Note a — BOOK XI.
Reading edition
Si pauca quis tibi donâsset jugera, accepisse te diceres beneficium: immensa terrarum latè patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit,——beneficium vocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit in æra, super quæ decurrunt sola aurum vehentia: argenti, æris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cujus investigandi tibi facultatem dedit,—negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in quâ marmoris aliquid resplendeat, &c. Nam mediocre munus vocabis? Ingens tibi domicilium, sine ullo incendii, aut ruinæ metu struxit, in quo vides non tenues crustas——sed integras lapidis pretiosissimi moles, &c. negas te ullum munus accepisse? Et cùm ista quæ habes magno æstimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te judicas? Unde tibi istum quem trahis spiritum? Unde istam, per quam ductus vitæ tuæ disponis atque ordinas, lucem? &c. Senec. de Benef. L. 4. c. 6.