisse amo, quam omnes me comiter exceperint; quam viri doctissimi in explicandâ divitiarum ubertate, se praebuerint faciles et commodos, quam studiosi praesertim homines artis botanicae officiosam mihi operam navaverint.

Accipiant igitur Angli Botanici, iique soli, nova quae in hoc opusculo descripsi genera, non ingratum, ut spero, nec ignotum munusculum. Velint meo labori arridere; mihique liceat, ut hoc opus illorum nomine insignitum et vere splendidum, testetur gratum animum aeternumque memorem. Dabam Parisiis 20â Aprilis 1788.

{iv}

O vale of bliss! Of softly-swelling hills! On which the Power of Cultivation lies, And joys to see the wonders of his toil. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Happy Britannia! where the Queen of Arts, Inspiring vigour, Liberty abroad, Walks, unconfin’d, even to thy farthest cotes, And scatters plenty with unsparing hand.

Thoms. seas.

{1}

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings