PARS II.
F. A. (Friedrich August) Wolf translation
Quare igitur haud indigne feram, Athenienses, quod factum est ut me damnaretis, et alias plurimas habeo causas, neque inopinanti mihi id factum est; quin multo magis utrorumque calculorum miror effectum numerum. Non enim putaram tam prope afore, sed aliquanto longius: nunc autem si tres modo calculi aliter cecidissent, opinor, evasissem. Ac Melitum quidem iam videor mihi evasisse, neque evasi tantum, sed nemini hoc dubium est, si Anytus et Lyco ad me accusandum non surrexissent, illum etiam mille drachmas soluturum fuisse, non recepta quinta parte calculorum.—Aestimat ergo mihi vir litem poenamque morte. Sit ita. Quanam autem re ego contra aestimabo, Athenienses? Ea certe quam commerui. Quid igitur? Quam commerui poenam aut multam, quod nescivi quietus me tenere in vita, nihilque curans ea quae plerique, quaestum, rem familiarem, conciones et potestates et conspirationes et seditiones quae in civitate fiunt, quod putabam longe longeque digniorem me esse quam ut ex talibus salutem quaererem, non egi hoc ut obirem ea quibus obeundis nec vobis nec mihi ipsi quicquam utilitatis afferre potuissem, sed ut quemque privatim demererer quo maximo videbar posse merito, hoc unum egi, ausus cuique vestrum suadere ne suarum rerum ullius curam susciperet prius quam sui ipsius suscepisset, ut quam optimus et prudentissimus fieret, neve negotiorum civitatis prius quam ipsius civitatis, eodemque modo ceterarum item rerum curam et cogitationem susciperet: quid igitur commerui, talis qui fuerim? Boni sane aliquid, Athenienses, si modo pro dignitate atque ex vero aestimatis; et quidem boni id genus quod conveniat mihi. Iam quid convenit pauperi viro, benemerenti, qui otio indiget ut vos ad virtutem adhortetur? Nihil est quod tam conveniat, Athenienses, tali viro magis, quam ut ei publice victus in prytaneo praebeatur; multoque id magis quam si quis vestrum equo aut bigis aut alio curriculo Olympiis vicit. Is enim vos facit ut beati videamini esse, ego autem ut sitis: isque victu non indiget, ego autem indigeo. Itaque si me oportet ex vero ac pro dignitate aestimare, victum dicam in prytaneo.
Fortasse igitur vobis, quum haec dico, similiter videor dicere ac de miseratione et supplicibus verbis, arroganter contumax; verum non ita se res habet, Athenienses, sed hoc potius modo. Persuasum est mihi, a me sciente neminem affici iniuria—sed vobis quidem id non persuasero; nam breve fuit tempus, quo sermones inter nos contulimus: nam si lex esset vobis, sicut apud alios homines est, morte ne quis multetur unius tantum diei iudicio sed plurium, persuaderi illud vobis potuisset; nunc autem non facile est tam brevi tempore tantas calumnias diluere—: sed persuasum quum sit mihi, a me neminem affici iniurira, multum abest ut me ipsum iniuria afficiam, meque ipse dicam aliquo malo dignum, aut huiusmodi aliquid commeruisse. Quid metuens? an ne mihi eveniat id, quod Melitus me dicit commeruisse, quod nego me scire bonum malumne sit—pro eo num ex iis, quae certo scio mala esse, delectu facto, hoc me dicam commeruisse? Num vincula? Et quid me opus est vivere in carcere, servientem eorum qui quoque tempore constituentur potestati, Undecimvirorum? an pecuniariam poenam, et in vinculis retineri, donec solvam? At hic id ipsum mihi recurrit, quod modo dicebam: nihil mihi est pecuniae, unde solvam. Exsilione ergo aestimabo litem? Fortasse enim ratam facietis hanc aestimationem. At non tanta vitae cupiditate occaecatus sum, ut nequeam videre, quum vos, cives mei, perferre non potueritis meos sermones et conversationem meam, quae vobis adeo molesta et invidiosa facta est, ut iam ab ea liberari velitis, alios homines eam facile laturos esse. Id ego ut credam, Athenienses? Pulchra sane mihi vita erit, si ego hoc aetatis demigrans hinc, urbemque aliam ex alia mutans et undique expulsus vivam. Certo enim scio, quocumque venero, uti hac in urbe, non defore qui disserentem me audiant adolescentes; ac si eos repellam, hi me ipsi expellent, inductis ad id senioribus; sin non repellam, facient illud eorum et patres et cognati, eorum causa ipsorum.
Nunc forsitan dixerit aliquis: Tacitus et quietus, Socrate, vivere nobis non poteris, si hinc egressus eris? Hoc vero pluribus vestrum ad persuadendum apte explicare longe difficillimum est. Nam sive dicam esse illud deo non parere, atque ideo me haudquaquam quietum esse posse, non credetis mihi quasi dissimulatione uso; sin rursus dicam, nullum homini maius bonum posse contingere, quam ut quotidie sermones conferat de virtute et ceteris rebus, de quibus disserenti vos mihi operam datis, meque et alios exploranti—nam inexplorata vita non vitalis homini est—: hoc igitur dicenti etiam minus credetis mihi. Sed ita res est ut ego dico, cives; sed non facilis est ad explicandum. Accedit quod ego non consuevi me dignum deputare ullo malo. Etenim si mihi argentum esset, tanto litem aestimarem quantum solvere possem—nam nullum mihi ea re damnum fieret—: nunc autem nihil est; nisi forte, quantum ego solvere potero, tanto mihi aestimare vultis. Fortasse solvere vobis potuerim admodum minam argenti: igitur tanto litem aestimo. Sed Plato hic, Athenienses, et Crito et Critobulus et Apollodorus iubent me triginta minis aestimare, ipsique se obstringere volunt sponsione. Aestimo igitur tanto: sponsoresque eius argenti iidem vobis erunt locupletes.