← Table of contents
Latin Vulgate, Daniel

1. AD 2:49, DE LIBERATIONE CASTAE SUSANNAE, 13:1-64.

Reading edition

13:1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:

13:2 Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum:

13:3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

13:4 Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

13:5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.

13:6 Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

13:7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

13:8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:

13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.

13:10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:

13:11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:

13:12 et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:

13:13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.

13:14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

13:15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat:

13:16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

13:17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

13:18 Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.

13:19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:

13:20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

13:21 quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

13:22 Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.

13:23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

13:24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.

13:25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

13:27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

13:28 Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

13:29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt.

13:30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

13:32 At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.

13:33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

13:34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.

13:35 Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

13:36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

13:37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

13:38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

13:39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:

13:40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.

13:41 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

13:42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

13:43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.

13:44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.

13:45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:

13:46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.

13:47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?

13:48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?

13:49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

13:50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

13:51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.

13:52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius:

13:53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: (x) Innocentem et iustum non interficies.

13:54 Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.

13:55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.

13:56 Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:

13:57 sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.

13:58 Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.

13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

13:60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

13:62 (y) ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

13:63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

2. AD 6:28, DE EVERSIONE IDOLORUM, 13:65-14:42.

13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.

14:2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.

14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?

14:4 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

14:5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?

14:6 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.

14:7 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.

14:8 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.

14:9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

14:10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:

14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

14:12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt.

14:14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.

14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

14:16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.

14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

14:18 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.

14:19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.

14:21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.

14:22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

14:23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.

14:24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.

14:25 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.

14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.

14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

14:28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.

14:30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

14:31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

14:32 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.

14:33 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

14:34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

14:35 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

14:36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.

14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.

14:38 Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

14:41 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings