← Table of contents
L'eresia nel Medio Evo

Note 778 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 3)

Reading edition

Baluze, pag. 261 (cfr. Direct. inquis., pag. 268). Igitur commemorato est adhuc notandum a quo tempore debeat sumi initium hujus sextae apertionis. Videtur enim quibusdam quod ab initio ordinis et regula sancti patris praefati; alii vero quod a solemni revelatione tertii status generalis, continentis sextum et septimum statum Ecclesiae, facta abbati Joachim et forte quibusdam aliis sibi contemporaneis; alii vero quod ab exterminio Babylonis et Ecclesiae carnalis per decem cornua bestiae, id est per decem Reges fiendo; alii vero quod a suscitatione spiritus seu quorundam ad spiritum Christi et Francisci, tempore quo ejus regula est a pluribus nequiter et sophistice impugnanda et condemnanda ab Ecclesia carnalium et superborum, sicut Christus condemnatus fuit a Synagoga reprobe iudaeorum. Hoc enim oportet praeire temporale exterminium Ecclesiae, sicut illud praeivit exterminium Synagogae.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings