Note 114 — LIBRO PRIMO. [1452-1494.] (continued 2)
Reading edition
«Ad charitatem, familiaritatemque Christi non pervenerit quisquis Sacræ Scripturæ deliciis abundare non contendit.
»Sic, si familiaritate alicui homini ignoto conjungamur, usu colloquii eius etiam cogitationes indagamus, dum alia ex aliis colligimus; ex quibus cognoscimus aliud esse quod voces intimant et aliud quod sonant: ita summe augendum cum accedimus in Scripturis et in eis assuescimus; nam nobis locutiones earum innotescunt....
»Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Vide Hilarium. Optimus lector dictorum intelligentiam expectet ex dictis, potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, ne cogat id videri dictis contineri quod ante lectionem præsumpserit intelligendum. Cum ergo de rebus dictis sermo est, concedamus Deo sui cognitionem, dictisque eius pia veneratione famulemur.» Ibidem. Queste postille sono qualche volta bellissime, e confermano non di rado quanto abbiamo già detto sulla indipendenza dell’ingegno del Savonarola. Da esse si potrebbero cavare anche dei piccoli trattati inediti, delle esposizioni compiute di molti Salmi (vedi, p. es., il Salmo 94 nella Bibbia Magl.), di moltissime parti dell’Apocalisse ec., che formerebbero quasi altrettante operette inedite.