Note 5 — THE TOWER OF LONDON. (continued 2)
Reading edition
“
Hæc est conventio inter Gundulfum episcopum et Eadmerum Anhœnde Burgensem Londoniæ.
”
“Dum idem Gundulfus, ex præcepto regis Willielmi Magni, præesset operi magnæ turris Londoniæ, et hospitatus fuisset apud ipsum Eadmerum quadam vice ipse cœpit episcopum rogare ut concedet sibi societatem ecclesiæ quam regebat, videlicet, Sᵗⁱ. Andreæ. Quod ei episcopus satis libenter concessit. Et ideo concessit Sancto Andreæ et fratribus ibidem Deo servientibus medietatem piscariæ quæ vocatur Niuue Uuere, quam diu viveret. Cum vero moreretur, totam eam ibidem concessit, et totam terram suam quam habebat in Lundonia, et domos tali pacto, ut ipse et uxor ejus ad Rouecestriam deferrentur et ibidem sepelirentur, omnique anno eorum anniversarium observaretur.”—“Textus Roff.,” Ed. Hearne, p. 212.