Note 4 — LIBRO SESTO. Capitano Gentil Virginio Orsini,
Reading edition
Archivio dei Notaj e cancellieri di Camera a Montecitorio in Roma. Volume segnato, Contract. ab anno 1534 ad 1539. Not. Berisius, ch. 377: «Die dominica undecima novembris MDXXXVII, Civitævetulæ in palatio Cameræ etc. — Remus in Christo pater et dominus Joannes de Rubeis epus Papien. Cameræ aplicæ præsidens et clericus, et commissarius a SSmo D. N. Papa ad locum Civitævetulæ destinatus, rev. d. Guido Pacellus commissarius et Alexander Bencius computista dictæ Cameræ, qui ex eo quod intendunt tres triremes SSmi D. N. Papæ cum suis armamentis, furnimentis, et rebus eis necessariis sibi ipsis ab illmo et exmo d. Gentile Virginio Ursino, comite Anguillariæ consignandas, postquam sibi consignatæ fuerint, nobili dno Jacobo Hermolao Sanctitatis suæ camerario secreto, et dictarum triremium capitaneo asserto consignare, prout Sanctitas sua verbo tenus dicto rmo dno epo et clerico, ut ibidem assertum fuit, commisit; et similiter remus d. epus Ariminen. Sanctitatis suæ et Cameræ aplicæ generalis thesaurarius similem commissionem sibi dedit verbo: tamen easdem triremes recipere nec acceptare intendunt nisi prius per aliquos peritos expertos nautas, et per dictum d. Jacobum cum aliis duobus nautis ab eo nominandis, si navigabiles et paratæ ad exercitium maritimum fuerint, dictum et attestatum fuerit, cum in similibus experientiam aliquam non habeant; et propterea coram ipsis vocare fecerunt dnum Paulum Justinianum venetum, Joannem de Milano patronum galeræ sancti Augustini et Georgetum Cammillum comitum dictæ galeræ qui demum coram eisdem rmo d. epo. ac dnis commis. et computista affirmarunt dictas tres galeras Sanctitatis suæ nunc in portu Civitævetulæ existentes, nuncupatas unam S. Petro, aliam S. Paulo, reliquam S. Joanni, vidisse illasque in rei veritate navigabiles aptasque et paratas ad bellum et usum marittimum, dummodo earum ciurmis et panaticis necessariis furniantur, etc. et pro talibus teneri et adjudicari posse prout ipsi tenent et judicant. Super quibus etc.