← Table of contents
Roman d'Eustache le moine, pirate fameux du XIIIe siècle

Note 14 — D'EUSTACHE LE MOINE.

Reading edition

Acceptis igitur secum præelectis militibus, videlicet Henrico de Turbevilla et Richardo Suard cum quibusdam aliis, sed paucis, optimam navem intravit habens secum quosdam de Quinque-Portubus maris peritos. Erant autem nutui suo circiter XVI naves benè communitæ, sine naviculis commitantibus, quæ ad XX sunt recensitæ. Perrexerunt igitur audacter, obliquando tamen dracenam, id est, loof14a, ac si vellent adire Calesiam. Quod cùm vidisset Eustachius Monachus dux Francorum, ait: «Scio quod hi miseri cogitant Calesiam quasi latrunculi invadere, sed frustrà; benè enim præmuniuntur.» Et ecce Angli subitò, cùm comperissent ventum exhausisse, versâ dracenâ ex transverso vento jàm eis secundo, irruerunt in hostes alacriter, et cùm attigissent puppes adversariorum, uncis14b injectis, attraxerunt eas ad se, et intrantes quantociùs, securibus præacutis præciderunt rudentes et antennas malum supportantes, et cecidit velum expansum super Francos ad instar retis super aviculas irretitas, et nobilioribus parcendo incarcerandis, in frusta cæteros detruncabant: inter quos Eustachium, qui se defiguraverat, quem etiam in sentina invenerunt latitantem, extraxerunt et decollaverunt.... Cum autem Hubertus victor miraculosus ad littus lætus pervenisset, perrexerunt ei obviam omnes episcopi qui erant cum militia et populo, sacris induti vestibus, cum crucibus et vexillis, cantantes solemniter et Deum collaudantes.—Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome XVII, p. 741, note (a), et variantes lectiones à la fin des deux éditions citées de l'Historia major.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings