Note o — BOOK IV. (continued 2)
Reading edition
Bonasus tuetur se calcibus & stercore, quòd ab se quaternis passibus [trium jugerum longitudine. Plin. Nat. Hist. l. 8. c. 15.] ejaculatur, quod sæpe comburit adeò ut deglabrentur canes. Ray’s Synops. Quadr. p. 71.
Camelus Peruvianus Clama dictus neminem offendit, sed miro admodum ingenio se ab iliatâ vindicat injuriâ, nimirum vomitæ vel cibi, vel humoris in vexantem retrarsum cum impetu ejaculato, ob protensam colli longitudinem. Id. ib. p. 146.
Tzquiepatl (Anglicè Squnck Præf. and one that I saw they call’d a Stonck.) Cùm quis eam insectatur, fundit cum ventris crepitu halitum fœtidissimum: quin ipsa tota teterrimum exhalat odorem, & urina stercusque est fœtidissimum, atque adeò pestilens, ut nihil sit reperire in nostro orbe, cui in hâc re possit comparari: quo fit, ut in periculo constituta, urinam & fæces ad 8 pluriumve passuum intervallum ejiciat, hoc modo se ab omnibus vindicans injuriit, ac vestes inficiens maculis luteis indelibilibus, & nunquam satis perspirante odore: aliàs innoxium Animal eduleque, hæc solâ ratione horrendissimum. Id. ib. p. 182.
Si Accipiter Ardeam in sublimi molestat, stercore immisso in pennas ejus, eas putrescere facit: utì Solinus scribis de Bonaso, &c. Ita & Lupus urinam spargit in persequentem. Ol. Mag. Hist. l. 19. c. 14.