Note 752 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 3)
Reading edition
Salimbene, pag. 97: Porro frater Hugo solitus erat dicere, quod quatuor habebat amicos, quos specialiter diligebat, quorum primus erat frater Johannis de Parma generalis minister (et hoc congruum fuit quia ambo erant magni clerici et spirituales viri et maxime Joachitae); cujus etiam amore mihi fuit familiaris et quia videbar credere scripturis abbatis Joachim de ordine Floris. P. 132-33: Et notandum quod quamvis frater Johannes de Parma habuerit multos mordaces occasione doctrinae abbatis Joachim, habuit tamen multos qui eum dilexerunt, inter quos fuit magister Petrus Hispanus (Papa Johannes XXI).