Note 783 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 3)
Reading edition
Pag. 261 a: Secunda ratio est, quia uterque illorum substitutus est alteri. Nam sicut gloria, quae fuerat Synagogae parata et Pontificibus suis, si in Christum credidissent, translata fuit ad primitivam Ecclesiam et ad pastores ejus, sic etiam gloria parata finali Ecclesiae quinti status transferetur, propter ejus adulteria, ad electos sexti status. Unde et in hoc libro vocatur Babylon meretrix circa initium sexti status damnanda. Pag. 263 a: Tunc enim totus status Ecclesiae in praelatis et plebibus et religiosis funditus subvertetur, praeter id quod in paucis electis remanebit occulte.