Note 142 — INTRODUZIONE (continued 3)
Reading edition
Il Rosmini nella sua Vita di F. Filelfo (Milano, Mussi, 1808, volumi tre) ha pubblicato alcuni di questi versi:
A Francesco Sforza il Filelfo dice:
Nam quia magnifici data non est copia nummi Cogitur hinc uti carmine rancidule. Quod neque mireris, vocem pretiosa canoram Esca dat, et potus excitat ingenium. Ingenium spurco suerit languescere vino, Humida mugitum reddere rapa solet. (Rosmini, vol. II, pag. 285, doc. VI).
A Gentile Simonetta:
Filia nam dotem petit altera et altera restes, Filiolique petunt illud et illud item. (Vol. II, pag. 287, doc. VI).
A Bianca Maria Sforza:
Blanca, dies natalis adest qui munera pacis Adtulit eternae regibus et populis, Dona mihi quae, Blanca, tuo das debita vati, Cui bellum indixit horrida pauperies? Foenore mi pereunt vestes, pereuntque libelli, Hinc metuunt Musae, Phaebus et ipse timet. . . . . . . . . . . . . . . . Non ingratus ero: nam me tua vate per omne Cognita venturis gloria tempus erit. (Vol. II, pag. 288, doc. VI).
A Francesco Sforza:
Si, Francisce, meis rebus prospexeris unus, Unus ero, qui te semper ad astra feram. (Vol. II, pag. 290, doc. VI).