Front matter (continued 2)
Reading edition
venia, -ae (f.); potestās; veniam dō = sinō.
venter, -ris (m.); pars corporis quō cibus it; stomachus.
ventus, -ī (m.); quasi āēr qui movētur.
verberō, -āre; ferulā percutiō.
vereor, -ērī; timeō.
versiculus, -ī (m.); versus parvus.
versus, -ūs (m.); carminis pars.
vescor, -ī; edō; dēvorō.
vestis, -is (f.); id quō corpus tegitur vel amicītur.
vexō, -āre; perturbō; agitō; pēstis sum alicuī.
viātor, -ōris (m.); quī iter facit.
vīcīnus, -ī (m.); quī prope habitat.
vigilia, -ae (f.); pars noctis; quattuor noctis sunt vigiliae quārum quaeque ternās continet hōrās.
vigilō, -āre; nōn dormiō.
vigor, -ōris (m.); vīrēs.
vilicus, -ī (m.); vīllae cūstōs.
vīlla, -ae (f.); domus rūstica.
vinciō, -īre, vīnxī, vīnctum; vinculīs cingō.
vinculum, -ī (n.); id quod manibus et pedibus eōrum quī in carcere sunt impōnimus.
vindicō, -āre; mihi vindicō est dīcō oportēre mē habēre.
vīnum, -ī (n.); id quod ex ūvīs facimus.
vīsō, -ere, -sī, -sum; apud aliquem eō ut eum videam.
vītis, -is (f.); arbor quae ūvās prōcreat.
vītō, -āre; cōnor aliquem fugere.
volnerō, -āre; volnus dō.
Libellus loquitur.
Cur mordacibus hunc novum libellum, lector, dic mihi dentibus lacessas. quid culpae merui? Vocasne crimen nostris me pueris opem tulisse ut discant bene litteras Latinas? ne mentem reprehende laude dignam. mendas tollere si tamen iubebis, monstranti tibi gratias agemus.