← Table of contents
Physico-theology

Note b — BOOK XI.

Reading edition

Tempestivum tibi jam fuerit, qui in hisce libris versaris considerare, in utram Familiam recipi malis, Platonicamne ac Hippocraticam, & aliorum virorum, qui Naturæ opera mirantur; an eorum qui ea insectantur, quod non per Pedes natura constituit effluere Excrementa. Of which having told a Story of an Acquaintance of his that blamed Nature on this Account, he then goes on, At verò si de hujusmodi pecudibus plura verba focero, melioris mentis homines meritò mihi forte succenseant, dicantque me polluere sacrum sermonem, quem ego CONDITORIS nostri verum Hymnum compono, existimoque in eo veram esse pietatem,——ut si noverim ipse primus, deinde & aliis exposuerim, quænam sit ipsius Sapientia, quæ Virtus, quæ Bonitas. Quod enim cultu conveniente exornaverit omnia, nullique bona inviderit, id perfectissimæ Bonitatis specimen esse statuo; & hæc quidem ratione ejus Bonitas Hymnis nobis est celebranda. Hoc autem omne invenisse quo pacto omnia potissimùm adornarentur, summa Sapientia est: effecisse autem omnia, qua voluit, Virtutis est invicta. Galen. de Us. Part. L. 3. c. 10.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings