Note b — BOOK IV. (continued 2)
Reading edition
Omnibus aptum est Corpus Animæ moribus & facultatibus: Equo fortibus ungulis & juba est ornatum (etenim velox & superbum & generosum est animal.) Leoni autem, utpose animoso & feroci, dentibus & unguibus validum. Ita autem & Tauro & Apro; illi enim Cornua, huic exerti Dentes.—— Cervo autem & Lepori (timida enim animalia) velox corpus, sed inerme. Timidis enim velocitas, arma audacibus conveniebant——Homini autem (sapiens enim est——) manus dedit, instrumentum ad omnes artes necessarium, paci non minùs quàm bello idoneum. Non igitur indiguit Cornu sibi innato cùm meliora Cornibus arma manibus, quandocunque volet, possit accipere: Etenim Ensis & Hasta majora sunt Arma, & ad incidendum promptiora.——Neque Cornu, neque Ungulæ quicquam nisi cominùs agere possunt; Hominum verò arma eminùs juxtà ac cominùs agunt: telum quidem & sagitta magis quàm cornua.——Non igitur est nudus, neque inermis.——sed ipsi est Thorax ferreus, quandocunque libet, omnibus Coriis difficilius sauciatu organum.——Nec Thorax solùm sed & Domus, & Murus, & Turris, &c. Galen. de Us. Part. l. 1. c. 2.