Note 123 — INTRODUCCIÓN X (continued 2)
Reading edition
«Gracchus.—Nisi me fallit spes bona, bonum refert modo nuncium Tharatantara, nam aedepol venit hilarior, seque ocius movet ac solet... Triumpho hercule si quid jussi impetravit, eb obviam, heus, heus, Tharatantara, quae nova, quae nova?
«Tharatantara.—Bona, bona.
«Gracch.—Non sum apud me, successit oportune? »Tharat.—Laetare, laetare inquam Grache, omnis res in vado est, nihil me fefellit, quod in mentem venerat. .......................................................... «Gracch.—Si defessa es, mea mater, sede modo, atque enarra sedulo prout sese res habuere, primum cave ne me in gaudium conjicias frustra. .......................................................... «Tharat.—Sede propius ne quis audiat nos.
«Gracch.—Sedeo.
«Tharat.—Principio ubi pulso foros aperitur illico, postea quae poscit omnium rogat Poliscena quid rei est secum.
«Gracch.—Timeo.
«Tharat.—Dico illam verbis tuis alloqui si lubet, stupe, squalor nascitur faciei, primum utor circuitione, laudibus extollo virginis formam, subridet ubi te nomino, rubet faciem...»