← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Note 12 — Ostium Cl. V. de Malétroit

Arcadius Avellanus translation

↑ Capellanus, linguá Ecclesiasticá est partim sacerdos, qui capellam curat, vel in exercitu servit, partim adiutor est parochi alicuius cœtús. Capella Romanis est capra parva; in idiomate tamen Christiano templum privatum, in aulis principum ac procerum, aut quodlibet templum parvum, quod filiale vocant. Derivatur autem vocabulum a cappa, fortasse in similitudinem nominis litteræ k Græcum, sed origo debetur vocabulo caput, unde capedulum, atque capitium, utrumque tegumentum capitis. Posterius corruptum est in caputium, et capucium, quod Romano sermone vocabatur cucullus, estque pars vestimenti, sive habitús, monachorum, quæ retro ex humeris pendet, potestque in caput induci. Capitium est etiam genus pallii, quod Ecclesiastici modo superpelliceum vocitant, ita autem appellabant eapropter, quod per caput humeris iniiciebatur. Ista autem cappa celebritatem a Sancto Martino ducit, Episcopo Turonum, in Gallia, qui Sabariæ, oppido Pannoniæ, modo pars Hungariæ, intra annos 300-mum, atque 400-imum fertur natus esse. Is in annalibus Ecclesiæ gloriá cluet sanctitatis, et ut reliquiæ eius cappa, sive palliolum, in sacello cathedralis conservata esse dicitur. Ab ea veste ipsum sacellum, et inde omnia alia sacella capellæ, sacerdos eius capellanus, choragus autem, sive director musicæ, a Germanis Capellmeister appellatur. Denique sacellum Romanis fuit area septa, alicui Deo sacra, cuius ara in medio stare solebat, ut ibi sub dio, sive libero cœlo, ei sacrificaretur; apud Christianos tamen est parvum templum, sive capella, ut supra.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings