Note 781 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 3)
Reading edition
Baluze, pag. 260 b. Sicut enim in primo statu saeculi ante Christum studium fuit patribus enarrare magna opera Domini inchoata ab origine mundi, in secundo vero statu a Christo usque ad tertium statum cura fuit filiis quaerere sapientiam mysticarum rerum et mysteria occulta a generationibus saeculorum, sic in tertio nil restat nisi ut psallamus et jubilemus Deo, laudantes ejus opera magna, et ejus multiformem sapientiam et bonitatem in suis operibus et scripturarum sermonibus clare manifestatam. Sicut enim in primo tempore exhibuit se Deus pater ut terribilem et metuendum, nude tunc claruit ejus timor, sic in secundo exhibuit se Deus filius ut magistrum et revelatorem; et ut verbum expressissimum sapientiae sui patris. Ergo in tertio tempore spiritus sanctus exhibebit se ut flammam et fornacem divini amoris etc.