← Table of contents
Roman d'Eustache le moine, pirate fameux du XIIIe siècle

Note 21 — D'EUSTACHE LE MOINE.

Reading edition

In primordiis istius novi regis (Henrici III) erat quidam tyrannus ex Hispania cognomine Monachus. Hic cum multas exegisset prædas multaque loca suo subjugasset imperio, tandem anhelavit ad regnum Angliæ conquirendum; cumque quæsisset à suis qualis esset terra et quis rex, respondissentque ei: «Terra quidem optima, et ejus rex puer parvulus,» confestim subintulit: «Dignius est quidem puerum regi quam regere, quomodò regere potest cui necesse regi est? Eamus igitur, et deponamus eum.» Statimque magna classe congregata cum immenso apparatu et exercitu Angliam appetiit; et cum esset in mari adhuc longe a terra, cognoscentque marinarii de portibus adventum ejus et timuissent cum eo quod mala prædicabantur de hoc homine, dixerunt inter se: «Si applicuerit tyrannus iste, vastabit omnia, eo quod terra non est præmunita et longe distat à nobis rex cum auxilio suo. Ponamus igitur in manibus nostris animas nostras, et aggrediamur eos dum adhuc in mari sunt, quoniam virtus eorum misera et veniet nobis auxilium de excelso.» Et intulit unus cujus edicto cæteri favebant: «Est-ne vestrum aliquis qui hodie pro Anglia mori paratus est?» Et ait unus: «Ecce ego.» «Tolle, inquit, tecum securim, et si videris nos cum navi tyranni congredi, statim navis ipsius malum ascende, et vexillum quod in altum erigitur deprime, et sic dispergantur et pereant cæteræ naves dum ducem non habeant neque præcessorem.» Festinanter itaque conscenderunt naves suas, et laxatis ad ventum velis cum immense impetu irruerunt in hostes, tradiditque Dominus eos in manus eorum, et multis submersis et peremptis reversi sunt cum gaudio et præda magna, etc.—Chronica Walteri Hemingford, recueil de Gale, tome III, p. 563, sub anno 1217. Henry de Knyghton, chanoine de Leicester, dans son livre De Eventibus Angliæ, lib. II, col. 2428 de l'Historiæ anglicanæ Scriptores X de Roger Twysden, édit. de Londres, M DC LII, in-fol., rapporte la même chose dans les mêmes termes, à l'année 1216.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings