← Table of contents
Orígenes de la novela, Tomo III

Note 119 — INTRODUCCIÓN X (continued 2)

Reading edition

Gallardo (Ensayo, tomo III, núm. 3.559) es el único bibliógrafo que ha descrito esta edición, de la cual posee un ejemplar la Biblioteca de la Universidad de Salamanca, y creo que otro la de Oviedo. He creído oportuno, tratándose de pieza tan rara y curiosa, hacer una descripción más detallada, en la cual pongo íntegros el prólogo del Bachiller Quirós, el argumento de la comedia y la lista de los personajes:

Comedia Philodoxeos leonis baptiste. (A la vuelta): Bachalarius quirosius Alfonso ticio titulos assecuto et Salmanticensis academie grammatico atque praeceptori suo. S.—Quum diebus superioribus, praeceptor suavissime: nonnullis ex auditoribus meis quibus publica lectione Vergilium enarro, quibusque privatim et Iuvenalis Satyras et Lucani pharsaliam interpretor: philodoxeos fabulam: quam Baptista albertus singularis ingenii: summa cum elegantia ac venustate composuit: ostendissem: quamprimum a me efflagitare caeperunt: ne tam pulcherrimum opus et hic omnibus incognitum apud nos amplius latere permitterem: quorum ego etsi honestissimis studiis tamdiu abnuendum esse existimavi quo [ad] tibi ipsi qui id mihi mandaveras morem gerere fuit necesse: tuo itaque ductu et auspicio comoediam ipsam imprimi curavimus: quod tamen illi et dignitatem allaturum puto et auctoritatem. In qua re si gratum tibi laborem nostrum fuisse sensero: forsitan tecum maioribus agam: id autem una potissimum re iudicabo: si dabis operam: ut apud scholasticos ipsos quam gratiosum me tua commendatione factum esse cognoscam. Vale longissimis praeceptor annis: et hunc tibi mancipatum discipulum amare non desinas. Iterum vale.

«Incipit Philodoxeos. Leo. Bap. Philodoxus atheniensis adolescens doxiam romanam civem amat perdite. Atqui habet fide optima et singulari amicitia coniunctum Phronisim, qui cum sua consilia conferat. Dat operam Phronisis amici causa: ut Ditonum libertum convicinum amate benivolentia sibi advinciat. Homo fidem praestat rebus defuturum se nunquam. At interim Fortunius civis insolens adolescens, dynastis suasu hanc ipsam Doxiam cupere occipiens lepidissima Phronisis astutia depulsus est: quo adamans non nihil sese verbis commendatum fecit mulieribus. Denique irrisus Fortunius adolescens per vim edes ingreditur, Simiam sororem Doxie rapit. Tandem Mnimia ancilla, cum virum suum Phronisim comperisset atque Tichia Fortunii mater precibus exorarunt ut Cronos excubiarum magister omnia componeret. Ex quo hic raptam tenuit, is vero amatam duxit. Explicit argumentum».

Personajes de la comedia:

Philodoxus, adolescens. Phronisis, amicus Philodoxeos. Ditonus, libertus. Dynastes, senex, libertus. Fortunius, adolescens. Doxa, puella. Phymia, soror Doxae. Mnimia, ancilla. Alithya, ancilla. Cronos, excubiarum magister. Thychia, mater Fortunii.

—Io. Francisci Poggii Florentini ad Alexandrum VI. Pont. Maxim. in expeditione contra Turcas Episto'a.

—In Turcos Porcia Declamatio (precedida de una dedicatoria á Alejandro VI).

(Colofón): «Hieronymi Porcii Patricii Romani Bas. Prin. Ap. Canonici Rote primarii Auditoris. Hundrensis Episcopi in Turcos Christiani Federis Compilatio lubente Alexandro Borgia Sexto Pontifice Maximo: totius sacri Senatu Reuerendissimis Cardinalibus ac Regum et Principum Oratoribus adstantibus universis inter divina publicate foeliciter.

«Impressum Salmanticae per Ioannem Gysser Alemanum de Silgenstat Anno domini M.CCCCCI, die vero XX decembris».

Todos estos opúsculos forman un solo volumen con signaturas seguidas (a.d. IV). La comedia llega hasta la c. VII.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings