Note 115 — LIBRO PRIMO. [1452-1494.] (continued 2)
Reading edition
»In exponendis Scripturis, semper grammaticum utamur sensum, videlicet literalem primo; et ubi sunt plures sensus, eum maxime sequimur quem plures gravioresque sequuntur, præsertim cum sequitur eum Ecclesia Romana: non spernentes tamen expositiones contrarias aliorum Sanctorum.
»Circa ea quæ ad fidem pertinent, quædam sunt de substantia, ut articuli; et circa hæc non licet contrarium opinari: et quædam non sunt de substantia, ut diversæ doctorum expositiones; et circa haec contingit opinari contraria.
»Quia lumine super rationali Scriptura est, non debemus ab expositione Sanctorum recedere, maxime in sensu literali, ne labamur in hæresim; ne etiam ab infidelibus irrideamur, et falsa pro veris asseramus: neque etiam debemus eam exponere contrarie ad philosophiam naturalem.» Ibidem.