Note 137 — INTRODUCCIÓN X (continued 3)
Reading edition
Adelheidis de Romano.
«Fama est et quidam scriptores asserunt Ezzelinum de Romano, et Albricum fratres, cruentos et immanes homines, matrem habuisse Adelheidam ex nobili Tuscorum sanguine foeminam, alti ingenii consiliique et tam astrorum coelique studio, quam magicis arcibus supra fidem venturi praesciam. Haec cum saepe multa tam viro quam natis, turn praecipue euidens unum, circa diem suae mortis, oraculi more tribus versiculis pronunciasse dicitur. In quibus quidem et filiorum potentiam, et exitum, et utrique suae mortis locum ita cecinit, ut ipsis euentibus nihil et vaticinio demeretur, quia etiam ut Albricum sileam, cum Ezzelinus ipse monitus Cassanum canere, ignobilis vici nescius, Cassanum castrum in Paduanorum ac Hetruscorum situm finibus fatale ratus... omni semper studio vitasset, tandem post septuagesimum aetatis annum, dum summa vi Mediolanum petit, ab omnibus ferme Longobardis, quibus trux et insolens spiritus, odiosum illum fecerat, circumventus est, iam pontem adhuc fluminis transiverat, illic in extremis sese casibus videns, loci nomen sciscitatus, ubi Cassanum audivit, confusionem nominum recognoscens, adacto calcaribus equo, in oppositum sese flumen injecit. Heu fatum inevitabile, heu materna praesagia, heu arcanum Cassanum horrendo murmure vociferans, ac vix terrae redditus adversae, ab innumerabili hostium exercitu, qui iam pontem et utranque ripam occupaverat opprimitur».
F. Petrarchae Opera, ed. de Basilea, tomo I, pág. 536.
Sabido es que Ezzelino y su madre son personajes capitales en uno de los más antiguos ensayos trágicos de Europa, la Eccerinis del paduano Albertino Mussato, contemporáneo del Petrarca.