← Table of contents
Roman d'Eustache le moine, pirate fameux du XIIIe siècle

Note 7 — D'EUSTACHE LE MOINE.

Reading edition

Rex, Angero de Sandwico, etc. Mandamus tibi quod denarios quos Eustachius le Moyne et homines justicie arestaverunt, quos habes in custodia, liberes dilecto nostro W. archidiacono Tantoniensi, custodiendos, quia mandavimus ei quod illos a te recipiat. Teste me ipso, apud Gillingeham xiij. die novembris. Per Philippum de Lucy (A. D. 1205, anno 7o Joannis).—Rotuli litterarum clausarum in Turri Londinensi asservati, accurante Thomas Duffus Hardy. vol. I, ab anno MCCIV. ad annum MCCXXIV. printed by command of his Majesty William IV. Under the direction of the commissioners on the public records of the kingdom. (Londini) MDCCCXXXIII, in-fol., p. 57.

Mandatum est W. archidiacono Tottoniensi quod denarios quos Eustachius le Moyne et homines justicie arrestaverunt, quos Angerus de Sandwico habet in custodia, capiatis ab eodem Angero custodiendos, in manu domini regis, quia mandatum est ipsi Angero quod illos eidem W, liberet.—(A la suite de la précédente, au bas de la col. 1.)

Rex, vicecomiti Norfolcie, etc. Scias quod dedimus respectum Eustachio Monacho de XXti marcas quas nobis debet usque ad festum sancti Andree, et ideo tibi mandamus quod demandam quam ei inde facis ponas in respectum usque ad predictum festum; duas autem marcatas7a terre unde idem Eustachius saisitus fuit in balliva tua et quam cepisti in manum nostram ipsum in pace habere permittas quamdiu fuerit ad presens in servicio nostro, et quamdiu nobis placuerit. T. G. filio Petri, apud Westmonasterium .xiij. die octobris, per eundem coram barones de Scaccario. (A. D. 1212, an. 14o Johann.) Close Rolls, t. I, p. 126, col. 1.

Rex, constabulario castri Porcestrie, salutem. Mandamus tibi quod milites et fratrem Eustachium Monachum, quos homines Philippi de Albiniaco duxerunt usque Porecestriam, salvo custodias in castro predicto, eodem modo videlicet quod inde velis et debeas respondere, et invenias eis ad commedendum de suo quamdiu habuerunt unde hoc fieri possit. Et si voluerunt, invenias eis nuncium unum ad eundum ad amicos suos qui eis necessaria inveniant. Servientes autem .xiij. qui præter predictos adducti sunt liberes vicecomiti Sudhamptoniensi ducendos usque Wintoniam, sicut ei mandavimus. Teste, me ipso, apud Sanctum-Edmundum .iiij. die novembris. (A. D. 1214, an. 16o Johann.) Close Rolls, t. I, p. 177, col. 1.

Mandatum est vicecomiti Norfolcie quod faciat habere Willelmo de Cuntes terram que fuit Eustachio Monacho in Swafham, que est de honore Britannie, quam dominus Rex ei concessit. Teste, me ipso, apud Lincolniam .xxiij. die februarii. (A. D. 1216, an. 17o Johann.) Close Rolls, vol. I, p. 248, col. 2.

On ne trouve aucune mention d'Eustache dans le Registrum honoris de Richmond (a Rogerio Gale). Londini: impensis R. Gosling, MDCCXXII, in-fol., ni dans la notice sur Swaffham, qu'on lit dans an Essay towards a topographical history of the county of Norfolk, by Francis Blomefield and Charles Parkin, etc., volume III, Lynn: printed and sold by W. Whittingham... 1769, in-fol., p. 496.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings