Note 135 — INTRODUCCIÓN X (continued 2)
Reading edition
«Ver humidum, aestas arida, mollis autumnus, hyems hispida, et quae vicissitudo dicitur pugna est. Haec ipsa igitur quibus insistimus, quibus cirumfouemur et vivimus, quae tot illecebris blandiuntur, quamque si irasci ceperint sint horrenda, indicant terraemotus et concitatissimi turbines, indicant naufragia atque incendia seu coelo seu terris saevientia, quis insultus grandinis, quaenam illi vis imbrium, qui fremitus tonitruum, qui fulminis impetus, quae rabies procellarum, qui feruor, qui mugitus pelagi, qui torrentium fragor, qui fluminum excursus, qui nubium cursus et recursus et concursus? Mare ipsum praeter apertam ac rapidam vim ventorum, atque abditos fluctuum tumores, incertis vicibus alternantes, certos statutosque fluxus ac refluxus habet... quae res dum manifesti motus latens causa quaeritur, non minorem Philosophorum in scholis, quam fluctuum ipso in pelago litem movit. Quid quod nullum animal bello uacat? pisces, ferae, volucres, serpentes, homines, una species aliam exagitat, nulli omnium quies data, leo lupum, lupus canem, canis leporem insequitur... Basiliscus angues reliquos sibilo, adventu, visu perimit... Qui et littoreae volucres, aquaticaeque quadrupedes, aequor, stagna, lacus et flumina rimantur, exhauriunt, et infestant, ut mihi omnium inquietissima pars rerum aqua videatur, et suis motibus et incolarum perpetuis acta tumultibus, quippe quae nouorum animantium ac monstrorum feracissima esse non ambigitur, usque adeo, ut vulgi opinionem, ne docti quidem respuant, omnes prope quas terra vel aër animantium formas habet, esse in aquis, cum imnumerabiles ibi sint, quas et aër et terra non habet...
«Maris caput sua quadam naturali sed effrenata dulcedine, in os viperae insertum, illa praecipiti feruore libidinis amputat, inde iam praegnans vidua, cum pariendi tempus advenerit, foetu multiplici praegravante, et velut in ultionem patris uno quoque quamprimum erumpere festinante, discerpitur, Ita duo animantium prima vota, proles et coitus, huic generi infausta penitusque mortifera deprehenduntur, dum marem coitus, matrem partus interimit.
«Echineis semipedalis pisciculus navim quamvis immensam, ventis, undis, remis, velis actam, retinet.» (Aquí Rojas añade de su cosecha ó de la del Comendador Griego las citas de Aristóteles, Plinio y Lucano.)
«Esse circa mare Indicum inauditae magnitudinis auem quandam quam «Rochum» nostri vocant quae non modo singulos homines, sed tota insuper rostro praehensa navigia secum tollat in nubila, et pendentes in aëre miseros navigantes, advolatu ipso terribilem mortem ferat...
«Homo ipse terrestrium dux et rector animantium, qui rationis gubernaculo solus hoc iter vitae, et hoc mare tumidum turbidumque tranquillè agere possi videretur, quam continua lite agitur, non modò cum aliis sed secum... Quid de communi vita deque actibus mortalium loquar? vix duos in magna urbe concordes, cum multa tum maxima aedificiorum habituumque uarietas arguit... Iam quae infantium bella cum lapsibus, quae puerorum rixae cum literis... quaenam insuper adolescentium lis cum voluptatibus dicam verius, immo quanta secum lis affectuumque collisio.»
F. Petrarchae Operum, ed. de Basilea, pp. 121-124.